Oldalképek
PDF
ePub

JOANNES.

Persona Verbi Incarnati.

C. I. (V. 1-5.) A vero principio noster Evangelista prædicat Verbum Dei esse Deum verum, creatorem, et lucem omnium hominum.

(V. 6-8.) Joannes Baptista venit ut testimonium perhiberet de Verbi Divinitate.

(V. 9-13.) Dedit Verbum potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus... qui ex Deo nati sunt.

(V. 14.)« Et Verbum caro factum est, et habitavit in vobis : » et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, · plenum gratiæ et veritatis. »

In hoc versu Evangelista proponit quasi analysim totius Evangelii.

In C. XX : 30, 31 declarat explicite sui Evangelii scopum fuisse, hanc gloriam de qua (C. I. v. 14.) dixit, inter homines manifestare, ut credant in Filium Dei et salvi fiant. • Multa quidem et alia signa fecit Jesus.... quæ non sunt scripta in hoc libro. Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. »

(V. 15.) Refert Evangelista implicitum testimonium Baptistæ de Divinitate Messiæ : « Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. »

Deinde (V. 16-18) ipse Evangelista iterum testimonium reddit Divinitati « Unigeniti Filii, qui est in sinu Patris. » (V. 19-28.) Testimonium Joannis in Bethania, ubi baptizabat, coram Sacerdotibus et Levitis ad eum missis ab Jerosolymis, vix differt a testimonio plebi dato juxta tres alios Evangelistas.

Non tamen sine mysterio videtur hæc missio Sacerdotum et Levitarum ab Jerosolymis Evangelistæ divinitatis Christi reservata. Præcursor apud Joannem reddit testimonium « de Lumine » quod specialissime sanctam civitatem illuminare

oportet, juxta illud Isaïæ : « Surge, illuminare Jerusalem : quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. » (Isaias LX: 1.)

(Nota. Quia Jerusalem est « Civitas Regis magni,- (Matth. C. 5, 35.) Jesus Filius Dei ibidem plerumque versatur ut lumen Divinitatis diffundat, et fidem in Filium Dei ad salutem exigat.)

Si tantum obscurè reddit testimonium coram legatis « Civitatis Magni Regis, » hoc videtur factum propter eorum indignitatem, qui non erant dispositi ut apertam confessionem Divinitatis Christi acciperent: hanc publicam professionem Baptista servavit veris discipulis ut patet ex C. I. v. 29, 33, 34, 36 et C. III : 31-36.

(V. 29-36.) Testimonia Baptistæ coram Jesu et discipulis implicite vel explicite divinitatem signant.

(V. 37-51.) Aliqui discipuli Jesum sequuntur: Nathanaël, quamvis probabiliter non esset conscius de verâ divinitate Christi, ut opinatur Illmus Beelen, exclamat : « Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. » (v. 49.)

Jesus ipse promittendo majora prodigia propriam Divinitatem insinuat. « Videbitis Cælum apertum et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.» (v. 51.)

C. II. (V. 1-11.) Miraculo facto in Canà Galilææ « manifestavit Jesus gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. » (v. 11.)

– Manifestavit gloriam suam : » id est divinitatem suam, ait Menochius.

(V. 13-25.) Ejiciendo e templo Jerosolymitano vendentes et nummularios sese declarat esse Filium Dei : « Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. » (v. 16.)

Ut ostendat divinæ missionis veritatem, prædicit Dominus propriam resurrectionem : «Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. » (v. 19.)

Interea « non credebat seipsum multis qui crediderunt in nomine ejus, videntes signa quæ faciebat... ipse enim sciebat quid esset in homine. » (v. 23-25.)

«Cum ille, quippe Deus, omnes optime nosset, » ait Menocbius.

C. III. (V. 1-21.) Jesus docet Nicodemum arcana baptismi et propriæ passionis. Aperte divinitatem deelarat: « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. » (v. 16 )

(V. 22-36.) Occasione zelotypiæ discipulorum Joannis, quia Jesus baptizabat in terra Judææ, Baptista magnifice testimonium reddit Messiæ divinitati : « Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu ejus.» (v. 34, 35.)

Subjungit præcursor necessitatem credendi in Filium Dei : Qui credit in Filium, habet vitam æternam : qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. » (v. 36.)

Notandum est quod apud Joannem Evangelistam semper sit quæstio de fide in Filium Dei. Apud Marcum Evangelistam Coelestis Doctoris agitur potius de Fide in doctrinam Christi, cui etiam salus adscribitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit : qui verò non crediderit condemnabitur. » (Marc. XVI, 16.)

