Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

dant illum, manifestat suam divinitatem: Quærentibus Jesum Nazarenum dixit: « Ego sum: abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. » (v. 6.)

[ocr errors]

Deinde discipulos divinitus liberat e manibus satellitum : Postquam dixerant secundò: Jesum Nazarenum quærimus : (v. 8, 9.) Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. »

(V. 13-28.) Jesus ad Annam et Caipham ducitur: respondens interroganti Pontifici, alapa cæditur: ter a Petro negatur ducitur in prætorium.

(V. 36, 37.) Jesus coram Pilato fatetur se regem esse, sed regnum ejus esse divinum :

« Regnum meum non est de hoc mundo: si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate audit vocem meɑm. »

De regno Christi ait Menochius : Non est tale qualia sunt regna mundi, sed regnum cœleste et æternum, quod spirituali modo incipit in hâc vitâ et perficitur in æternâ.

Deinde: « Ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Id est, ut palam et libere veritatem prædicem, et imprimis hanc, me Christum regem esse et me regnum non hujus mundi habere. »

« Omnis qui est ex veritate » i. e., omnis qui ex Deo est, quem elegit Deus, qui est prima veritas; « audit vocem meam,» i. e., dictis meis fidem accommodat.

C. XIX. (V. 4, 5.) Pilatus adducit Jesum foras ad multitudinem:

(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum). Et dixit eis: Ecce homo. »

Hic et in sequentibus (v. 6-30.) miramur Verbum Dei post tot divina opera, non solum ut « caro factum est: sed

D

ut opprobrium hominum et abjectionem plebis; juxta illud : . Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» (Philip. II; 6-8.) (V. 25-27.) Joannes non omisit eximia exempla charitatis Mariæ matris Jesu erga Filium; nec officia charitatis Filii erga matrem et dilectum discipulum: « Stabat autem juxta crucem Jesu mater ejus..... Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce

mater tua. »

(V. 28.) « Sitio. » Joanni erat proprium hoc Jesu verbum notare in testimonium sacræ humanitatis : « Et Verbum caro factum est. »

(V. 30.) Apud Joannem Augustinus et S. Joann. Chrys. mortem Filii Dei mirantur: Perficit opus divinum-humanum salutis mundi ; et mortuus est libere quomodo voluit : . Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum.

(V. 38-42.) Sepulchrum ejus erit gloriosum.

(V. 38. 39.) Jam expulit timorem confitendi Jesum publice, e cordibus Josephi et Nicodemi, gratia et robur Verbi Dei.

C. XX, XXI.

Resurrectio Jesu-Christi.

C. XX. (19-23.) Manifestat Jesus divinitatem Apostolis : ..... Dixit eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. »

(V. 28.) S. Thomas agnoscit Jesu divinitatem: Dominus meus et Deus meus. »

Hominem tetigit : Deum confessus est.

(V. 31.) Ipse Joannes scripsit ut credant homines quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes vitam æternam mereantur: « Hæc autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

[ocr errors]

C. XXI. Missio Petri est missio charitatis Filii Dei. Ut Jesus a Patre omnem potestatem accepit, et ex charitate animam posuit pro salute mundi : ita Petrus gubernabit Ecclesiam et animam pro grege ponet clarificaturus Deum ad instar Domini et Magistri Jesu-Christi. (15-18.)

. Cuin ergo prandissent, dicit Jesus Simoni Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me ? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: Tu scis quia amo te.

Est nova confessio divinitatis Christi : « Omnia nosti. Dixit ei: Pasce oves meas. »

« Amen, amen, dico tibi ; cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

[ocr errors]

(V. 25.) Claudit Evangelista multitudinem operum Christi extollens.

ANALYSIS MYSTICA

EVANGELII REGII

SECUNDUM MATTHÆUM.

C. I: (V. 1-17.) Genealogia.

Historiæ Evangelicæ Sti Matthæi, ait Illmus Beelen, inest intentio dogmatica: intendit Evangelista probare Jesum Nazarenum esse verum Messiam promissum et diu expectatum. Hic, ait, est scopus Matthæi præcipuus, et verum est hunc Evangelistam ab aliis tribus hâc intentione clarissimè distingui. (Præf. in Matth. p. 15, 16.)

Aliqui sanctorum Patrum opinantur quod Matthæus regiam Christi dignitatem præ cæteris explicet.

Ita S. Augustinus, Ven. Beda, Petrus Damianus, Rupertus et alii. Juxta hanc sententiam necessarium erat Evangelistam convincere Judæos demonstratione concordiæ prophetarum cum vita et actionibus expectati Messiæ, Jesum esse Regem populo Israëlitico a Deo promissum. Cum autem errarent in eo quod expectarent dominatorem potentem qui liberaret eos ab inimicis, oculos miserrimi populi conatus est aperire, monstrando Filium hunc Davidis et Abrahami, Ducem esse a propheta promissum, qui regeret populum Dei Israël. (Matth. II.)

sed

Non autem Messias regnum terrenum conditurus erat, regnum spirituale: sicuti Angelus Josepho declaravit :

[ocr errors]

Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. » (Maith. I. 21.)

Ut omnem dubitationem e mentibus Judæorum auferret, incipit Matthæus genealogiâ Jesu-Christi, « Filii David, filii Abraham. Quia ad ambos, ait Chrysostomus, de Christo nascituro ex eis promissio fuerat facta: ad Abraham quidem sic: (Gen. XXII.) « Et in semine tuo benedicentur omnes gentes terræ. » Ad David autem sic: (Psalm. CXXXI.) « De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. »

Omnis populus ex prophetiâ Geneseos noverat tempus adventûs Messiæ, regnante Herode alienigenâ supra Judæam, jam adimpletum esse. Nam ibi scriptum erat: (Gen. XLIX : 10.) Non auferetur sceptrum de Judâ, nec dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. (Heb. Shilo, pacificator.) (Vide Christol. p. 100-102.)

»

¢

Sperabant fore ut Christus sceptrum inique per Herodem ablatum Judæ restitueret. Et ita videbantur oblivisci promissionis Abrahæ factæ: (Genes. XXII : 17, 18.) « Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. »

Hoc erat regnum in terris promissum filio David: scilicet Regnum spirituale super orbem universum. Regnum in longè sublimiorem statum elevatum: ut ex corporali faceret spirituale, ex terrestri cœleste, ex temporali æternum. Ut Fr. Lucas et alii apud A Lapide interpretantur.

[ocr errors]

Hanc Regni transmutationem videtur Evangelista insinuasse in primo versiculo genealogiæ Jesu-Christi, dicens : ◄ Filii David, filii Abraham. Incipiens enim genealogiam ab Abraham, intimat hunc Patriarcham spiritualis Regni Messiæ esse caput. Ipse David in genealogiâ Abrahæ, enumeratur tanquam omnes cæteri ut filius benedictionis et pater Messiæ.

Hoc modo evidenter ante oculos Judæorum posuit Matthæus qualis erat Messias ipsis a Deo promissus: Filius scilicet Davidis cui dedit Dominus sedem David Patris

« ElőzőTovább »