Oldalképek
PDF
ePub

Vel ut legitur in textu græco : (ao helav) certitudinem, firmitatem eorum quæ didicerunt.

Sanctus Lucas in suo Evangelio posuit Victimam Magni Sacerdotis tanquam verum thesaurum in agro Ecclesiæ ex circumcisione collectæ absconditum ; et tanquam pretiosam margaritam in mari profundo Ecclesiæ ex gentibus congregatæ immersam.

Dixerat ipse Dominus : « Necesse est ut veniant scandala : , et ecce Spiritus sanctus, quarto loco, hominum infidelitate utitur, ut occasionem arripiat docendi mysteria Divinitatis Jesu-Christi.

Præterea postquam perfectiùs eruditi jam erant Christiani in humilitate Crucis a tertio Evangelista proposita : edocendi erant in Charitate, reginâ omnium virtutum et apice. Aquila Joannes hanc docuit, unà cum doctrina Divinitatis Salvatoris, æqualis in omnibus Patri et Sancto Spiritui. Evangelium Divinitatis Christi simul est Evangelium Divinæ Charitatis diffusæ in cordibus nostris : « Deus enim est Charitas. » (I. Joan. IV, 8.)

Sic ordo temporis Sanctorum Evangeliorum cum ordine Divinæ Providentiæ logico perfectè convenire videtur.

Necnon ordo congruentiæ quidam in Sacris Scriptoribus forsan observatur. · Matthæus enim qui tributum Regibus terræ collegit, in Evangelio suo deservit Regi Domino.

Marcus Petri discipulus fit quasi Magistri sui et legis Novi Regni interpres : et scribit Evangelium Divini Prophetæ, seu « Primi Doctoris Fidei. »

Lucas medicus offert optimam medicinam animarum in mysteriis passionis « Victimæ Magni Sacerdotis : » ut etiam a Sanctis Patribus observatum fuit.

Joannes Evangelista, virgo et discipulus dilectus Domini, hausit e Divino pectore omnia quæ sublimitatem ejus Divinitatis hominibus patefacere poterant. Ipse etiam dilectus discipulus charitatem Jesu divinam, et ejus erga homines amorem in seïpso magis expertum, promptius et ferventius poterat docere.

De Evangelistarum ordine ita scribit Ludolphus de Saxoniâ :

Antequam ad Evangelii historiam accedamus, scias quod quædam per Evangelistas salubriter, directione Spiritus sancti, aliquando anticipando, vel præoccupando, quæ post dicenda erant ; aliquando rememorando, vel recordando quæ omiserant, et aliquando recapitulando vel repetendo quæ dicta fuerant, posita sunt: quamvis aliter scribi non deberent quam per eos summè utiliter sunt dictata : quia secundum Augustinum probabile est, quod unusquisque Evangelistarum, eo se ordine credidit debuisse narrare, quo Deus voluit ejus recordationi suggere. »

Juxta hanc Augustini sententiam, mystico incedens ordine Matthæus plures per series narrationem conducit : ut videre est in serie miraculorum post sermonem de Monte ; et in septem parabolis capite decimo tertio propositis. De regiâ potestate et de prærogativis Ecclesiæ sæpius et diversimodè scribit. Insinuat idem regius Evangelista regnum e duobus populis coadunandum inter gentes potissimùm erigendum esse. Plurima præoccupat quæ in futuro regno, seu Ecclesià post victoriam per passionem adipiscendam locum habebunt.

In hoc ordine sanctus Marcus, quamvis non ita per series procedat, Matthæum sequitur quoad doctrinam et fidem in Ecclesiâ ex gentibus præsertim congreganda spargendam : attamen ipsas regias prærogativas omittit. Similiter quando de Ecclesiâ loquitur non eam tanquam regnum considerat, sed magis ut institutionem doctrinalem eam habet.

Marcus quia Prophetam, seu « Primum Doctorem fidei » repræsentat, sæpius fit legis interpres, et ita legislatorem, seu regem a Matthæo repræsentatum sequitur. Aliqua etiam cum Matthæo præoccupat quæ tempus Passioni subsequens respiciunt.

Quoad ordinem factorum aliquando Lucam sequitur, sed ut postea ex mystica sanctorum Patrum expositione videbimus, etiam in his, quando Victima sacerdotalis apud Lucam magis respicit « Pusillum gregem » electorum inter Judæos, Marcus Ecclesiam tamquam ex gentibus congregandam plus considerat.

Sanctus Lucas qui Personam Victimæ Magni Sacerdotis repræsentat, magis inter limites historicos continetur. Vix Jesus Victima gloriam futuram post mortem obtinendam anticipat. Prouti magis observat antiquum riluale, sic magis etiam videtur cum actualibus discipulis gradatim incedere, eos ducere et docere.

Ita multa quæ in Matthæo sunt omnino generalia, quasi pro Universo Regno, sunt apud Lucam magis privata et tamquam ad actuales discipulos directa, vel ad populum Judæorum.

