Oldalképek
PDF
ePub

iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Et dixit eis : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. » (14. 15.)

Severam increpationem, propter defectum fidei in ipsis Apostolis, hic adhibet Propheta quem in Marci Evangelio magis incumbentem vidimus jaciendo fidei fundamenta.

Jubens prædicationem Evangelii omittit loqui de servanda lege, quod jussit Rex in Matthæo :

Docentes eos servare quæcumque mandavi vobis.» (Matth. 28, 20.)

Sequitur ; « Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur. » (v. 16) De novo necessitas fidei summopere commendatur.

Deinde : « Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia ejicient; linguis loquentur novis. Serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent et bene habebunt. » (17. 18.)

Gratiæ gratis datæ quæ in hoc loco christianis promittuntur, juxta S. Thomam (de Incarnatione), pertinent modo speciali ad Jesum ut Magnum fidei Doctorem. (Quæst. VII. Art. 7.)

Evangelium terminatur his verbis:

« Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. » (19. 20.)

Coelestis Doctor ad dexteram Dei sedens, ad fidem promulgandam adjutor et protector erit ; etiam infidelibus signa Apostolorum et discipulorum suorum promittens.

AMEN.

LUCAS:

Persona Sacerdotis Victimæ.

C. I. Caput primum exhibet quasi proæmium in Evangelium « Victimæ Magni Sacerdotis. » Quamvis in hoc exordio quatuor Domini characteres signentur, omnia tamen magis referuntur ad magnam Dei misericordiam quam nobis promeruit Jesus per passionem suam, reconcilians ima summis, terram coelo conjungens. Quo etiam character Victimæ Sacerdotalis hic primas tenet.

Lucas post præfationem quam quatuor primis versiculis expedit, non sine motivo notat genus Zachariæ et Elizabeth qui ambo ad familiam Aaronicam pertinent. A sacerdotio igitur liber initium habet et terminatur benedictione ipsius Magni Sacerdotis Apostolis impertita, et eorum laudibus in ipso templo; ut videre est. (Luc. 24, 50-53.)

Zachariæ in templo ministranti promittit Angelus Domini fore ut Præcursor Messiæ ab ipso et uxore Elizabeth nascatur. (5-25.)

Subsequitur annuntiatio ab eodem Archangelo Gabriele Mariæ Virgini. Prima ad ipsam Archangeli verba sunt prælibatio et quasi primitiæ misericordiarum Messiæ ex ipsa nascituri : « Ave, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. »

Deinde, nuntiatur Universi Mundi salus : « Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit Magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in Domo Jacob in æternum, et Regni ejus non erit finis. » (26-38.)

Hæc annuntiationis narratio omni modo pertinebat ad S. Lucam, tum ut opus Misericordiæ Divinæ excellentissimum, tum ut Divina Origo Sacerdotis in æternum ab Evangelista Sacerdotii Christi exponeretur: Est enim Sacerdos in æternum; simulque Rex Pacis et Rex Justitiæ. Imo regnum spirituale Christi in terris conjungitur cum æterno Sacerdotio, ut docemur Ps. 109 : « Tu es Sacerdos in æternum.... Dominus a dextris tuis, confregit (confringit) in die iræ suæ reges. )

Vix Jesus in Maria personaliter operatus est misericordiam, dum eam impellit ut cum festinatione cælestem præcursori ejusque matri benedictionem communicet. Ex tanta benignitate stupet Elizabeth et exclamat: « Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo....» (39-45.)

Ipsa Maria cantat humilitatis suæ canticum, quod est vere canticum infinitæ misericordiæ Dei: « Quia fecit mihi magna qui potens est.... Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.... ) (46-56.)

Nativitas Joannis, et ipsius circumcisio : a Zacharias pater ejus repletus est Spiritu sancto : et prophetavit. » (57-67.)

Canticum Zachariæ de misericordi liberatione Israel. (68-79.)

Prouti Zacharias in hoc cantico videtur magis salutem Israel attendere ; ita etiam in Lucæ Evangelio Jesus ut Sacerdos Victima videtur maximas prærogativas Israeli concedere.

Ut sæpius fit in prophetiis de Messia, in hoc Evangelio Israel est quasi Typus in quo figuratur totius mundi salus, vel saltem consideratur Israel tanquam fons unde gentium salus manat.

C. II. Ut Matthæus Regiam Jesu infantiam et originem tradidit, sic Lucas Victimæ sacerdotalis nativitatem describit, postea genealogiam ejus sacerdotalem traditurus.

