Oldalképek
PDF
ePub

(V. 33.34). Protestatio Petri et renuntiationis prædictio. Hæc sunt quatuor Evangelistis communia.

V. 35-38. Prædictio malorum instantium.

Roganti Domino discipulos an adhucusque aliquid ipsis defuerit, dixerunt: « nihil. Tunc prædicit illis mala instantia; sequelam docens sacerdotalis Victimæ.

Chrys. In exordiis quidem præsto in cunctis eis aderat, parans eis abundanter affluentiam omnium. »

Calmet. Universus hic sermo, (35-38) jugis est allegoria: innuit solum, futurum ut quam primum fame, siti, egestate laboraturi sint, imo et ad mortem abripiendi; iisque in circumstantiis permittit illis, ut eam ingrediantur viam, quæ sibi prudentiam suggesserit, ut ex his periculis atque pœnis evadant: quin tamen antiquent ea præcepta nuper tradita, quibus illos docuerat, ut omnia cum patientia, et clementia ferrent, neque persequentibus se resisterent. Portendit mala quæ eis accident, eaque symbolice ut altius animos eorum pervadant. (Ita antiqui et moderni Maldon. Luc. Brug...) Ecce duo gladii. » (v. 38.) Jesus non intenderat ideo loqui de defensione personali cum gladio; respondit: « satis est. Differens in aliud tempus mentis suæ sensum aperire cum alia majoris momenti essent instantia.

«

V. 39-46. Jesus in monte Olivarum cum discipulis.

Beda. Pulchre autem sui corporis mysterio imbutos in montem olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos, sancti Spiritus charismate confirmandos esse designet. »

«

(V. 41-44.) Cum oraret Jesus, Apparuit illi angelus de cœlo, confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor ejus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in

terram. »

Beda. Creator suæ creaturæ non eguit præsidio, sed homo factus, sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur. » D

[ocr errors]

Apte sacerdotali Victimæ in Luca solatium ab Angelo ministratur. Reversus est enim adversarius qui « recessit ab illo ad tempus: (Luc. IV, 13.) at ecce Angeli confortant in supremo agone, ad versus satanam, Victimam immolandam. « Et factus in agonia prolixius orabat: » In his simul et victimam et sacerdotem bene agnoscimus. Iterum in sequentibus victima elucet:

Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. »

Aug. «Orans etiam cum sudore sanguineo Dominus, significabat de corpore suo toto, quod est Ecclesia manatura martyria. »

«

(V. 45, 46.) Beda. Demonstrat autem Dominus consequenter, quia pro discipulis oraverat, quos monet orationum suarum vigilando et orando existere participes.

[ocr errors]

V. 47-53. Judas cum turba veniunt ad apprehendendum Jesum.

(V. 48.) Osculo Filium hominis tradis? »

Ambr. Quia caro, non Divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit: qui cum esset Dei Filius, propter nos Filium hominis esse voluisset. Quasi diceret; propter te suscepi, ingrate, quod tradis hypocrita. »

(V. 49-51.) Percussit unus ex illis servum principis sacerdotum. Respondens autem Jesus ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. »

[ocr errors]

Beda. Nunquam pietatis suæ Dominus obliviscitur. Illi justo mortem inferunt. Iste persequentium vulnera sanat. » O dulcis et misericors Victima Jesus!

(V. 52-53.) Increpat Jesus sacerdotum principes, et subdit: sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum.

[ocr errors]

Cyrill. Hæc potestas est tenebris data, id est, diabo o let Judæis insurgendi in Christum. »

Hæc hora fuit in Luca insinuata post tentationes in deser

to: « diabolus recessit ab illo usque ad tempus. » (Luc. IV, 13.)

Evangelista sacerdotalis Victimæ magis in his insistit, quæ melius depingunt tum voluntariam sacrificium illius qui cuncta prævidit; tum impietatem diaboli et asseclarum ejus victimam innocentem sæve opprimentium.

V. 54-62. Ducitur Jesus ad domum principis sacerdotum. Petri negationes ejusque pænitentia.

Aspectus misericordiæ in Petrum ad convertendum eum bene attribuitur a Luca Victimæ sacerdotali, agno qui tollit totius mundi peccata.

