Oldalképek
PDF
ePub

CAPUT XIX.

A Pilato flagellatus, variisque modis affictus, et spinis coronatus, ad mortem depoz

citur : rursumque a Pilato examinatus, ostendit illum desuper tantum habere in ipsum potestatem : Pilatus meticulosus, Jesum, quem regem dicit Judæorum, morti adjudicat : Jesus bajulans sibi crucem, inter latrones crucifigitur ; posito a Pilato super crucem titulo, divisisque a militibus vestimentis, et sorte de tunica missa : Jesus matri Joannem, matremque Joanni commendat ; et sitiens aceto potatur, consummatisque omnibus tradit spiritum : fractis latronum cruribus, ex aperto Christi latere sanguis et aqua profluit : ejusque corpus myrrha et aloe conditum sepelitur.

1. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. 2. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejas : et veste porporea circumdederunt eum. 3. Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave rex Judæorum : et dabant ei alapas. 4. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam iovenio in eo causam. 5. (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et parpureum vestimentum :) El dicit eis : Ecce homo. 6. Cum ergo vidissent eum Pontifices, et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigile : ego enim non invenio in eo causam.

7. Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem dcbet mori, quia filium Dei se fecit. 8. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9. Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei. 10. Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? 11. Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. 12. Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris, omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cæsari.

13. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14. Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Jodæis : Ecce rex vester. 15. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt Pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. 17. Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ, locum, Hebraice autem Golgotha : 18. Ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. 19. Scripsit autem et titulum

Pilatus : et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.

20. Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus : Et erat scriptum Hebraice, Græce, et Latine. 21. Dicebant ergo Pilato Pontifices Judæorum : Noli scribere, Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum. 22. Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. 23. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, (et fecerunt quatuor partes : unicuique mili ti partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24. Dixerunt ergo ad invicem : Non sciodamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meani miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.

25. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror natris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26. Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. 27. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28. Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio. 29. Vas ergo'erat positum aceto plenum. Mi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus, 30. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit :Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. 31. Judæi ergo, (quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora cabbalo, (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eoru in crura, et tollerentur.

32. Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34. Sed unus militium lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua. 33. Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis. 36. Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. 37. Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.

38. Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa, (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propler metum Judæorum) ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. 39. Venit autem et Nicodemus, qui veneral ad Jesum noete primum, ferens mixturam myrrhæ, et aloes, quasi libras centum. 40. Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire. 41. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in borto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42. Ibi ergo propter Parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

CAPUT XX.

Maria Magdalene prima venit ad monumentum, deinde Petrus et Joannes : illa plorans

ad monumentum videt angelos, tandemque Jesum agnoscit : qui apparens apostolis, pacem illis optat ; et ostensis manibus ac latere, dat eis Spiritum sanctum, ut peccata remittant ac retineant ; rursumque non credenti Thomæ apparens cum reliquis discipulis, corpus præbet palpandum ; beatos dicens qui in ipso non viso crediderunt : multa Christi signa non sunt in hoc libro scripta.

1. Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. 2. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3. Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citias Petru, et venit primus ad monumentum. 5. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit.

6. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7. Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : 9. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10. Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. 11. Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans : Dum ergo fieret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : 12. Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

13. Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. 14. Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. 15. Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicilo mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam. 16. Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister.) 17. Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18. Venit Maria Magdalene annuncians discipulis : Quia vidit Dominum, et hæc dixit mihi.

19. Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. 20. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21.

Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22. Hæc cum dixisset, insufflavit : et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum : 23. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. 24. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25. Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

26. Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus : et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. 27. Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. 28. Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus, et Deus meus. 29. Dixit ei Jesus : Quia vidisti me Thoma, credidisti : beati, qui non viderunt, et crediderunt. 30. Multa quidem, et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 31. Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

CAPUT XXI.

Piscantibus discipulis comprehendere facit Jesus copiosam piscium multitudinem : quo

signo Petrus per Joannem Dominum agnoscens, mittit se in mare ; et facto prandio de amore in Christum ter interrogatus, ter accipit pascendas ipsius oves ; et de futura passione sua admonetur, frustra de Joannis morte curiose scrutatus: non omnia Christi facta scripta sunt.

1. Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic : 2. Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, ct alii ex discipulis ejus duo. 3. Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt. 4. Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5. Dixit ergo eis Jesus: Pueri numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non, 6. Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete : et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. 7. Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

8. Alii autem discipuli navigio venerunt :(non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. 9. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et pa

nem. 10. Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12. Dicit eis Jesus : Venite, prandele. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est. 13. Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

15. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. 16. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agoos meos. 17. Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me ? et dixit ei : Domine tu omnia nosti : tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. 18. Amen, anien dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. 19. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.

20. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cæna super pectus ejus, et dixit : Domine quis est qui tradet me ? 21. Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine hic autem quid ? 22. Dicit ei Jesus : Sic eum volo munere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere. 23. Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad ad te. ? 24. Hic est discipulus ille, qui testimonium perbibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimonium ejus. 23. Sunt autem et alia multa, quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.

« ElőzőTovább »