Oldalképek
PDF
ePub

bola hominis divitis qui facere voluit majora horrea; introducit Deum sic alloquentem hunc divitem: « Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? Sic est qui sibi thezaurizat, et non est in Deum dives. 13-21.)

Non sit discipulis sollicitudo circa victum et amictum; Verumtamen, ait, quærite primum regnum Dei et justitiam ejus et hæc omnia adjicientur vobis. Deinde tenere alloquitur bonus Samaritanus discipulos dicens: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum....

Adhortatur eos ad vigilandum et maximam mercedem promittit; e contra minatur servum infidelem. Sic 22-48 intime discipulos admonet.

Proprio deinceps exemplo ad pugnam Christianam suos stimulat; anhelat Victima propriam passionem: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Putatis quia veni pacem dare in terram ? Non dico vobis, sed separationem: » Erunt in eadem domo divisi.... (49-53.)

Transit ad turbas increpandas, quarum carpit hypocrisim. Videant ne justum judicium in se provocent, quia non reconciliati sunt cum pio Sacerdote in via. Adhucusque est misericors adversarius qui increpat eorum vitia ut convertantur postea fiet Rex justitiæ et scelerum vindex : « Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. » (54-59.)

C. XIII. Subjungit exempla Galilæorum qui jubente Pilato perierunt, et eorum super quos turris in Siloe cecidit : « Si pœnitentiam non egeritis, ait pius Sacerdos, omnes similiter peribitis.» (1-5.)

Postea refert exemplum ficulneæ circa quam maxima cura foditur et stercoratur: si in futurum non fecerit fructum succidetur. (6-9.)

Mulier curvata in Synagoga misericorditer die Sabbato curatur, et Archisynagogi confunditur hypocrisis. (10-17.) Hæc mulier, juxta sanctos Patres, typus est electorum inter Judæos. Inde incepit Ecclesia tanquam granum sinapis quod in magnam arborem excrevit; vel etiam tanquam fermentum mulieris quod totam massam fermentaturum erat ; quia salus ex Judæis est. (18-21.) Quam apte annectantur duæ illæ parabolæ præcedentibus nemo non videt.

De paucitate salvandorum, (22-30;) in hoc loco, præsertim cum Judæis sui temporis agit, ut etiam notat Illmus Beelen, ita ut eumdem, ac in præcedentibus scopum, Sacerdos Victima prosequatur.

Apud Matthæum, in Sermone de Monte (7, 13. 14), Rex in lege publicanda omnibus generatim proposuit doctrinam de parvo numero electorum, et pro omnibus temporibus. Juxta morem suum ibi intuetur indefectibilem Ecclesiam omnium temporum. Apud Lucam omnia sunt actualia :

Tunc incipietis dicere: manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. » En veram intimitatem quam Victima in via anhelabat; sed noluerunt pœnitentiam agere; inde factus est verus Melchisedech, Rex Justitiæ ; quia Regem Salem, i. e., pacis rejecerunt: et consequenter inexorabilis factus est Judex. Ideo sequitur: « Et dicet vobis nescio unde sitis: discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. » Tandem, consummata eorum prævaricatione, videbunt gentes locum Israeli destinatum in cœlis occupare:

Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro et accumbent in Regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. »

Rex in Matthæo hæc dixit occasione fidei centurionis, typi gentilium qui Ecclesiam maxima ex parte efformabunt, interea dum plenitudo Judæorum intret.

Hic in Luca magis videmus sollicitudinem Victimæ sacerdotalis, qui provocat carnem suam » i. e. Judæos, quorum salutem ante omnia procurare satagebat.

«

(Tantum, pro salute Judæorum, Apostolus Gentilium postea zelum exercuit, ad exemplum Jesu-Christi. (Rom. 11, 13. 14.)

Sed quamvis tanto amore cor ejus æstuet, et commoveantur viscera in favorem populi Israel, attamen occasione nuntiantium quod mortem ejus meditetur Herodes: prænuntians se libere, tempore a se determinato moriturum esse in Jerusalem; simul prophetizat integram Deicidæ Civitatis ruinam. Noluit enim ut Jesus misericors filios ejus congregaret, ut avis sub pennis nidum suum congregat. (31-35.)

C. XIV. Iterum pius et patientissimus Samaritanus apud Pharisæum discumbit die sabbato et hydropicum sanat. O amabilis hostia! cujus beneficentia ab hypocritis sub specie Religionis observatur ! (1-6.) Convivas ad humilitatem hortatur, invitantem autem ad charitatem erga pauperes. (7-14.) Subjicit parabolam de homine « qui fecit cœnam magnam : » cum aliquis de convivis dixisset : « Beatus qui manducabit panem in Regno Dei.» (15.) Judæi generatim juxta sensum parabolæ, contemnunt panem manducare in Regno Dei, et vacant negotiis mundanis. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes ac debiles et cæcos, et claudos introduc huc. » (21.)

