Oldalképek
PDF
ePub

Respondit Jesus et dixit eis: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.» (v. 28, 29.)

Quibus auditis Judæi audacter Moysen Domino Jesu praeferunt. (v. 30, 31.)

Tunc incipit Jesus insinuare se esse panem vitæ et Filium Dei a Patre missum ut salvet omnes qui credunt in eum : « Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego ressuscitabo eum in novissimo die.» (v. 40.)

Propter nova convicia Judæorum dicentium : « Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic quia de cœlo descendi.» (v. 42.)

Jesus iterum confirmat doctrinam suæ divinitatis(v.43-51.) et concludit: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. » (v. 51.)

«

Jam (v. 52) proponit novum argumentum de sacratissima Eucharistia : quod ita tractat ut ubique videamus Sacramentum Corporis et Sanguinis Domini suam efficaciam ex divinitate Jesu derivare: sic igitur ratiocinatur: « Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum

ego dabo, caro mea est pro mundi vita. »

[ocr errors]

et panis quem

Ex verbis Panis quem ego dabo, » ait Allioli, patet Christum loqui de futuro cibo reali, et non de sola susceptione ejus personæ per fidem; de quo argumento egerat usque ad v. 48 ubi dixerat: «Ego sum panis vitæ. »

[ocr errors]

Et iterum (v. 51.): Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. »

Propter novam litigationem Judæorum (v. 53), in sequentibus (v. 54 ad 59) agit de necessitate veri usûs Sacramenti Corporis et Sanguinis sui: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. (v. 54.)

[ocr errors]

Fructus veræ manducationis corporis et veræ potationis sanguinis, iterum iterumque commendat (v. 56-59.)

Scandalizantur multi ex Judæis, sed propterea Jesus sermonem non immutat: etiam cum multi discipulorum ex hoc

abierint retro: vultis abire?

Dixit Jesus ad duodecim: numquid et vos

(v. 68).

Respondit ergo ei Petrus: «Domine ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. Et nos credimus et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei.» (v. 69, 70.)

Sanctus Petrus hâc confessione, ait Calmet, omnem Jesu Christi doctrinam confirmat. »

C. VII. Festum tabernaculorum.

Scenopegia, seu festum tabernaculorum erat futurorum figura vera postea erant tabernacula construenda, seu tabernaculum Dei cum hominibus. (v. 1-13.) Agitur de figurâ, seu de festo Judæorum. Jesus est in festo latens tanquam in mysterio, ait Augustinus. Ideo dicitur: « Ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. (v. 10.) Figuræ succedit veritas: (v. 14-36.)

Jesus ipse apparet, « Tabernaculum Dei cum hominibus : Ideo dicitur: « Jam die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat. » (v. 14.)

Proclamat Jesus suam divinitatem diversis argumentis, et multi credunt in eum.

::

Cæteris declarat Dominus se modico tempore cum ipsis esse remansurum; et postea futurum esse ut non ultra possint eum invenire: Dixit ergo eis Jesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui me misit. Quæretis me, et non invenietis et ubi ego sum, vos non potestis venire. (v. 33, 34.)

D

(V. 37-39.) Jesus in v. 33 et 34 locutus est de sua glorificatione hic autem loquitur de regno Spiritus sancti in fidelibus postquam glorificatus fuerit: « Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. » (v. 38, 39.)

(V. 40-53.) Hic fit scissio in plebe. Illi qui credunt in Jesum habentur a Pharisæis ut maledicti.

Nicodemus tuetur causam Jesu.

C. VIII. (V. 4-41.) Historia mulieris adulteræ. Hic apud

58

Joannem Jesus ministerialiter ut Filius hominis non dimittit peccata, ut apud tres alios Evangelistas fecerat. Paralytico dicens: Remittuntur tibi peccata. »

Auctoritative loquitur mulieri adulteræ tanquam Judex: Nec ego te condemnabo: Vade, et jam amplius noli peccare. » (v. 11.)

(V. 12-59.) Disputat Christus de suâ Divinitate: sese vocat lucem mundi; proprium et Patris testimonium invocat : « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso: et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater.» (18.)

Propter obstinationem eorum Judæos condemnat divina auctoritate : « Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris : Si enim non credideritis quia ego sum, (Messias, Filius Dei. -Allioli.), moriemini in peccato vestro. »(v.24.) « Dicebant ergo ei: tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium qui et loquor vobis.

