Oldalképek
PDF
ePub

ejus; ut dicitur Lucæ I. et filius Abrahæ,« semen» scilicet in quo omnes gentes terræ erant benedicendæ. (Genes. XXII.)

Ne filium Davidis Regni Judaïci hæredem rejicere possint, Matthæus tradit genealogiam Josephi, qui juri paterno succedebat. Et sicut Joseph habebat in Christum jus paternum, puta omnia jura quæ habent patres in filios; sic vicissim Christus habebat erga Josephum jus filiale, scilicet omnia jura quæ habent filii respectu parentum, ac consequenter jus quoque Regni Judaïci post mortem Josephi. Unde C. II, Matthæi, v. 2, aiunt cum veritate Magi: « Ubi est qui natus est Rex Judæorum? »

Quod cum demonstrare vellet S. Matthæus, qui, ut ait S. Augustinus, præ cæteris Evangelistis Regiam Christi dignitatem persequitur, idcirco illi fuit genealogia Josephi texenda, non B. Virginis, utpotè quæ viris superstitibus (qualis erat Joseph) ex Davide et regibus prognatis, regni hæres esse non poterat. » Ita Fr. Lucas apud A Lapide.

Huc enim ordinavit aptèque disposuit Deus omnes hasce generationes, uti et cætera omnia, ad majorem scilicet Christi gloriam ac regni jus regiamque ejus dignitatem. Ut idem auctor loquitur.

Nec videtur prætereunda methodus quà Matthæus genealogiam disposuit ut veritatem personæ Messiæ in ChristoJesu luculenter demonstraret. In hunc finem tres enumeravit tesseradecades generationum. Quarum triplicem scopum apud A Lapide legimus: (Partim ex Chrys. concinnata sunt.)

1° Per has voluit triplicem populi Judaïci statum recensere: primum quasi democraticum sub singulis patriarchis et judicibus, quales fuere Othoniel, Gedeon, Samson, Heli, Samuel, etc., qui præfuerunt Israeli ab Abraham usque David secundum quasi monarchicum sub regibus, qualis fuit sub David ejusque posteris usque ad captivitatem Babylonicam; tertium quasi aristocraticum sub ducibus et pontificibus, ut fuere Judas, Jonathas, Simon cæterique Machabæi, qualis fuit a captivitate Babylonica usque ad Christum.

Significat ergo Matthæus triplicem hunc populi statum et regnum tertio immutatum, quartum debuisse per Christum mutari; et in Christo, qui regnum attulit æternum, terminari. Ita passim Patres et interpretes.

2o Matthæus enumerat 42 generationes per tres tesseradecades, ut probabilem lectori conjecturam faciat debuisse Christum, post exactum hunc numerum generationum venire. Sicut enim fuerunt generationes quatuordecim ante Regnum Judæorum stabilitum, quatuordecim in Regno, post quas per quatuordecim generationes sensim planè defecit, ita verisimili conjectura potuit colligi, post quatuordecim hasce generationes Regnum hoc deficiens et labascens a Messia in melius fore restituendum. Sicut enim fuerunt quatuordecim generationes ante Regnum, et totidem in Regno, ita totidem fuerunt post Regnum Israelis usque ad Christum. Rursum ante Regnum facta est Christi promissio Abrahæ, Isaac et Jacob in Regno David et Salomoni; post Regnum eadem repetita est per Aggæum, Zacchariam, Malachiam, etc., ut sensus sit, q. d. : omnes prophetiæ factæ de Christo tam ante Regnum quam in Regno, et post Regnum terminatæ et adimpletæ sunt in Christo.... qui est finis legis, totiusque populi et mundi captivi liberator. Ita Fr. Lucas.

Judæi enim ex defectu et lapsu suæ Reipublicæ ac præsertim ex eo quod ablatum esset sceptrum a Juda per Herodem, ex prophetia Jacob (Genes. XLIX:10), sciebant certòque expectabant adventum Messiæ. Unde Messiam jam venisse, nec alium esse quam Jesum-Christum docet hic S. Matthæus, ut Judæis fidem in Christum persuadeat.

NOTA. Quamvis regnum Judæorum temporale Christus non restituturus esset, Matthæus sane præ oculis habuit modum loquendi prophetarum, qui regem sæpius, imo Messiam ut alterum Davidem promiserunt. (Ezech. 34, 23. Osee. 3, 5.) Veritatem docens, simul infirmitati gentis suæ consulit.

Ideo a Spiritu sancto edoctus est genealogiam Messiæ, per seriem regum qui ex Davide orti sunt, texere, diverse a S. Luca.

3° Symbolicè Origenes, Hom. 27 in Num. et S. Hieronymus, Epist. ad Fabiolam, de 42 mansionibus; notant has 42 generationes respondere 42 mansionibus Hebræorum in deserto, quibus ipsi ad terram Chanaan Abrahæ a Deo promissam pervenerunt. Simili enim modo per hasce 42 generationes ad Messiam, sive Christum, eidem promissum pervenitur, et per eum ad terram viventium, sanctis in cœlo promissam.

C. I: 18-25. C. II.

Annuntiatio, Nativitas et Sacra Infantia.