D

Ambr. Quos Jesus respicit plorant peccata. Hier. « Non enim poterat fieri ut in negationis tenebris permaneret, quem lux perspexerat mundi. »

S. Leo. «Cito itaque ad soliditatem rediit Petrus, tanquam recipiens fortitudinem, ut qui tunc in Christi expaverat passione, in suo post supplicio non timeret, sed constans permaneret. Tu autem conversus, confirma fratres tuos. »

V. 63-71. Jesus irridetur, blasphematur, et condemnatur.

Sunt quatuor Evangeliis communia.

(V. 68.) Juxta Illmum Beelen, Jesus indirecte insinuat injustitiam judicum suorum: quibus nullatenus cordi est discere veritatem, sed victimam suam iræ immolare præconceptæ.

C. XXIII.

V. 1-5. Accusatur Jesus coram Pilato.

V. 6-12. A Pilato mittitur ad Herodem.

Sanctus Lucas solus tradit Jesum missum ad Herodem. (V. 11.) Herodes « illusit indutum veste alba. »

Ambr. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode,

[ocr errors]

immaculatæ tradens indicia passionis, quod Agnus Dei sine macula, cum gloria mundi peccata susciperet.

D

Nonne etiam « Vestis alba significat vestimentum lineum sacerdotis de quo Exodi XXIX, 5 legitur: « Indues Aaron vestimentis suis, id est linea tunica.... Hoc videtur esse consonum interpretationi Ambrosianæ; huic sancto Patri candida vestis indicia fert Agni immaculati, Sacerdotis et Victimæ qui sese innocentem pro nobis offert.

(V. 12.) « Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. » (Lucas solus hæc scripsit.)

In ludibriis Victimæ sanantur inimicitiæ !

Ambr. In typo Herodis et Pilati, qui amici ex inimicis per Jesum-Christum facti sunt, et populi Israelis et populi gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia.

V. 13-16. Pilatus declarat principibus sacerdotum quod nec ipse, nec Herodes invenerunt in Jesu causam.

Sicut antea vidimus majus ludibrium commissum fuisse in Victimam sic nunc majus testimonium ejus innocentiæ << in ore duorum reperimus. Quo fit sacrificium pretiosius, atque immanius sacrilegium.

«

[ocr errors]

V. 17-26. Barrabas Jesu præfertur. Judæis traditur Dominus. Simoni imponunt (v. 26) crucem portare post

Jesum. »

[ocr errors]

Crucem portare post Jesum, bene indicat sequelam Jesu in via crucis. Ambr.« Non Judæus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus, nec præcedit, sed sequitur: juxta hoc quod scriptum est : « tollat crucem suam et sequa

tur me. »

V. 27-31. Vetat Jesus mulieres super eum flere.

Sequebatur autem illum multa turba populi ac mulierum:

quæ plangebant ac lamentabantur eum. Conversus autem ad illas Jesus dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super

me... »

Beda. Jesus alloquens filias Jerusalem quasi omnibus dicit: si ego qui peccatum non feci, lignum vitæ appellatus, sine igne passionis a mundo non exeo, quid putas eos manere tormenti qui sunt fructibus vacui. »

Quæ Jesus in solo Luca hic dicit de sua passione, ipsum ut Victimam exhibent: quæ autem sunt ventura, prædicit tanquam Rex Justitiæ. »

V. 32-43. Jesus crucifigitur. Patiens et moriens misericordiam in inimicos exercet, latroni ignoscit.

(V. 34.)

Pater dimitte illis: non enim sciunt quid fa ciunt. Sunt verba misericordis Victimæ in solo Luca prolata.

(V. 35-38.) Contumeliæ. Titulus crucis.

Sunt Evangelistis communia.

(V. 39-43.) Duo latrones: « Hodie mecum eris in paradiso. Ipse Sacerdos et Victima propria morte paradisum aperit. Ejus misericordiam sanctus Ambrosius admiratur cum dicit: Pulcherrimum autem datur affectandæ conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxetur. Cito ignoscit Dominus, quia cito ille convertitur: et uberior est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit, quam rogatur: ille rogabat ut memor sui esset. De Domino autem sequitur: Amen, dico tibi, hedie mecum eris in paradiso. >> Vita enim est esse cum Christo: et ubi Christus, ibi regnum. »

(V. 44, 45.) Tenebræ. Velum templi scissum.

(V. 46.) Mors Christi.

« Et clamans voce magna Jesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens expiravit. » Apud Lucam Victima sacerdotalis offerens seipsum æterno

« ElőzőTovább »