Oldalképek
PDF
ePub

pissent. Nunc autem quia cœlestem Regem quærebant, etsi nihil regale videbant in eo, tamen solius stellæ testimonio contenti, gaudebant oculi eorum contemptibilem puerum aspicere; quia Spiritus in corde eorum terribilem eum monstrabat: unde « procidentes adoraverunt eum : » vident enim hominem, et agnoscunt Deum. »

Ipsa stella fuit manifestatio præsertim Regis Messiæ, ex Num. C. XXIV. v. 17 et futuri ejus triumphi : « Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth...»(Vide Christol. p. 110-113) Jesus stella vocatur : (Apoc. C. II :28; XXII:16.)

• Obtulerunt ei munera.» « Aurum igitur solvitur quasi Regi magno; thus immolatur ut Deo; myrrha præbetur, quasi pro salute omnium morituro: ait Aug. in Serm. de Epiph. Ita Magi testimonium reddiderunt tribus Domini nostri characteribus præcipuis: scilicet, Regio, Sacerdotali et Divino. Aurum forsitan tamquam munus Regi congruens, primum ponitur ab Evangelista qui Regiam Domini personam principaliter repræsentat.

C. III; IV: 1-11.

Prædicatio Joannis Baptistæ. - Jesu Baptisma. - Jejunium et tentationes in deserto.

Chrys. super Matth. in opere imperfecto. « Sol appropians, antequam appareat, mittit radios suos, et facit albescere orientem, ut præcedens aurora adventum diei demonstret : sic Dominus natus in mundo, antequam appareat per doctrinam, Spiritûs sui fulgore transmisso illuminavit Joannem, ut præcedens ille adventum annuntiet Salvatoris. »

Novimus autem Salvatoris esse quadruplicem characterem est enim Filius Dei, Verbum incarnatum; est Rex, Sacerdos et Propheta. Quadruplex igitur ex hoc sole, in Aurora (Joanne) præcedere radius supponitur in quatuor Evangelistis.

[ocr errors]

Apud Matthæum, ubi Joannes Baptista tanquam Regis præcursor magis apparet, directè et severissimè invehit in Pharisæos et Sadducæos qui corde perverso ad baptisma accedunt. Dicit enim: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a venturâ irâ?» (C. III: 7.) Illorum malitiam Lucas testatur: « Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati a Joanne. » (C. VII: 30.) Perversis istis hominibus Baptista minatur futurum judicium Regis qui« statuet oves suas a dextris suis, et hædos a sinistris. » (Matth. XXV: 33.)

Attamen,« In ipso principio Joannes Baptista manifestat, ait Chrys. super Matth., quia benigni Regis est nuntius: non enim peccatoribus (verè pœnitentibus, ut ex Lucâ C. III: 10-14, apparet :) minas intendebat : sed indulgentiam peccatorum promittebat. Solent Reges nato sibi filio indulgentiam in Regno suo donare, sed ante transmittunt acerbissimos exactores. Deus autem nato sibi Filio volens donare indulgentiam peccatorum, præmisit quasi exactorem exigentem et dicentem pœnitentiam agite.» O exactio quæ non facit pauperes, sed divites reddit! nam cum quis debitum suæ justitiæ reddiderit, Deo nihil præstat, sed sibi lucrum suæ salutis acquirit. Pœnitentia enim cor emundat, sensus illuminat et ad susceptionem Christi, præparat humana præcordia: unde subjungit, « Appropinquavit enim regnum cœlorum. (Matth. III: 2.)

[ocr errors]

а

Glos. Postquam prædicatione sui præcursoris Christus mundo prænuntiatus est, tandem qui diu latuerat, hominibus se manifestare voluit, unde dicitur: Tunc venit Jesus a Galilæâ in Jordanem ad Joannem ut baptizaretur ab eo. » (Matth. III: 13.)

Ad hoc autem baptismum venit, ait Chrysost., ut qui humanam suscepit naturam, totum humanæ naturæ inveniatur implevisse mysterium: nam quamvis ipse non erat peccator, tamen naturam suscepit peccatricem, propterea etsi pro se baptismate non egebat, tamen in aliis carnalis natura opus habebat. »

Notandum est Christi Baptismum narrari a tribus Evan

[ocr errors]

gelistis qui, ut ait Aug. (Lib. I. C. VI. 9.), « in his maximè occupati sunt quæ Christus in carne operatus est, et quæ præcepta mortalis vitæ exercendæ carnem portantibus tradidit. Qui Evangelistæ sunt Matthæus qui personam Regiam, Marcus qui personam Prophetæ Doctoris, Lucas qui personam sacerdotalis Victimæ maximè commendat. Ut igitur Christus totum humanæ naturæ inveniatur implevisse mysterium, » ut supra Chrys. dixit: Baptismum accepit ut Rex, ut Propheta, ut Sacerdos. « Quæ tria officia Christi (ait Mahler, Symbolica, p. 230 ed. Germ. Cincinnati), similiter in christiano, ut in ipso Salvatore necessaria sunt: si unum tollitur reliqua remanent cum inintelligibilia, tum incohærentia. » Christianus enim alter Christus est : Christi Baptisma est forma baptismatis omnium christia

norum.