C. IV. (V. 1-42.) Samaritana.

Christus Samaritanam mulierem docet quæ sit aqua viva, quæ vera adoratio, eidemque aperit se Messiam esse ; multos Samaritanorum convertit :

· Samaritanæ dicit Jesus : Ego sum (Messias) qui loquor tecum. » (v. 26.)

Samaritani autem quos mulier ad Jesum adduxerat, postquam ipsum audierant, exclamant et dicunt mulieri : « Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus, quia hic est verè Salvator Mundi. » (v. 42.)

Nota. Cum salus mundi sit pretium infinitorum meritorum Christi, ideoque Dei hominis: Agnitio Samaritanorum in Joannis Evangelio recte describitur,

(V. 43-54.) Jesus curat miraculosè filium aulici, ita ut a credat pater : » « Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Jesus et ibat. » (v. 50).

Revertenti autem et interroganti servi annuntiant : « Quia heri horâ septimâ reliquit eum febris.

Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in quà dixit ei Jesus : « Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota. » (v. 52, 53.)

Prius Jesus patrem juvenis increpaverat, dicens : « Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. »

Quasi dicat Christus, ait Maldonatus : « Cogor propter incredulitatem vestram signa facere, quia si non facerem mihi non crederetis. Opponit Christus Judæos Samaritanis, qui statim illo prædicante, nullis visis signis, aut miraculis crediderunt. »

C. V. Paralyticus ad Bethsaïdæ piscinam curatur. Obmurmurant Judæi, eo quod curatus ille Sabbato auferret grabatum suum. Jesus illius causam agit, pharisæos murmurantes confutat, et divinam virtutem suam multis argumentis confirmat : Deus atque Joannes Baptista Salvatori testimonium perhibent. Judæorum ambitionem atque obdurationem in fine capitis severe increpat.

« Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in Sabbato. » (v. 16.) Occasione tantæ malitiæ Jesus de divinitate clarissimum testimonium reddit: « Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Propterea ergo magis quærebant eunf Judæï interficere : quia non solùm solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. » (v. 17, 18.)

Jesus in sequentibus confirmat se esse veraciter Deum et Patri æqualem : cum divina opera una cum Patre perficiat. Ita argumentatur a v. 19. usque ad v. 30. In hoc loco notat Allioli : « Christus non negat se esse Deo æqualem, quod sane facere debuisset, nisi hoc esset verum ; dicit autem opera divina Filii etiam esse opera Patris. Filius non potest facere nisi hoc quod in naturâ divinâ, quam a Patre accepit contemplatur; et sic omnia quæ facit Pater, Filius similiter facit, quia Filius per virtutem ejusdem divinæ naturæ operatur, sicut Pater. « Operantur eodem modo, ait S. Cyrillus, quia sunt ejusdem naturæ; solùm ubi non habetur naturæ æqualitas, non potest dari æqualitas operationis. »

Quod in hoc loco non agatur nisi de operationibus divinis omninò patet ; nam ea opera divina Filii, quæ sunt simul humana, ut V. G. ejus passio, non sunt opera Patris nisi in quantum sint ejus voluntati consentanea ; Pater enim non factus est homo, sed solus Filius. Et quia per Incarnationem Verbi facta est aliqua differentia inter Patrem et Filium simul Deum et hominem, non poterant amplius opera divina humana esse propria Patris. »

Ex hoc ratiocinio Allioli bene intelligimus quanta argumenta hic Jesus congessit ad probandam propriam divinitatem coram Judæis. Testimonium Joannis Baptistæ etiam invocat : « Vos misistis ad Joannem : et testimonium perhibuit veritati. » (v. 33.)

Sed quod præstat ait Dominus : « Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de mu. » (v. 36, 37.) Scripturæ « testimonium perhibent de me. » (v. 39.)

« Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. » (v. 43.)

C. VI. Evangelista Joannes narrat multiplicationem quinque panum et duorum piscium cum reliquis Evangelistis : « Sed videtur hoc ideo hic de novo narrare, ait Allioli, ut Jesus inde occasionem arripiat alloquendi Judæos de divinitate et de Sacramento corporis et sanguinis sui. »

Post miraculum multiplicationis quinque papum Judæi inveniunt Jesum trans mare in Capharnaum : Hic Dominus carnalem populum objurgat « quia non operantur cibum qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit ipsis. » (v. 27.)

« Dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei?

« ElőzőTovább »