Oldalképek
PDF
ePub

mundo, » in terra Gerasenorum. Porcorum immersio in mare. (1-20.)

Cura hemorrhoissæ, et resurrectio filiæ Jairi. (21-43.)

C. VI. Post tot prodigia revertitur Propheta Magnus in patriam : « Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. » (1-6.)

Mire connectit Matthæus (c. 13) incredulitatem parentum Jesu in patria, parabolis Regni ; quatenus ipsis difficile erit in regnum Dei intrare. Marcus autem annectit hanc miraculis præcedentibus : quatenus ita Propheta testatur nulla valere ut ad fidem amplectendam moveat parentes.

Hic potior Prophetæ missio est, jacere fidei fundamenta, et confirmare doctrinam etiam operatione signorum : ideo non sine causa tanta admiratio Christo ob parentum incredulitatem adscribitur.

Missio Apostolorum. (7-13.)

In Matthæo annectebatur hæc missio misero statui populi Judæorum, hic autem, si aliqua cum præcedentibus connexio admittatur, videtur in Marco Propheta magis mederi voluisse defectui fidei. Et revera in Marco solo quæstio est de signo fidei speciali ; etenim Apostoli « ungebant oleo multos ægros, et sanabant. » (13.)

In administratione sacramenti extremæ unctionis quod hic adumbratur, etiam « Oratio fidei salvabit infirmum. » Epist. S. Jac. 5, 15.

Nota. In Marco separatur electio apostolorum concredita sapientiæ Cælestis Doctoris et eorum missio.

In Matthæo magis agitur de convocatione duodecim Apostolorum, quorum nomina collegialiter referuntur ante missionem. (c. 10, 1-4.)

14-29. A morte Joannis usque ad resurrectionem Domini Matthæus et Marcus quoad relationem factorum eodem or. dine incedunt.

Plura tamen omittuntur ab uno, quæ ab alio narrantur. Et sic utriusque modificatur diversimode connexio idearum. Quæ ab uno describuntur et ab alio omittuntur signant etiam plerumque diversitatem characteris Regii in Matthæo, vel characteris Prophetæ in Marco. (Vide Matth. c. 14-27. Marc. 6, 14 ad c. 15.)

Secessus in desertum, miraculum quinque panum, transitus maris, diversæ curæ. (30-56.)

In transitu maris quem soli Matthæus, Marcus et Joannes narrant, apud Matthæum Petrus « anıbulabat super aquam ut veniret ad Jesum ; » timet ventum validum et increpatur a Domino. (Matth. c. 14 v. 29. 30.) Hic in successore Jesu Regis contemplamur sublimitatem dignitatis, humanæ infirmitati creditæ.

C. VII. De lotionibus et traditionibus humanis. (1-23.)

In hac parte doctrinali diffusior est Marcus quam Matthæus.

De Judæorum superstitionibus ait : « Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditiones seniorum : et a foro nisi baptizentur, non manducant ; et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urcæorum, et æramentorum et lectorum. » (3. 4.)

Cum agatur de Regno spirituali non mirum est eadem verba in ore Regis simul et Prophetæ poni. Attamen et hic aliqua in Matthæo adduntur quæ magis Regiam Majestatem Judicis decent:

Matth. c. 15, 11-14. Dixerat Jesus : « Non quod intrat in os coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: scis quia Pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Sinite illos : cæci sunt, duces cæcorum : cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. »

Theophyl. « Postquam de escis Dominus docuerat, videns incredulos esse Judæos, fines ingreditur gentium, »

Chrys. « Sic venit ut adventus suus Tyriis et Sidoniis non

appareret. Nondum enim tempus advenerat ut cum gentibus habitaret et eas ad fidem adduceret.»

Cura filiæ Chananææ. (24-30.)

Marcus maximam diligentiam notat Chananææ, cujus fidem Jesus apud Matthæum et Marcum laudat :

« Nam (Jesus) ingressus in domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. » (24.)

Fidei hujus mulieris magnitudo, ait Calmet in locum hunc Marci, devotionis fervor, constantia et perseverantia omines superarunt difficultates.

Miraculum sanati-surdi et muti quod immediate sequitur, a solo Marco narratur.(31-37.)

Hic signis omnino specialibus Cælestis Doctor utitur : nam • Apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus, et expuens, tetigit linguam ejus : et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire. » Ecclesia utitur hac oratione in cæremoniis praparatoriis Baptismi solemnis. Baptismus autem est sacramentum fidei.

