Oldalképek
PDF
ePub

filii hominis, et non videbitis. Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini. » (22. 23.)

Quasi diceret: Utimini igitur præsenti misericordia: inter vos hoc regnum nunc existit etiam signis divinis firmatum. Nihil amplius expectetis. Etiam in futuris angustiis de hoc tempore misericordiæ meæ memores estote ad robur atque ad solatium. Revera redibo in gloria et regnabo super vos ; et subito veniam, sed ad perdendos illos qui voluerint animam salvam facere expectatione gloriæ mundanæ, atque deliciarum hujus vitæ.

Postquam multa passus fuero, veniam ulturus scelera populi mei destruens civitatem et populum internecioni de

vovens.

Hoc visibile regnum justitiæ, figura ultimi judicii, præcedet secundum adventum ad judicium universale. Quando super universum mundum ultio veniet opera mortua corporis peccati destructura. Et ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquila. (24-37.) In utroque adventu Domini.

«

[ocr errors]

C. XVIII. Ut tanta mala discipuli præcaveant necesse est orationi attendant: « Dicebat autem parabolam ad illos, quia oportet semper orare et non deficere: » in exemplum sit importuna vidua apud judicem iniquitatis: Quamvis futura sint tempora mala et angustiis plena, Deus electos suos vindicabit. Sed pauci erunt vere electi et vere credentes tum in adventu ad puniendos Judæos, tum in ultimo adventu. Hinc est quod pusillus electorum grex gravissima patietur ante utrumque adventum: « Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra. » (1-8.)

Non solum instanter oportet orare, sed et humiliter sint in exemplum Pharisæus et Publicanus. (9-14.)

Diligant cum Jesu parvulos, ipsique parvuli fiant. (15-17.) Oportet omnia relinquere propter Jesum; multa plura in hoc tempore reddentur propter hoc sacrificium, et in sæculo venturo merces erit vita æterna. (18-30.)

Prædicit Sacerdos Victima passionem : et appropinquans Jericho reddit visum cæco. (31-43.)

C. XIX. Novum exemplum misericordiæ Jesu Sacerdotis miramur in Zachæo et ejus domo. (1-10.)

In parabola decem mnarum iterum e somno excitat discipulos; et præsertim perfidum Israelem minatur. Quia est prope Jerusalem iterum cogitant de actuali Regno mundano a Jesu instaurando.

Discipulos hortatur ut gratia ipsis concessa bene utantur : hæc mna erit ad mercedem vel ad condemnationem. Hoc est vere regnum in cordibus singulorum latens. Regnum manifestum non erit nisi ad vindictam exercendam in cives ingratos qui pium Samaritanum volentem eorum vulnera curare rejecerunt. Ast brevi post resurrectionem redibit gloria circumdatus Rex Justitiæ, et jubebit dicens : « Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. » (11-27.)

Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.... Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant virtutibus, dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini, pax in cœlo, et gloria in excelsis. (28-38.)

En subditos Regalis Sacerdotii Jesu-Christi : « pusillum gregem cui complacuit Patri dare Regnum!

Pharisæis murmurantibus, et parvulis tacentibus, « Lapides clamabunt quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Luc. 3, 8.)

[ocr errors]

O infinitam Victimæ sacerdotalis misericordiam ! « Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, etc.... (39-44.)

Victimam Judæi pertinaces in Regem justitiæ immutave

runt.

Vendentes ejicit Jesus de templo; docentem quotidie in templo principes Judæorum non audent aggredi ad perden

1

dum eum : «Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.» (45-48.)

C. XX et XXI. Evangelista communia cum Matthæo et Marco tradit.

C. XXII. Instituens SSmum Eucharistiæ Sacramentum, in solo Luca, exprimit desiderium passionis iterato (15), et dicit Jesus in consecratione panis : Hoc facite in meam commemorationem.» (19.) Sacerdos sacerdotes consecrat. Conc. Trident.

Beatis in Cœlo de novo fiet Jesus quasi hostia et servus, iis qui Victimam ipsum fideliter secuti fuerint: « Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis : et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel. › (29. 30.)- Jam antea in Luca suavis Victima hanc mensam beatis proposuit. (Luc. 12, 37.)

• Et

Post tentationes in deserto (Luc. 4, 13) legimus: consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. » Cum nunc tempus passionis advenit crudelissime Victimam suam torquet: Apparuit autem illi Angelus de cœlo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. Et factus est sudor ejus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. »

[ocr errors]

Hæ circumstantiæ in solo Luca leguntur. (43. 44.)

Signa maximæ bonitatis in passione exhibet pius Sacerdos: Sanat auriculam servi summi sacerdotis quam amputavit Petrus. (51.)

Petrum aspectus optimi Jesu ad pœnitentiam revocat :

« Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini.... et egressus foras flevit amare. » (61. 62.)

C. XXIII. Apud solum Lucam legimus Dominum fuisse ad Herodem missum : « Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem. » (11. 12.)

Hanc ignominiam Victima sacerdotalis patitur. Vestis alba qua induitur Jesus revocat ad memoriam tunicam sacerdotalem; et amicitia Herodis et Pilati insinuat murum separationis inter Gentiles et Judæos in passione Christi dirutum.

Luget et miseretur filiarum Jerusalem; sicuti super ipsam miseram civitatem flevit. (28-31.) (Vide Lucam C. XIX, 41 . ) Verba Jesu in cruce vere sunt sacerdotalis Victimæ miseris indulgentis peccatoribus et seipsum pro nobis voluntati Patris tradentis :

1o. Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. (34.)

D

• Et

2o. Amen, dico tibi: hodie mecum eris in Paradiso. »(43.) 3° Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. »(46.) Victimæ mors dolore pungit Judæorum pectora : omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. (48.)

C. XXIV. Post resurrectionem Jesu locuti sunt Angeli ad sepulchrum de morte et resurrectione Victimæ : « Quid quæritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, dicens: quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere.» (5-7.)

Ipse discipulos Emmaus de passione et de gloria per eam acquisita allocutus est: « O stulti, et tardi corde ad credendum, in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ ! nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?» (25. 26.)

Probabiliter tradit ipsis Sanctissimam Eucharistiam mortis suæ memoriale: « Et factum est dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. » (30. 31.)

Apparens discipulis veritatem carnis quæ passa est demonstrat et coram illis manducat. (39-43.)

Testatur etiam passionem ex sacris litteris: « Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. (46.)

[ocr errors]

Commendat prædicationem passionis ; nec obliviscitur prædilectionis suæ erga Deicidam Jerusalem: « Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. Vos autem testes estis horum. » (46-48.)

Benedictionem Sacerdotalem Apostolis impertitur. (50.)

« Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in Colum. » (51.)

Conveniens est ut a S. Luca graphice tradatur Ascensio Sacerdotis in Æternum, postquam illum Viatorem tanquam Vermem contritum contemplati sumus.

O religiosa Apostolorum corda quæ secum in cœlos Rex Salem asportavit ! « Et ipsi adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. »

est.

Ita terminat Lucas Evangelium cum templo unde exorsus

« ElőzőTovább »