Oldalképek
PDF
ePub

tate erat, et potestative transferebat in spiritualem cultum quæ per Moysen et prophetas tradita fuerant in figuris, populus eum avidius audiebat. »

C. XXII.

(V. 1, 2.) « Appropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur Pascha; et quærebant principes sacerdotum et Scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.

Chrys. Umbra nostrorum fuerunt festa Judaica: et ideo si quæsieris a Judæo de pascha et azymis, nihil magni proferet, commemorans liberationem ab Ægypto. Si quis autem a me quæsierit, non audiet Ægyptum et Pharaonem, sed absolutionem erroris et tenebrarum diaboli, non per Moysen, sed per Filium Dei. » Glos. « Ad cujus passionem accedens enarrandam Evangelista, præmittit de figura. »

V. 3-6. Pactum Judæ.

(V. 3.) Intravit autem satanas in Judam. »

་་

Beda. «Non est autem huic contrarium quod dicit Joannes, « post buccellam » intrasse in eum satanam : quia nunc intravit, ut quasi alienum tentaret, tunc autem quasi proprium, ad quæcumque vellet agenda traheret.

V. 7-18. Vetus Pascha.

»

(V. 7.) « Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. »

Titus Bostrens. Ut nobis Dominus cœleste Pascha dimitteret, typicum manducavit, figuram removens, ut veritas locum obtineret. »

(V. 8-13.) Mittit Jesus Petrum et Joannem ad parandum Pascha.

Beda. «Parant autem Pascha, ubi aquæ infertur amphora, quia tempus adest, quo veri Paschatis cultoribus typicus de limine auferatur cruor, et ad tollenda crimina vivifici fontis baptisma consecratur. »

(V. 14, 15.) « Et cum facta esset hora discubuit, et ducdecim Apostoli cum eo. Et ait illis: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

«

[ocr errors]

Victima sacerdotalis etiam antea expressit vehemens desiderium immolandi verum Pascha, dicens: Baptismo habeo baptizari et quomodo coarctor usque dum perficiatur. (Luc. XII, 50.)

Beda. Desiderat ergo typicum Pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suæ mundo mysteria declarare. Sic ergo Dominus legalis Paschæ approbator extitit, et hoc ad suæ dispensationis figuram docens pertinuisse, vetat ultro carnaliter exhiberi. » Unde dicit:

(V. 16.) Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in Regno Dei id est, nequaquam ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia spiritualiter intellectum compleatur. Ipsa enim est regnum Dei, secundum illud: « Regnum Dei est intra vos.» (Luc. XVII, 21.) Ad vetus autem illud Pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet etiam aliud, quod subditur: (v. 17.) « Et accepto calice gratias egit, et dixit: accipite et dividite inter

VOS. >

Ob hoc gratias egit quia vetera transitura, et ventura fuerant omnia nova. Sequitur :

(V. 18.) Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec Regnum Dei veniat. Sicut supra typicum agni esum, sic et potum Paschæ negat se ultra gustaturum, donec ostensa gloria Regni Dei, fides mundi adveniat, ut per duo maxima legis edicta, escam scilicet et potum paschalem spiritualiter immutata, disceres omnia legis sacramenta ad spiritualem observantiam fuisse transferenda. »

Notandum est quod in Luca semper cum mira consonantia videmus rituale antiquum accuratius servari : Veteri sacerdotio et legi honor a Sacerdote Jesu debite defertur.

V. 19, 20. Institutio Sanctissimæ Eucharistiæ.

(V. 19.) Finitis Paschæ veteris solemniis, transiit ad novum, quod in suæ redemptionis memoriam Ecclesia frequen

tare desiderat. Pro carne agni et sanguine, suæ carnis sanguinisque sacramentum ia panis ac vini figura substituens, Sacerdos in æternum factus secundum ordinem Melchisedech.

