Oldalképek
PDF
ePub

Maxime solemnis est prophetia Caïphæ qui in nomine Dei aperit ora ut Deum suum ad mortem condemnet :

Unus autem ex ipsis, Caïphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a seipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente. » (v. 49-51.)

Et adjungit Evangelista, ut merita Christi extollat: « Et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi congregaret in unum. (v. 52.)

C. XII. (V. 1-11.) Maria unxit pedes Jesu in Bethania ubi Salvator cum Lazaro mensæ discumbebat.

Quia propter Lazarum multi« credebant in Jesum » cogitaverunt principes sacerdotum ut Lazarum interficerent. (V. 12-19.) In crastinum autem Jesus triumphaliter ingreditur, in « civitatem Regis Magni » Jerusalem :

[ocr errors]

• Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit, in nomine Domini, rex Israël...... Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit. »

NOTA. Sic impii homines invidiâ obcæcati, coguntur a Spiritu sancto, qui de Filio Dei accepit, prædicere propriam ruinam et conversionem mundi ad Jesum, nescientes quid dicant.

(V. 20-22.) Quasi prophetia Pharisæorum immediate esset adimplenda, «Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderent in festo ut adorarent, qui rogabant Philippum dicentes: Domine, volumus Jesum videre.....»

«

(V. 23.) Jesus autem respondit eis dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. » Quasi dicat, ait Menoch., jam tempus adest quo ego a Pharisæis abjectus et neglectus, a

populis gentilium, qui in me credent, cognoscar et glorificabor, et ut Deus adorabor.

Deinde annuntiat quod morte suâ procurabit salutem gentium dummodo etiam illi qui volunt discipuli ejus fieri et cum ipso in vitam æternam ingredi etiam peccatis renuntient: (v. 25.) « Qui amat animam suam perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

« Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, ibi et minister meus erit. » (v. 26.)

Hic animadvertit Calmet: « Salvator alibi jam hæc eadem præcepta proposuerat; (Matth. X, 39. XVI, 25. Marc. VIII, 35, Luc. IX, 24. XVII. 33.) In Evangelio non desunt plures sententiæ, quas variis subinde occasionibus usurpavit. (Theodor. Theophyl.)

NOTA. Sententias (v. 25. 26.) quatuor Evangelista rite proponunt, quia oportet amplecti totum Christum.

(V. 27-36.) In hoc loco sese Jesus vere Verbum-Incarnatum manifestat. Omnipotentiam, divinitatem et sapientiam simul cum humanitatis debilitate conjungens: Exempli gratiâ «Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hâc horâ. Sed propterea veni in horam hanc. (v. 27.)

:

<< Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terrâ, omnia traham ad meipsum. » (v. 31, 32.)

(V. 37-43.) « Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.... Verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagogâ non ejicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. »

NOTA. Uti solus Joannes sæpius loquitur de fide explicitâ in Filium Dei: ita ipse solus aliquoties memorat timorem confitendi Filium Dei.

(V. 44-50.) Iterum disserit Dominus de divinitate sua; deinde de salute credentium, et de judicio eorum qui spernunt eum. Omnia refert in Patrem : « Et scio quia manda

tum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (v. 50.)

D

C. XIII. Jesus abluit pedes discipulorum, exhortans ut idem invicem faciant. Prædicit traditionem Judæ, qui post buccellam abit impulsus a satana. Immediate post egressum Judæ, Jesus prophetizat mortem suam et gloriam suam: Nunc clarificatus est Filius hominis: et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. (v. 31-33.) Filioli, adhuc modicum vobis

cum sum. »

. Quia Deus charitas est » Joanni Evangelista Verbi reservabatur doctrina charitatis, seu novi mandati : « Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et ut vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.» (v. 34, 35.) NOTA. Charitatem etiam specialiter commendat S. Joannes in Epistolis.

(V. 36-38.) Jesus prædicit negationes Petri, et simul futuram mortem Apostoli in cruce, ut Dominum suum postea in cœlum sequatur: « Quo ego vado, non potes me modo sequi sequeris autem postea. Ita post conversionem Petrus animam dabit pro Salvatore ac Deo suo: Diliget multum quia prior Jesus dilexit illum.

C. XIV. XV. XVI.

Sermo Domini post cœnam.

C. XIV. Apostolos tristes variis argumentis consolatur: Divinitatem suam, et fructum mortis suæ prolixe exponit: promittit se Spiritum sanctum missurum, et pacem suam omnibus pollicetur.

In fine hujus capitis quà homo auctoritatem Patris agnoscit: • Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite eamus hinc. » (v. 31.)

Sic apud Joannem alternatim audimus Filium Dei, et Fi

lium hominis. Vel Deum hominem. Et Verbum caro factum est. »

C. XV. Vitis et palmitum similitudine ostendit quomodo discipuli fructum ferre possint: perseverantiam in fide et justitia, et dilectionem mutuam commendat, et ad patientiam exemplo suo hortatur.

[ocr errors]

De charitate suavissime loquitur :

Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. (v. 9, 10.)

Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos...... Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumquæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.. (v. 12-15.)

α

(V. 18-27.) Adversus inimicos et persecutores Jesu et discipulorum cum venerit Spiritus sanctus..... ille testimonium perhibebit de Filio Dei et ipsi Apostoli per virtutem ejusdem Spiritus testimonium perhibebunt.

C. XVI. Pergit animos addere discipulis et eos consolari : promittit Spiritum sanctum et resurrectionem suam quâ recreentur.

Divinitatem suam docet Apostolos, monstrando Spiritum sanctum a se procedere et se esse æqualem Patri.

Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » (v.14.15.)

(V. 23-28.) Loquendo de oratione ad Patrem in nomine Jesu-Christi et de fiducia in hoc nomine, addit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum : iterum relin

quo mundum, et vado ad Patrem. » (27, 28.)

C. XVII.

Oratio Christi ad Patrem, post cœnam, in fine sermonis.

1° (V. 1-5.) Pro utriusque glorificatione.

2° (V. 6-19.) Pro actualibus discipulis. 3° (V. 20-26.) Pro Ecclesia.

(V. 4, 5.) Singulare dat Jesus testimonium Verbo Incar

nato :

[ocr errors]

Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc clarifica me, tu Pater, apud teipsum, claritate, quam habui, prius quam mundus esset, apud te.

[ocr errors]

Sic etiam (v. 11.), ubi simul divinam charitatem in Apostolos patefacit: Ego jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum sicut et nos. >

. Ut sint unum sicut et nos, scilicet voluntate et amore sint unum, simili modo, ac nos unum sumus divinâ naturâ. » Allioli.

(V. 21.) Jungit charitatem Dei et proximi eidem testimonio incarnationis Verbi Dei pro salute mundi: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus quia tu misisti me. »

Vult etiam ut electi gloriam Verbi Dei incarnati in cœlis agnoscant: (v. 24.) « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi..

C. XVIII, XIX.

Passio Jesu-Christi. Sepultura.

C. XVIII. (V. 1-12.) Tacet Joannes ea quæ fiunt in hortc ante traditionem Judæ: hæc magis sacram humanitatem spectant et ideo narrantur a Matth. Marco et Lucâ. Priusquam Dominus sese credat hominibus qui missi sunt ut apprehen

« ElőzőTovább »