«

:

Ita infimæ plebis Judæorum quidam venient ad cœleste convivium. Ast, declaranti servo, quia adhuc locus est, » ait Dominus: « Exi in vias, et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. » (15-24.) Juxta Sanctos Patres hæc ultima invitatio spectat gentes, ideo etiam Judæi damnantur quia de loco suo sacrilege deciderunt; ac cum Esau mensæ cœlesti coctionem

rufam » prætulerunt.

Ne veri discipuli Dominum suum deserant,« cum turbæ multæ irent cum eo, iterum duobus exemplis commendat perseverantiam in ardua militia Sacerdotis Victimæ. Etenim pro ipso oportet omnia relinquere, bajulare crucem, eumque sequi fideliter.

Quam doctrinam confirmat exemplo volentis turrim ædi

ficare et etiam regis ituri committere bellum adversus alium regem. (25-33.)

Sublimem præsentant hæc exempla ideam de Regia Via Sanctæ Crucis; vere hic videtur quia regnum Cœlorum vim patitur et violenti rapiunt illud, præeunte Victima Summi Sacerdotis.

Perseverantia in via crucis bene hic comparatur sali cujus est virtus continua et indeficiens: ideo dicitur: « Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur ? neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. » (34. 35.)

C. XV. Obmurmurant Pharisæi et Scribæ quia appropinquantes publicanos et peccatores pius Sacerdos suscipit.

Unde arripit Jesus occasionem monstrandi quam pretiosa sit conversio peccatoris; arduæ pugnæ vitæ christianæ videtur hic oblivisci ut totus liquefiat in mellitam misericordiam : quod illustrat prius exemplo pastoris qui totum linquit gregem ut ovem errantem reducat; deinde parabola drachmæ perditæ quam diligenter quærit mulier. Gaudebunt Cœli, gaudebunt Angeli Dei ob unius peccatoris conversionem : quasi conversio unius peccatoris pretiosior foret, quam multorum innocentium vera justitia. (1-10.)

Signatur hæc doctrina signaculo immolationis sacerdotalis Victimæ sub figura Vituli saginati quem Pater familias immolat filio prodigo.

Murmurent Pharisæi adversus publicanos et peccatores; murmuret populus Judæorum adversus gentes impuras ! Deus est Deus peccatorum ! qui propria justitia nituntur ab eo longe abigantur ! « Epulari et gaudere oportet, quia frater (adolescentior) mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.» (11-32.) O salutaris hostia, quæ peccatori cœli pandis ostium! Hic unanimiter Sancti Patres et Doctores Victimam Jesum agnoscunt.

C. XVI. Amorosissime peccatoribus susceptis, discipulos oportet novisse quam prudenter salus sit operanda; exemplo æconomi infidelis hoc illustratur. (1-9.)

Qui infidelis est in usu temporalium, ad spiritualia non

pertinget: Nemo enim potest duobus Dominis servire.... » (10-13.)

Quia Pharisæi avari hanc doctrinam irrident, proclamat Sacerdos quanto sit perfectior nova lex, lege Mosaica; cujus nec apex cadet, sed potius omnia præcepta ad majorem perfectionem redigentur : ideo dicitur: « Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (16.)- Uno exemplo matrimonii ad antiquam unitatem redacti demonstrat quantum nova lex super antiquam emineat: « Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit mæchatur : et qui dimissam a viro ducit, mæchatur.» (18.)

Damnatis hucusque spiritu avaritiæ, Pharisæorum hypocrisi, et in matrimonio luxuria; nunc luxum et commessationes condemnat exemplo Epulonis qui miserum contemnit Lazarum. (19-31.)

C. XVII. Monet discipulos ne aliis scandalo sint, et erga fratres perfectam misericordiam exerceant. Nec de virtute superbiant. (1-10.)

Curantur decem leprosi. (11-19.) Unus ex eis gloriam dat Deo et agnoscit Sacerdotem, qui non solum judicat num morbus curatus sit, sed qui ipse a lepra mundat. Alienigena figura Ecclesiæ gentium, Sacerdotium Christi per fidem glorificat; dum populus Israel sæpius a lepra mundatus, ingratus remanet et a vero Sacerdote alienus.

Interea Pharisæi ipsum de regno Dei interrogant: « Quando venit regnum Dei? Respondens eis ait: Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim Regnum Dei intra vos est.» (20-21.)

Cum Jesus noverit Pharisæos de Regno mundano loqui quo succutiant jugum alienum, præmunit discipulos ut actualem ejus præsentiam inter illos, et pusillum electorum gregem qui fideliter Dominum suum sequitur, tanquam regnum Dei accipiant, ne cum Pharisæis falsum regnum exoptent quod nunquam veniet: ideo ait ad discipulos suos venient dies quando desideretis videre unum diem

« ElőzőTovább »