Oldalképek
PDF
ePub

nota feci vobis. 16. Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis : et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem. 18. Si mundus vos odit : scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19. Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem, meum servaverunt, et vestrum servabunt.

21. Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me. 22. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23. Qui me odit : et Patrem meum odit. 24. Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25. Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. 26. Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: 27. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

CAPUT XVI.

Discipulis prædicit futuras persecutiones, et quod eis expediat ut ipse vadat, quo veniat Paraclitus qui mundum arguat, ipsosque doceat, et Christum clarificet: declarat quod dixerat, Modicum et jam non videbitis me, etc.; addens similitudinem de muliere pariente; hortatur ut a Patre petant ipsius nomine; prædicitque ipsorum fugam.

1. Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2. Absque synagogis facient vos sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. 3. Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 4. Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. 5. Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram : Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? 6. Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7. Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos si autem abiero, mittam eum ad vos. 8. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.

9. De peccato quidem : quia non crediderunt in me : 10. De jus titia vero: quia ad Patrem vado : et jam non videbitis me : 11. De judicio autem quia princeps hujus mundi jam judicatus est. 12. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. 13. Cum autem venerit

ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annunciabit vobis. 14. Ille mè clarificabit : quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. 15. Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. 16. Modicum, et jam uon videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.

17. Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? 18. Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum ? nescimus quid loquitur. 19. Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me. 20. Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus : cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium : quia natus est homo in mundum.

22. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 23. Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25. Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis. 26. In illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: 27. Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28. Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

29. Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi. 31. Respondit eis Jesus Modo creditis ? 32. Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. 33. Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis sed confidite, ego vici mundum.

:

CAPUT XVII.

Oratio Christi ad Patrem pro utriusque clarificatione, pro discipulis et iis qui per illos in ipsum essent credituri, ut serventur a malo, et omnes sint unum, mundusque cognoscat ipsum fuisse a Patre missum.

1. Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te : 2. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. 3. Hæc est autem vita æterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4. Ego te clarificavi súper terram opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : 5. Et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus esset, apud te. 6. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : Tui erant, et m ihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. 7. Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt: 8. Quia verba, quæ dedisti mihi dedi eis : et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

:

9. Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi quia tui sunt: 10. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis: 11. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. 12. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13. Nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

15. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. 19. Et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me : 21. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.

22. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23. Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia di

lexisti me ante constitutionem mundi. 25. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

CAPUT XVIII.

Jesus a Judæis capitur, illis primum ad ipsius verbum in terram cadentibus: ad Annam et Caipham ducitur : respondens interroganti pontifici, alapa cæditur: ter a Petro negatur ductus in prætorium, dicit Pilato suum regnum non esse de hoc mundo: Judæi Jesum mori cupiunt, soluto Barabba.

1. Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans Torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. 2. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus, et Pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. 4. Jesus itaque sciens omnia, quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis? 5. Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6. Ut ergo dixit eis: Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7. Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum. 8. Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.

9. Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10. Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum : et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. 11. Dixit ergo Jesus Petrɔ : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? 12. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum : 13. Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. 14. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit, unum hominem mori pro populo.

15. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. 16. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum. 17. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille : Non sum. 18. Stabant autem servi, et ministri ad prunas: quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19. Pontifex ergo interrogavit Jesum de

discipulis suis, et de doctrina ejus. 20. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in oculto locutus sum nihil.

21. Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego. 22. Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? 23. Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo si autem bene, quid me cædis ? 24. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. 25. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. 26. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo? 27. Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.

28. Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. 29. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ? 30. Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. 32. Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morțe esset moriturus.

33. Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? 34. Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? 35. Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti? 36. Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo, si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis nunc autem regnum meum non est hinc. 37. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. 38. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. 39. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ? 40. Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

« ElőzőTovább »