Oldalképek
PDF
ePub

PRIMA PARS.

INTRODUCTIO GENERALIS

IN ANALYSIN MYSTICAM ET CONCORDANTIAN SANCTORUM

EVANGELIORUM.

« Fons sapientiæ Unigenitum Dei Verbum residens in excelsis, per quod Pater sapienter fecerat et suaviter disposuerat universa, in fine temporum carnem sumere voluit, ut sub tegumento naturæ corporeæ splendorem ejus humanus intuitus posset inspicere, quem in celsitudine majestatis Divinæ attingere non valebat. » (S. Thom. Urbano IV.)

Ut autem possimus contemplari divitias Divinæ operationis Verbi Incarnati pro nobis, sacræ litteræ et præsertim quatuor Evangelia docuerunt nos proprietates quibus sese in carne Filius Dei manifestavit.

Juxta sanctos Patres Irenæum, Gregorium Magnum, Hieronymum, Athanasium, Ambrosium, Bedam et plures Sacræ Scripturæ interpretes, jam in antiquo testamento Propheta Ezechiël in visione quadruplicem Domini Nostri dignitatem viderat, eamque symbolicè descripsit.

« Ac prouti in antiquo testamento Deus Salvator sese notum fecit tanquam Regium, Propheticum, Redimentem et Divinum Dominum : sic apparuit etiam in Jesu in hâc quadruplici dignitate et proprietate.

Historiam igitur vitæ Jesu-Christi, narrationem atque expositionem quadruplicis hujus proprietatis esse oportet, et quadruples historia fidelem imaginem quadruplicis proprie tatis exhibere debet. » (Allioli.)

Sancti Patres juxta visionem Ezechiëlis, et etiam Sancti Joannis in Apocalypsi, unicuique Evangelistæ, sou scriptori Vitæ Domini Nostri Jesu Christi Symbolum adscripserunt, quo scopus particularis singulorum Evangeliorum significaretur.

Sanctus Augustinus, in Opere suo « De Consensu Evangelistarum, » jecit fundamenta systematis Evangelici maximè admirandi. Sanctus Pater opinatur unumquemque sacrorum scriptorum specialem Domini dignitatem descripsisse per totum Evangelium, sub unicâ et uniformi Spiritus sancti inspiratione. Sic loquitur : (Lib. I. Cap. VI. N° 9.)

« Mihi videntur qui ex Apocalypsi illa quatuor animalia ad intelligendos quatuor Evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui Leonem in Matthæu, Hominem in Marco, Vitulum in Luca, Aquilam in Joanne intellexerunt. Cæteri interpretes « de principiis librorum quamdam conjecturam capere voluerunt, non de totâ intentione Evangelistarum, quæ magis fuerat perscrutanda. Multò enim congruentius ille qui Regiam Christi Personam maximè commendavit, per Leonem significatus accipitur : Unde in Apocalypsi cum ipsâ tribu Regiâ Leo commemoratus est, ubi dictum est : « Vicit Leo de tribu Juda. » (Apoc, C. V.) Secundum Matthæum enim et Magi narrantur venisse ab Oriente ad Regem quærendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit : et ipse Herodes regem formidat infantem, atque ut eum possit occidere, tot parvulos necat.

Quod autem per Vitulum Lucas significatus sit, propter maximam Victimam Sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zachariâ incipit sermo narrantis ; ibi coguatio Mariæ et Elisabeth commemoratur ; (Luc. I.) ibi Sacramenta primi Sacerdotii in infante Christo impleta narrantur ; (Luc. II.) et quæcunque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucam intentionem circa Sacerdotis Personam habuisse.

Marcus ergo qui neque Stirpem Regiam, neque sacerdotalem cognationem, vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur quæ homo Christus operatus est, tantùm hominis figura in illis quatuor animalibus significatus videtur.

Hæc autem animalia tria, sive Leo, sive Homo, sive Vitulus, in terrâ gradiuntur : unde isti tres Evangelistæ in his maximè occupati sunt quæ Christus in carne operatus est, et quæ præcepta mortalis vitæ exercendæ carnem portantibus tradidit.

At vero Joannes super nubila infirmitatis humanæ velut Aquila volat, et lucem incommutabilis Veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur. »

Ita scribit A Lapide : (Edit. Vives pag. 12. Proæmium in Evangelia.)

« Quatuor animalia symbolica, quatuor Christi attributa primaria, et quasi stemmata significant: nimirum Leo fortitudinem Regiam, quam vel maxime in resurrectione ex morte et sepulchro ostendit ; sicut enim Leo Rex est animalium, sic Christus Rex est fidelium, imo omnium hominum et Angelorum.

Vitulus notat ejusdem Sacerdotium, quod ipse in cruce se holocaustum et Victimam pro peccato Deo Patri offerens, peregit et consummavit.

Homo ejusdem humanitatem ex Virgine assumptam, ejusque dicta factaque.