Unde dicitur: « Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: hoc est corpus meum quod pro vobis datur: Hoc facite in meam commemorationem. »

Frangit ipse panem quem porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem, id est, passionem non sine sua sponte futu

ram. »

Ad fulciendum systema S. Augustini non omittendum est in hoc loco testimonium Ecclesiæ, quo videmus clare apud S. Lucam, quod Sacerdos Magnus sacerdotes consecravit suos successores in oblatione sacrificii. Sic ait Tridentinum sess. XXIII de sacrificio Missæ, canon II : « Si quis dixerit, illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes, offerrent corpus et sanguinem suum: anathema sit. »

[ocr errors]

(V. 20.) « Similiter et calicem postquam cænavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effundetur. »

Notare possumus Jesum apud Lucam in institutione Eucharistica, magis directe discipulos respicere: ut in aliis locis hujus Evangelista consuevit facere: magis inter limites electorum ex Judæis coarctans se. Hic igitur dicit de sanctissimo corpore: « quod pro vobis datur. De sacratissimo sanguine : « qui pro vobis effundetur. »

D

Apud Matthæum et Marcum Rex et Propheta futuram Ecclesiam per totum mundum regnaturam etiam insinuant: dicit enim Jesus ibidem, (Matth. XXVI, 28) de pretiosissimo sanguine : « qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Idem apud Marcum legimus (XIV, 24.)

D

V. 21, 22. Annuntiat Jesus traditionem Judæa.

V. 23-30. Ambitiosos solatur Apostolos.

(V. 21. 22.) Chrys. « Particeps existens mysteriorum conversus non est fit enim scelus utique immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria, tum quia adiens melior factus non est, nec metu, nec beneficio, nec honore. »

(V. 23.) Beda. Timentes fragilitatem suam quærunt (Apostoli) de peccato, cujus conscientiam non habent. »

(V. 24-27.) Post exemplum eximiæ bonitatis erga traditorem cui Victima sacerdotalis dedit amorose corpus et sanguinem suum præbet et aliud exemplum patientiæ in tolerando mundanum Apostolorum spiritum : « Facta est autem contentio inter eos, quis eorum videretur esse major? Saginati Victimæ sanguine honores Apostoli anhelant: solus Lucas hujusmodi ambitionem in hoc loco refert. Victimæ sanguine sunt ab errore redimendi.

⚫ Jesus gentilium meminit, ait Chrys., ut ex hoc rem vituperandam ostendat. Gentilium enim est ambire primatum. (V. 28-30.) Post mansuetam admonitionem consolatur Apostolos: quasi diceret: pro honoribus gentilium, quia vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater regnum. Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo; et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel. »

α

Beda. Non enim inchoatio patientis, sed perseverantia cœlestis regni gloria donatur: quia perseverantiam quæ constantia, seu fortitudo mentis vocatur, dicimus esse cunctarum columnam virtutum. Filius ergo Dei secum permanentes in tentationibus æternum ducit ad regnum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. »

Recte a Victima sacerdotali perseverantia proponitur in tentationibus apud Lucam solum. Sic dixerat antea : « Verbum (veri discipuli) retinent et fructum afferunt in patientia. » (VIII, 15.)

Suavis ni mium futura est merces, a sacerdotali Victima suis fidelibus imitatoribus concedenda!

«

Erunt ad instar Domini: 1° Reges pacis ! dicit enim: Dispono vobis sicut disposuit mihi Pater regnum. »

2o Erunt reges justitiæ: nam dicitur: « Et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel. »

3o Participes in æternum erunt convivii Eucharistici: nam addit: Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno

meo. »

Mensa cœlestis a solo Sacerdote in Luca disponitur electis: ad Sacerdotem et Victimam primarie pertinet.

(Matthæi VIII, 11, occasione Centurionis, Jesus eam memorat.)

Pulcherrime Beda et Theophyl. hæc elucidant: Hæc est enim immutatio dexteræ excelsi, ait Beda, ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super Domini mensam, sublimes vitæ perpetuæ dapibus alantur. Et qui hic in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Unde sequitur: Et sedentes super thronos judicantes duodecim tribus Israel. Id est, ait Theophyl. « Condemnantes ex duodecim tribubus infideles. »

V. 31. 32. Testamentum Sacerdotis victimæ in favorem Petri.

Postquam Jesus allocutus est duodecim, speciale condit testamentum Simoni, qui Dominum suum per omnia tentandus, secuturus est tanquam summus sacerdos. Ita loquitur: «< Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. »

Ita S. Leo M. « Ego rogavi pro te. » Devoti proleg. in Jus universum, cap. V. « Commune erat omnibus Apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinæ protectionis auxilio pariter indigebant ; quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere ; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. »

« ElőzőTovább »