In hoc exemplo quasi typum habemus quo cætera loca interpretemur Evangelistarum, quando eamdem materiam plures eorum, vel omnes concorditer narrant: Signum est Christum in his locis plerumque diversos characteres induere; quamquam tamen aliquando fit ut ipsa actio vel oratio sit unicuique characteri communis.

Sic in systemate Evangelico Sancti Augustini sæpius invenitur ratio quare tale factum ab uno, vel pluribus omittitur, dum ab alio Evangelista narratur. In præsenti exemplo Joannes Evangelista omittit baptisma Christi quod ad sacram humanitatem pertinet: « Porro autem Joannes, ait Aug. de Cons. Evang. (L. 1. C. IV.), ipsam maxime divinitatem Domini, quà Patri est æqualis, intendit; eamque præcipuè suo Evangelio, quantùm inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Ex hoc intelligimus illum potuisse baptisma Christi omittere.

Quando « venit Jesus a Galilæâ in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo, Matthæus solus narrat quod « Joannes prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?» et quod respondens Jesus, dixit ei sine modò: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Nonne hic habemus exemplum ipsius Regis et legislatoris qui cœpit

«

[ocr errors]

facere et docere? Apud eumdem Evangelistam Matthæum Rex proclamat legis perfectionem, dicens: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut Prophetas : non veni solvere, sed adimplere. » (Matth. V:17.) Æquum igitur erat ut Jesus Rex et legifer noster simul cum Joanne voluntati æterni Patris sese conformaret. Erat enim Dei voluntas, ait Ill Beelen in hoc loco, ut Jesus baptizaretur, et ut Joannes hoc baptisma conferret. »

[ocr errors]

Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aquâ. Et ecce aperti sunt ei cœli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Matth. III: 16.) Sicut Christus secundum dispensationem humanam baptizatus est, quamvis ipse propter se baptismo non indigeret; sic etiam secundum humanam dispensationem aperti sunt ei cœli: secundum autem naturam divinam semper erat in cœlis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Oportuit etiam, ait August., Serm. de Epiphaniâ, Christi baptismo ea designari, quæ per baptismum consequuntur fideles.»

Jungentes hic quæ tres Evangelista diversimodè tradiderunt de cœlis apertis, pulcherrimè fructus baptismatis a fidelibus consequendos addiscimus. Matthæus ait : « Aperti sunt ei cœli,» tanquam Regi triumphaturo per crucem. Post ejus victoriam portæ cœli non amplius claudentur; ut legimus: (Apoc. C. XXI: 25.) Baptizatis etiam aperiuntur cœli, ait Chrys. super Matth. in opere imp., et vident ea quæ sunt in cœlo, non carnalibus oculis videndo, sed spiritualibus fidei credendo.... Omnibus propter eum cœli aperti sunt, sicut si Imperator alicui pro alio petenti dicat: hoc beneficium non illi do, sed tibi, id est, pro te illi. » — Juxta illud quod scriptum est in Isaiâ XXVI, 2 : « Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem..

Marcus ait: « Vidit cœlos apertos. » (I: 10.)

Tanquam exemplar nostrum cœlestis Fidei Doctor cœlestia inspicit.-S. Thomas sum. Theol. de Incarn. Quæst. XXXIX, art. V. ait: Baptismus dicitur fidei sacramentum. Per

fidem autem inspicimus cœlestia, quæ sensum et rationem humanam excedunt. »

Lucas ait : « Jesu baptizato et orante, apertum est cœlum. » (III: 21.) Ait S. Thomas eodem loco quo supra: Ut vel detur intelligi quod hoc ipsum quod per baptismum aperitur cœlum credentibus, est ex virtute orationis Christi.» Pontifex noster in cœlis etiam perpetuò intercedit pro nobis. (Hebr.)

Pergit Matthæus scribendo : « Et ecce vox de cœlo dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. » (III : 17.) Marcus et Lucas dicunt : « Tu es Filius meus dilectus. » Ait S. Hil.: « Ut ex his qua consummabantur in Christo cognosceremus post aquæ lavacrum et de cœlestibus portis sanctum in nos Spiritum involare, et cœlestis nos gloriæ unctione perfundi, et Paternæ vocis adoptione filios Dei fieri. » Hier. Mysterium autem Trinitatis in baptismate demonstratur: Dominus baptizatur, Spiritus descendit in habitu columbæ, Patris vox Filio testimonium perhibentis auditur. Aug. in Serm. de Epiph. « Nec mirum si in Dominico lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum nostrum lavacrum Trinitatis compleat Sacramentum voluit enim Dominus primò circa se exhibere, quod erat postea humano generi præcepturus.

Postquam baptizatus est Dominus a Joanne in aquâ, ducitur a Spiritu in desertum, ut baptizetur igne tentationis. Joannes, ait Origenes, quia a Deo exordium fecerat, dicens: In principio erat Verbum: tentationem Domini non descripsit, quia Deus tentari non potest, de quo ei erat sermo. Quia vero in Matthæi Evangelio, et in Lucâ generatio hominis scribitur, et in Marco: homo autem est qui tentatur ideo Matthæus, Lucas et Marcus tentationem Domini descripserunt.

S. Aug. de Consensu Evang. L. II. C. XVI dicit: « Totum hoc similiter Matthæus narrat et Lucas, sed non eodem ordine inde incertum est quod prius factum sit, utrum regna terræ prius demonstrata sunt ei, et postea in pin

« ElőzőTovább »