Oldalképek
PDF
ePub

gationem, quam reipsa fecerunt discipuli quotidie Jesu crucem portantes.

Oppositas quatuor maledictiones, seu Væ! pronuntiat contra absentes inimicos, condemnans illos qui viam crucis contemnunt. (20-26.)

Loquens de amore inimicorum et de misericordia erga proximum, nullam instituit comparationem inter legem veterem et novam, quod in Matthæo Rex legifer præstitit : hic solummodo suos discipulos ad propriam imaginem misericors Sacerdos Victima informat. Commendat judicium Deo relinquere, et dimittere aliis peccata. (37.)

[ocr errors]

Mercedem charitatis in proximum eximiam fore docet: Date et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.. (38.)

In fine orationis discipulos præmunit contra cæcos synagogæ duces; et monstrat cui similis est is qui sermones ejus audit. Rex terminando sermonem de Monte in Matthæo eamdem introducit comparationem. Sed in Luca minus generalia sunt in applicatione verba Sacerdotis et magis determinata inculcant enim actualem sequelam Domini: • Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos: ostendam vobis cui similis sit.... (39-49.)

C. VII. Centurionis servus sanatur. (1-10.) Apud Lucam mediate centurio cum Jesu communicat; servatur rituale antiquum, integræ servantur Judæorum prærogativæ : donec victimæ immolatione separationis murus diruatur. Sæpius hanc differentiam notamus inter modum Regis, et modum agendi Sacerdotis Victimæ Rex per prolepsin videtur jam admittere gentes ad se, cum Sacerdos remaneat in via » cum filiis populi sui, donec eum per mortem compellant fieri adversarium et judicem rigorosum. (Vide Luc. 12, 58.59.)

Ideo legimus hic in Luca: « Et cum audisset (centurio) de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. At illi cum venissent ad

Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: quia dignus est. ut hoc illi præstes. Diligit enim gentem nostram : et synagogam ipse ædificavit nobis.» (3-5.)

«

Quantam suavitatem spirat miraculum resurrectionis filii viduæ Naim! Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super illam, dixit illi: « Noli flere.» (11-17.) Viscera misericordiæ salutaris hostia mire loquuntur.

Joannes Baptista audiens misericordias Domini mittit ad eum discipulos qui Salvatorem agnoscant. (18-23.)

Improperia in Judæos post reditum nuntiorum ad Joannem. (24-35.)

Misericordia Jesu in peccatricem publicam, in domo Simonis Pharisæi. (36-50.)

Quantum allaboret saluti suorum, apparet ex eo quod tantis bonitatis exemplis conetur eos ad se attrahere per humilem peccatorum confessionem. In propriis eorum domibus amoris prodigia pandit erga maximos peccatores : « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. » (47.) C. VIII. In parabolis apud Matthæum docti sumus Regnum Christi. In Marco Magnus Propheta parabolis docuit quomodo fides in Ecclesia crescat et in cordibus fidelium. Hic in Luca parabola seminum docet Sacerdos quomodo per merita sua possimus summam perfectionem attingere. (1-15.) (Vide Matth. 13; et Marcum 4, 1-34.)

Dicitur enim : « Et aliud semen cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. » (8.) Et « quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. » (15.) Qua patientia summam interpretes perfectionem intelligunt.

Ad normam Regis et Prophetæ apud Matthæum et Marcum, Sacerdos etiam doctrinam suam miraculis subsequentibus confirmat. Sequuntur igitur miracula tempestatis sedatæ, expulsionis legionis dæmoniorum in terra Gerasenorum, curæ hemorrhoissæ, et resurrectionis filiæ Jairi. (23-56.)

C. IX. Missio Apostolorum apud Lucam est omnino ac

tualis repræsentant Sacerdotem Victimam in vita mortali. Rex in Matthæo mittendo Apostolos respexit perpetuitatem Ecclesiæ.

Hic annectuntur missioni Apostolorum dubia Herodis circa causam prodigiorum de quibus audit. (1-9.)

Post Apostolorum reditum secedit cum eis in desertum Jesus et quinque panibus nutrit quinque millia virorum. (10-17.)

Sequitur sine ullo nexu cum præcedentibus confessio Petri locus confessionis omittitur; sed hic notatur circumstantia orationis solitariæ Sacerdotis discipulos interrogantis: « Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli ; et interrogavit illos dicens : Quem me dicunt esse turbæ.... Respondens autem Simon Petrus, dixit: « Christum Dei. » (18-20.)

Nihil hic, nec apud Marcum de promissione facta Petro et Ecclesiæ. Regi soli apud Matthæum hæc servata fuerunt.