« Multa habeo de vobis loqui, et judicare: sed qui me misit verax est: et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. » (25-27.)

[ocr errors]

In nova altercatione Judæis exprobrat illos ex diabolo esse quamvis ipsi: «Se unum Patrem habere Deum exclament. • Dixit ergo eis Jesus si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. » (v, 41. 42.)

a

Postea scandalizantur Judæi quia majorem Abraham se facit, sed impia ora obturat asseverans: « Amen, amen, dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.» (v. 58.)

NOTAT S. Aug. apud Allioli: «Non dicit: priusquam fieret, ego factus sum; quia factus non est, sed est. Agnosce Creatorem, et distingue creaturam! qui loquebatur revera factus est semen Abrahæ, sed ut Abraham fieret, fuit ante Abraham. »

. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. » (v. 59.)

[ocr errors]

. Tulerunt lapides ut illum occiderent, quasi blasphemum, quod se Deum æternum faceret. Lex autem Levitici

(c. XXIV: 16.) blasphemos jubebat lapidari, sed legitimo judicio, non populari furore damnatos.

Subduxit se Jesus quia nondum venerat hora passionis ejus. Menoch.

C. IX. Cæcum natum Jesus illuminat : « ut manifestentur opera Dei in illo. (v. 3.)

Jesus venit ad illuminandum genus humanum, cujus hic cæcus est typus.

Murmurant Pharisæi et cæcum illum ejiciunt. Hunc JesusChristus erudit, qui in ipsum credit et Salvatorem adorat.

Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Respondit ille et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.» (v. 35-38.)

Et dixit Jesus: In judicium in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. » (v. 39.) In fine obstinatam et voluntariam Pharisæorum cæcitatem Jesus condemnat : « Si cæci essetis, non haberetis peccatum: nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.» (v. 40-41.)

C. X. (V. 1-16.) Caput hoc connectitur cum præcedenti. Pharisæi ejecerant cæcum qui credebat in Jesum ; et sic sese malos pastores esse probaverant, qui oves dispergunt et mactant, quin ipsas custodiant et in unum gregem colligant. Inde Jesus occasionem arripit utendi similitudine boni et mali pastoris ; atque gregis ovium.

Jesus Christus unum tantum ovile constituet : « Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.» (v. 16.)

(V. 17. 18.) Jesus profitetur se esse Verbum Incarnatum : ..... Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam..... Potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre. >

Mandatum, i. e., ponendi vitam et iterum sumendi eam. Ut

homo accepit mandatum a Patre, et obedivit. Et adimplevit. illud per virtutem divinæ naturæ.

(V. 22-39.) In festo Encæniorum iterum Jesus disserit de sua divinitate, quare ut blasphemum eum lapidare volunt Judæi sed quod dixit probat blasphemiam non esse.

<< Ego et Pater unum sumus. Sustulerunt ergo lapides Judæi ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus: multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? » (v. 30-32.)

Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas : quia dixi, Filius Dei sum? si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio : et si mihi non vultis credere, operibus credite ut cognoscatis, et credatis, quia Pater in me est et ego in Patre.» (v. 36-38. › Scilicet, ait Menoch. Nos unum esse, et individua societate alterum alteri cohærere. »

C. XI. Mors et resurrectio Lazari. (v. 1-45.)

Legimus apud Calmet: « Mirum est sane, historiam adeo insignem ab aliis Evangelistis prætermissam. » — Sed pleraque contenta in Evangelio Joannis sunt maximè insignia quamvis ab aliis prætermissa. Videtur igitur hæc narratio magis scopum generalem spectare, divinitatem Christi illustrandi, in Jerusalem et in locis adjacentibus: « Surge illuminare Jerusalem!» Præclara hic etiam dat Jesus testimonia divinitatis suæ et ideo Evangelium Joannis narratio spectat. Legimus enim: quod Jesus Martha declarat: «Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. (v. 25, 26.)

Etiam in fine historiæ narrat Evangelista fructum quem Dominus retulit, fidem in suam divinitatem excitans apud multos :

. Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. » (v. 45.)

Præterea quædam quæ sequuntur etiam divinitatem Christi illustrant, et connexa sunt cum præcedenti miraculo.

« ElőzőTovább »