Aquila Divinitatem et Ascensum in Cælum. ,

Sed in eodem loco idem auctor subjungit ex Ruperto : « Matthæus præcipuè commendat Regiam in Christi humanitate dignitatem, Marcus Propheticam, Lucas Sacerdotalem, Joannes Divinam ; Christus enim fuit Rex, Propheta, Sacerdos et Deus, o

Juxta hanc ultimam expositionem offerunt Sancta Evangelia completam imaginem Salvatoris Nostri.

Attentiùs meditando, et pervolvendo Vitam Jesu ; et scrutando ea quæ Sancti Patres et alii moderni interpretes docuerunt, mihi visum est Sancta Evangelia a ex totâ eorum intentione, » ut Augustinus loquitur, hæc quatuor Domini attributa juxta Rupertum et A Lapide verissimè repræsentare : et ideo conatus sum Analysim et Concordantiam Mysticam scribere, in quà clariore luce quatuor signacula Dei Hominis exponi possent.

Ipsa historia originis Evangeliorum quasi logicè quatuor attributorum Domini evolutionem, juxta ordinem scriptionis eorum tradere videtur : Sanctus Irenæus eruditus a discipulis Apostolorum ordinem temporis nobis reliquit in Libro tertio contra hæreses : « Matthæus, Hebræus, hebraïce scripsit Evangelium suum, quando Petrus et Paulus Romæ prædicabant, et Ecclesiam fundabant. Post eorum mortem scripsit nobis interpres Marcus quod Petrus prædicaverat, et Lucas Pauli comes, Evangelium composuit juxta prædicationem Pauli. Finaliter dedit nobis etiam Joannes, discipulus Domini dilectus, quando erat Ephesi in Asià, scriptum Evangelium. »

Quem ordinem temporis sanctus Hieronymus cum plerisque interpretibus secutus est.

Piè autem atque attentius consideranti, menti obvenit hunc historicum esse etiam verum ordinem logicum a Deo ab æterno præparatum ad dandam plenam Filii Dei, seu Verbi Incarnati notitiam.

Divina Providentia quasi naturalem eventuum cursum secuta, juxta utilitatem instantem unumquemque Evangelistam direxit.

Ipse Jesus docuit se non esse missum nisi ad oves quæ perierant filiorum Israël: Judæi igitur erant prius erudiendi. Ipsi Messiam expectabant : sed falsò sperabant Regem hujus sæculi potentem. Dabatur igitur necessitas ipsos ante omnia docendi, Messiam et Regem suum in mundum venisse : « Filium Davidis; Filium Abrahæ. » a Emmanuelem, » Deum cum hominibus. (Nobiscum Deum.)

Docendi erant circa Regnum ab eo condendum, et circa media ad hoc opus adhibita.

Hoc egit Matthæus primum Evangelium hebraïcè scribens.

Postquam Ecclesia inter gentiles etiam stabilita fuit, legis Regni interpres, et quasi mediator, qui in pluribus gressus legislatoris Regis sequeretur, requirebatur : et tunc scripsit Marcus; et specialiter de signis et miraculis, atque de doctrina « Primi Doctoris Fidei, » ut S. Thomas (De Incarnatione, Quæst. VII. Art. 7) Dominum etiam nominat, Evangelium conscripsit.

Quibus duobus Evangeliis enotuit jam Dominus tum inter Hebræos, tum inter Gentes, tanquam Rex-Propheta, Novi Testamenti seu novi Regni spiritualis, id est, Ecclesiæ Catholicæ.

Glossa in proæmium Marci (catena aurea) hunc nexum logicum annotavit, quo Evangelium Marci, Matthæi Evangelio succedere oportebat : « Quia vero Evangelium oportuit non solùm prædicari propter præsentes, sed etiam scribi propter futuros, eadem distinctio est in scriptoribus Evangelii observata. Nam Matthæus Judæis Evangelium Hebraïco sermone scripsit: Marcus autem primus Evangelium scripsit Gentibus. »

Gentes quæ a multis falsis doctoribus, seu etiam a falsis Diis illudebantur, a Marco adductæ sunt ad unum Verum Doctorem, seu Magnum Prophetam. Ipse enim iis scripsit · Evangelium Jesu-Christi Filii Dei. » (Marc. I. 1.)

Marcus Prophetam, quem Dominus Deus suscitavit in Israël, opponit Gentium idololatriæ et falsis prophetis. Juxta illud Deut. XVIII : 9-22.

« Gentes quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. » (V. 14. 15.)

Tertio loco Divina Providentia usa est diligentià sancti Lucæ ut Evangelium ederet quo Christianis tum ex Judaïsmo, tum ex Gentilismo mysteria misericordiarum Domini profundiora exponeret, luculentiùs docendo de passione Magnæ Victimæ Sacerdotis; et de iis quæ sacerdotalis Victima sequentibus se in vià crucis proposuerat. Hæc erant quasi solidum fundamentum super quod ædificium Ecclesiæ, ejusque doctrina ædificata erant. Omnes cum Theophilo Christiani ad majorem perfectionem anhelantes inveniunt in hoc libro diligentissime exarato « eorum verborum, de quibus eruditi sunt, veritatem. » (Luc. I, 4.)

« ElőzőTovább »