Propter futuram passionem impedit ne Apostoli notum eum faciant: omnibus sequentibus se etiam passionem proponit et magis perfecte quam fecit in Matthæo et Marco; additur hic Vox quæ signat perpetuam immolationem christiani in via crucis : « Dicebat autem ad omnes : si quis vult post me venire, abneget semetipsum : et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. » (21-26.)

Transfiguratio. (27-36.)

Solus Lucas, qui eam cum Matthæo et Marco narrat, introducit Moysen et Eliam cum Jesu de passione dicentes : « Visi (sunt) in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.» (31.)

Ubique character Victimæ apparet. Sequuntur cura lunatici, adhortationes ad humilitatem, ad misericordiam erga proximum. Circumstantiam perseverantiæ specialiter hic Jesus inculcat: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (37-62.) Paulo ante dederat ipse exemplum constantiæ in verbis quæ notantur ab Evangelista: Factum est autem dum complerentur

[ocr errors]

[ocr errors]

dies assumptionis ejus (Sacerdos Victima videtur magis passionem ante oculos habere): et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. » (51.)

C. X. Missio 72 Discipulorum. (1-24.)

Hæc missio insinuatur esse omnino actualis: bini mittuntur in omnem civitatem et locum quo est ipse venturus. Hæc missio data a Sacerdote, Lucæ specialis est: In hac de novo elucet quanta cura et benignitate Israelem amplectatur. Sacerdotis zelus videtur crescere quo magis allaborat saluti suorum per majorem numerum operariorum; nam dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. » (2.) Sunt eadem verba quæ protulit Rex ante missionem universalem Apostolorum. (Vide Matt. 9, 37.38.)

Mittens 72 discipulos minatur civitates quæ abutuntur misericordia Redemptoris sui ejusque zelo. (12-15.)

Monito generali contemptores suorum operariorum arguit Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me.» (16.)

Reversis discipulis humilitatem commendat, gratias agens Patri quia tanta parvulis revelavit, quæ multi reges et prophetæ voluissent videre et non viderunt, audire et non audierunt. (17-24.)

Hæc apud Matthæum proponuntur modo generali sine mentione de præsenti applicatione discipulis. (Vide Matt. 11, 25-30.)

Animadvertimus differentiam analogam inter duos « Sermones de Monte, apud Matthæum et Lucam.

[ocr errors]

Amor proximi commendatur sub figura boni Samaritani, qui est ipse sacerdotalis Victima. (25-37.) Discipuli ejus similiter faciant misericordiam: Vade, et tu fac similiter. (37.)

a

Martha et Maria. Videntur figurare spiritum laboriosum Synagogæ in Martha, et spiritum contemplativum Junioris Ecclesiæ in Maria.

Revera Jesus Sacerdos Victima a Martha, i. e., a Synagoga

excipitur, sed soror junior Maria, seu Nova Ecclesia præmium amoris refert, in ipsa Synagoga incipiens. (V. 39-42.) « Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea.. (42.)

C. XI. In promulgatione legis tradidit Rex formulam orationis generalem, qua etiam defectibus gentilium remedium attulit: Orantes nolite multum loqui, sicut Ethnici : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.» (Matt. 6, 7.)

Hic autem in Luca pius Sacerdos iterum discipulos in particulari docet instantem orationem, addita summa fiducia. (1-13.)

Ejicit dæmonium mutum ; inde blasphemiæ Pharisæorum et Judæorum, et Jesu in eos improperia. (14-26.)

Et v. 27 sequenti: « Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ succisti. »

Inde novam occasionem arripit gentem suam postponendi Ethnicis apud Judæos lucernam frustra accendit : « Videant ne lumen quod in ipsis est tenebræ fiant. » (35.)

Retineant sincere lucem, et sicut lucerna fulgoris illuminabit eos. (36.) Invitatus apud Pharisæum qui scandalizatur« quia non baptizatus esset (Jesus) ante prandium, » avaritiam et hypocrisim eorum accusat; necnon homicidia a sanguine Abel requiret ab hac generatione. Pronuntiat etiam væ legisperitis : Quia, ait, tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis: et eos qui introibant, prohibuistis. » (52.) Propter hanc justam in eos severitatem insidiantes ei, quærunt aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.» (27-54.

Sic videmus sæpe sæpius Jesum Sacerdotem in domibus eorum qui religioni præpositi sunt ut eos adducat ad justitiam quam alios ex vocatione Dei docere tenentur.

C. XII. Et quia magna turba circumstat magis eorum hypocrisim confundit, adhortans omnes ne timeant hypocritas, sed fiducialiter agant confitentes eum coram omnibus. (1-12.)

Contra avaritiam, pauper Sacerdos Victima, utitur para

« ElőzőTovább »