Videtur Matthæus eam partem annuntiationis, nativitatis, et infantiæ Jesu descripsisse quæ magis convenit ei qui natus est Rex Judæorum. (Matth. II. 2.)

S. Augustinus docet, (Lib. I. C. VI. 9.) de consensu Evangelistarum, non solùm de principiis Evangeliorum quamdam conjecturam esse capiendam, sed de totâ intentione Evangelistarum esse accuratè perscrutandum. Spiritus sanctus in Matthæo Regem præcipuè indigitat, ast simul Regem Emmanuelem (q. e. Deum nobiscum,) Jesum proclamat. Ideo, juxta Aug. in Serm. de Nativitate,« nascitur etiam ab intactâ femina Christus, quia fas non erat ut virtus per voluptatem, castitas per luxuriam, incorruptio per corruptionem, nasceretur; nec poterat nisi novo ordine adventare de cœlo, qui vetustum mortis destruere veniebat imperium. » Angelus de cœlo mittitur qui hoc mysterium Josepho aperiret, dicens: « Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in eâ natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. (Matth. I: 20-23.)

• Post miraculum Virginei partûs...., ait Aug. in Serm.

de Epiph., inter obscuras cubiculi latebras et præsepis angustias, in quibus infinita Majestas membris contractioribus stabulabat, dum pendet ad ubera, et vilium patitur Deus involumenta pannorum, repente novum de cœlo sidus terris affulsit, et totius mundi dissipatâ caligine, noctem convertit in diem, ne dies celaretur in nocte. Unde Evangelista dicit : . Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis Regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. » (Matth. II: 1, 2.)

. Isti autem Magi quid fuerunt, rogat Aug. in Serm. de Epiph. Serm. 4., nisi primitiæ gentium? Israelitæ, pastores, Magi gentiles; illi prope, isti longe ; utrique tamen ad angularem lapidem cucurrerunt. »

Magi primitiæ gentilium quærunt regem juxta illud Ps. XXI: 29, 30. « Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. »

(In Lucâ autem pastores adorant Victimam Israël, ut electi Judæorum pauperes et infimi: Victima pertinet ad Israel primùm et præcipuè.)

Hoc universale Regnum post resurrectionem, Ipse Victor, Leo de Tribu Juda, in monte Galilææ coram Apostolis solemniter proclamabit, dicens : « Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terrâ. Euntes ergo docete omnes gentes.... (Matth. XXVIII: 18, 19.)

Nec ulla astutia, vel crudelitas humana novum Regem vincere poterit: Magi narrantur venisse ab Oriente, ait S. Aug. (Lib. I. C. VI. 9 de consensu Evang.), ad Regem quærendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit : et ipse Rex Herodes Regem formidat infantem, atque ut eum possit occidere, tot parvulos necat. Sed divina prophetia adimplebitur: « Sic enim scriptum est.... Ex te, Bethlehem, terra Juda, exiet Dux, qui regat populum meum Israel.

[ocr errors]

(Matth. II : 5, 6.) Aufugiet Regis Herodis iram infirmus et pauper, « qui natus est Rex Judæorum.

Et postquam Pater cœlestis vocaverit Filium suum ex Egypto, (Matth. II: 15, Osee XI: 1.) ut olim populum Israel, postquam « defuncti sunt, qui quærebant animam pueri,» (Matth. II: 20.) secedet Joseph « in partes Galilææ propter timorem Archilaï regnantis in Judæâ pro Herode patre suo, et habitabit Nazareth, ut illud adimpleatur quod dictum est per prophetas : quoniam Nazaræus vocabitur. (Matth. 11:22, 23.)

:

Quæ annotat Illmus Beelen in verba: «quoniam Nazaræus vocabitur, iterum ostendunt falsam esse expectationem Judæorum, cupientium Regem in hoc mundo præpotentem : ⚫ considerandum est, ait, Nazareth a reliquo populo despici (Joan. I: 46.) prophetæ autem (Ps. XXI: 7 et Isaïas LIII.) prædixerant fore ut Messias contemneretur a suis: quæ prophetia eo ipso adimplebatur quod Jesus incola factus sit civitatis Nazareth. »

[ocr errors]

Convenienter Matthæus agit de fuga in Ægyptum et de reditu ex hac regione. Nam ut exponit Allioli in Osee XI. 1. prænuntiabatur hic in figura victoria Regis: Ut vocatio Israel ex Ægypto erat imperfecta figura liberationis mundi a servitute satanæ, et simul figura vocationis Jesu ex Ægypto: ita vocatio Jesu ex Ægypto est perfecta figura liberationis generis humani a servitute diaboli. »

Si Spiritus sanctus nexum mere historicum apud Matthæum intendisset, fuga in Ægyptum a S. Luca fuisset narranda : nam post purificationem B. Virginis in Jerusalem locum habuit. Post narrationem autem purificationis, sequitur reditus in Nazareth, C. II. 30, apud Lucam.

[ocr errors]

Despectum a Judæis, Magi invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Et procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: aurum, thus et myrrham. (Matth. II: 11.)

[ocr errors]

Si regem terrenum quærentes venissent, ait Chrys. super Matth. in opere imperfecto, magis fuissent confusi quam gavisi; quia tanti itineris laborem sine causâ susce

« ElőzőTovább »