Maria « peperit filium suum primogenitum, et pannis cum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. » (1-7.)

Dum in humilitate Victima nascitur salutis, ex altera parte Angeli, tum gloriam Orientis ex Alto, et Sacerdotis in æternum ; tum etiam Victimæ humilitatem solemniter laudant, et pastoribus nuntiant. (8-20.)

Temporibus a lege statutis, in circumcisione pueri, et matris purificatione, leges implentur antiqui Sacerdotii, (21-24.)

Gratitudo in Deum, ob gloriam Israel, et lumen ad revelationem gentium, cælesti æstu cor Simeonis implet. Sanctus senex Mariam salutaris Victimæ passioni consociat : « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. » (25-35.)

Et erat Anna Prophetissa : « Et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel. » (38.)

Duodennis, in templo inter doctores invenitur. Docet parentes Mariam et Joseph in rebus æterni Patris oportere se versari : « Et descendit cum eis.... et erat subditus eis...) (41-52.)

Ita Jesus, a minori incipiens, accingit se puer ad obedientiam postea vovendam Æterno Patri, quando factus fuerit « Obediens usque ad mortem : mortem autem Crucis.

C. III. Joannes Baptista ut præcursor Victimæ salutaris, maxime insistit in deserto prædicans, divinæ misericordiæ magis miseris applicandæ ; præterea : « Videbit omnis caro salutare Dei. - (1-14.)

Baptismus et Genealogia Sacerdotis traduntur. (21-38.) In verbis Evangelistæ : « Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Joseph, qui fuit Heli... qui fuit Adam, qui fuit Dei, , videtur existere allusio ad generationem Melchisedech, qui erat sine Patre, etc. Hæc postea in commentario exponentur.

C. IV. Sanctus Lucas, narratis Jesu in deserto jejunio et tentationibus, peculiari cura memorat futuros Victimæ sacerdotalis agones. Ut Victima Jesus remanet expositus modo speciali ictibus satanæ, et ideo hic prænuntiatur ejus reditus, ad torquendum Jesum, quod maxime fiet passionis tempore : « Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. » (1-13.)

Apud Matthæum et Marcum Jesus in initio prædicationis, sequitur modum magis generalem Joannis Baptistæ, prædicans nempe pænitentiam et non ita aperte declarans se esse Messiam. E contra in Luca incipit hac ipsa declaratione apud concives Nazareth legens Isaiam Prophetam de Messia

tractantem : et asseruit in sua persona prophetiam adimpletam esse. Propter severa monita volunt ipsum morti tradere. (14-30.)

In prophetia Isaiæ apparet Mansuetudo Victimæ sacerdotalis ; cujus ob pervicaciam populi sui dilecti character immutabitur in rigorem Regis Justitiæ ; quod in prælatis Naamane et vidua Sareptana super Israel, tanquam gentium typis, præfiguratur.

Deinde diversis miraculis et prædicationibus, eodem quo Marcus ordine, Lucas Divinam Jesu Missionem commendat. (31-44.)

C. V. In piscatione miraculosa a solo Luca narrata, misericordia salutaris Victimæ cor Petri tangit, ita ut exclamet : « Exi a me quia homo peccator sum, Domine. » Cui bonus Samaritanus replicat : « Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens, » (1-11.)

Leprosum curat et varios alios. Inde : « Ipse secadebat in desertum et orabat. » Postea curat corporaliter paralyticum, peccata ipsi simul dimittens. (12-26.)

Sic transitum facit a morbis corporalibus, figuris peccatorum, curandis, ad directam meritorum passionis guæ applicationem in remissione peccatorum.

Vocatio Matthæi a tribus æque narratur Evangelistis, Matthæo, Marco et Luca. (27-39.)

C. VI. Defendit apostolos die Sabbato spicas vellentes, manum aridam alio Sabbato in Synagoga curat; perdere eum volunt Pharisæi. (1-11.)

Pernoctat in oratione Dei antequam eligat Apostolos, quod magis Sacerdoti decet at notant Sancti Patres in Lucam. (12-19.)

Sermo in monte. (20-49.)

Hunc sermonem multi interpretes cum IllBeelen longe diversum habent a sermone montis in Matthæo.

In Luca Jesus sacerdotalis Victima magis sui sequelam videtur urgere in præsentibus discipulis.

Quatuor beatitudines propositæ respiciunt propriam abne

« ElőzőTovább »