Ut Jesus Apostolis dixit : « Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati ; » (Luc. XXIV : 46.) et discipulis Emmaüs : « Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? » (Luc. XXIV: 26.) post mortem Victimæ factus est verè Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quod est Rex justitiæ. Factus est etiam Rex Salem, quod est Rex pacis. (Hebr. VII, 2.)

Attamen postquam in gloriam intravit non exuit viscera misericordiæ specialissimæ erga Judæos, nam commendat Apostolis : a Prædicare in nomine ejus pænitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolymâ. » (Luc. XXIV : 47.)

Lucas quamvis Spiritus sancti mysticam intentionem simul intenderet, visus est a plerisque magis ordinem historicum secutus esse. Quod ex ipsis sacri scriptoris verbis concludi posse opinantur. Nam in proæmio sic loquitur sanctus Lucas: « Visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, Optime Theophile. » (Luc. I, 3.)

De ordine sancti Joannis, qui inivit viam omnino specialem, nihil est hic dicendum. Ipse sanctus Evangelista satis tempora annotavit. Cæteroquin divinis sermonibus Verbi Incarnati, paucis enarratis factis, maximè fuit intentus.

De utilitate hujus mysticæ expositionis sanctorum Evangeliorum pauca præmitti liceat :

1° Quum mala sint tempora, et infidelium numerus in dies crescat, non possumus non omnes conatus adhibere ad fidem

in mentes revocandam atque firmandam. Pia oratione animabus sanctis instandum est ; et lumen divinæ doctrinæ diffundendum. Imploranda est maximè divina misericordia pauperculis illis qui Jesum purum hominem prædicant ejusque Evangeliis divinam originem negant. Opus est monstrare per divinæ methodum inspirationis, Evangelia verum esse miraculum litterarium, quo Deus usus est, quamvis tenerrimo amore parvulos ad se vocet ; ut tamen etiam hujus mundi sapientes illuminaret.

Divinitùs sanè factum esse perspicuum est, quod quatuor homines genio diversi, diversis temporibus, sine litteris, si sanctum Lucam excipias; unicam scripserint historiam Deihominis Jesu-Christi.

Omnes de ipso prophetias exactè adimpletas esse monstrarunt: sed non confuse. Nam Spiritus sanctus scriptores dirigens, specialem unicuique characterem describendum suggessit, ad quem totam suam intentionem converteret.

Quatuor Evangelistæ sic Dominum nostrum signaverunt quadruplici signaculo Regis, Prophetæ, Victimæ sacerdotalis, et Verbi pro nobis Incarnati : ut dum unusquisque unam e quatuor Personis maximè commendaret, opus tamen perfectum et unicum ex quatuor historiis composuerint.

Sic omnibus manifestum apparere debet quod ipsi Evangelistæ suppositas ab impiis contradictiones, absurditates et falsitates Evangeliorum, quasi a priori et anticipate per ipsam divinam unitatem totius operis refutaverunt et confuderunt.

2° Quidam etiam textus sanctorum Evangeliorum sensum offerent magis evidentem et magis determinatum, quando particulari attributo Domini justè applicantur, juxtà intentionem Evangelistæ unicam. Et ita fratres nostri errantes qui tamen nomen Christo dederunt, difficiliùs omnia ad privatum sensum distrahere valebunt.

Sed hoc quod etiam majoris est momenti : Ipsi qui semper ad Christum et ad ejus satisfactionem pro genere humano provocant, videbunt quomodo oporteat totum Christum amplecti : Regem scilicet, Prophetam, Sacerdotem et Verbum

Dei Incarnatum. Et quia christianus est alter Christus, clarè intelligent quomodo debeant in omnibus Ipsi conformari. Christus autem cæpit facere et docere. Ergo Regis mandato est obediendum ; Doctori Fidei in omnibus credendum ; in viâ crucis cum Victima sacerdotali quotidiè ambulandum ; cum Verbo Incarnato divinâ charitate amandum. Sed ante omnia oportet intrare in Regnum Cælorum, Regnum Christi in terris; scilicet Unicam Summi Regis Ecclesiam.

3° Maximum autem et filii Ecclesiæ fructum referent ex hoc studio sanctorum Patrum. Ipsi enim Dominum Nostrum magis amarunt et melius cognoverunt.

Et ita in mysticâ suâ expositione quandoque sublimi, semper autem piâ: Jesum nobis tanquam Regem Ecclesiæ ; Doctorem divinæ scientiæ ; Sacerdotem immaculatam Victimam immolantem pro nobis; divinæ charitatis Verbum amantissimè et doctissimè repræsentaverunt.

Præterea, quod magis etiam practicam utilitatem attinet, studium Historiæ et Concordiæ Evangelicæ facilius fiet, exposita Evangeliorum inspirationis ratione : Sic enim nexus totius materiæ in evidentiore luce ponatur necesse est.

Nec publico exinde sermoni suum deerit commodum : dum enim quatuor attributa Domini præcipua enucleantur sacri codicis amplificantur contenta ; simulque methodo quandoque novæ dicendi antiqua via sternitur.

« ElőzőTovább »