C. VIII. Post miraculum septem panum a Matthæo et Marco narratum ; queritur Jesus de malitia Pharisæorum signum de cælo quærentium : « Et ingemiscens spiritu, ait : quid generatio ista signum quærit ? Amen, dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Et dimittens eos ascendit iterum in navim, et abiit trans fretum. » (1-13.)

Reprehenduntur Apostoli : (14-21) « Quid cogitatis, quia panem non habetis ? nondum cognoscitis, nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis? nec recordamini? » et iterum: « quomodo non intelligitis ? ,

Magis videtur Propheta apud Marcum, quam Rex apud Matthæum, urgere ut intellectum suorum discipulorum aperiat. (Vide Malth. c. 16, 1-12.)

Visus restituitur cæco Bethsaidæ. (22-26.) « Et veniunt Bethsaidam et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et espuens in oculos ejus impositis manibus suis in

terrogavit eum si quid videret. Et aspiciens, ait: Video homines sicut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cæpit videre : et restitutus est, ita ut clare videret omnia. »

Juxta sanctos Patres hic videmus quomodo Magnus Pro. pheta gratiæ virtutem fidei magnitudini aptet. « Hæc primum infirma erat et labans: prout vero deinceps crevit, ita et oculi videndi facultatem obtinuerunt. » (Plures apud Calmet in hunc locum.)

Confessio Petri sequitur. (27-30.)

Quominus Jesus hic laudet Petrum, postquam dixit : « Tu es Christus. » Comminatus est eis ne cui dicerent. (v. 29-30.) Sullum habetur verbum de dignitate Petri, nec de Ecclesiæ prærogativis. Hic locus insignis est ad probandum scopum diversum Matthæi et Marci.

Sequitur prædictio passionis et traduntur rudimenta vitæ christianæ (31-38), ut apud Matthæum et Lucam in loco parallelo. (Vide Matth. 16 Luc. 9.)

C. IX. Transfiguratio. Cura lunatici. 1-28. llic fides maxime commendatur a Jesu « Primo Doctore Fidei, » ut eum nominat S. Thomas. Jesus enim ait patri pueri:

« Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis, aiebat : Credo, Domine : adjuva incredulitatem meam. » (22. 23.)

Iterum prædicatur passio et adhortatur Jesus Apostolos ad humilitatem et ad pacem ad invicem. (29-49.) Ita terminat allocutionem : « Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit; in quo illud condietis ? habete in vobis sal, et pacem habete inter vos; » ut decet Doctoribus Ecclesiæ. v. 49. i. e. Contentionem effugite, et præsertim ambitionem, atque superbiam abominamini. Qui in vobis princeps est, adnitatur aliorum servus fieri. Hæc est conclusio eorum, quæ dixit Apostolis suis, arrepta occasione contentionis, quæ de primatu in via fuerat oborta. (Calmet in Marcum.)

Notandum est in hoc loco Marcum omnia tacere de prærogativa Petri figurata in solutione didrachmatis, et simul, de

[ocr errors]

prærogativis Ecclesiæ atque Collegii Apostolici : de quibus solus agit (Matthæus. c. 17, 26 ; 18, 17. 18.)

C. X. Novum edictum Regis (Matt. 19) de unitate matrimonii; etiam post ipsum legis inediator, seu Propheta luculentissime explicat. (1-12.)

Ex s. Marco clare percipimus semper illicitum esse dimittere uxorem et aliam ducere ; et vice versa. « Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, machatur. » (11.12.)

In Marco declaratur quinam vere periclitentur divitiarum causa : « Filioli, quam difficile est, confidentes in divitiis, in regnum Dei introire. » (24.)

Cælestis Doctor sequentibus se promittit in hac vita mercedem specialem, nem pe : securam in persecutionibus protectionem. (30.)

Omittit autem in Marco regiam prærogativam Judicantium cum Rege suo, de qua Matthæus in hoc loco parallelo C. 19, 28 et etiam Lucas C. 22, 30; altera occasione.

Una honorantur Rex et Sacerdos; quod videtur fluere ex communi encomio : « Vos estis... Regale Sacerdotium : , quod in Apostolis stricte verificatur.

Nota. A capite undecimo usque ad caput decimum quintum inclusive Marcus multa communia annotat præsertim cum Matthæo, quem tamen cum sequi videatur omittit ea quæ magis characterem Domini regium signant, et ejus Ecclesiæ constitutionem. De Victoriis Domini super inimicos etiam tacet. Partem doctrinalem et narrationem factorum sequitur. Nec de iis quæ Lucas specialiter narrat circa passionem Jesu sacerdotalis Victimæ, verbum ullum Marcus facit.

C. XVI. In ultimo sui Evangelii capite init rationem omnino particularem loquens de resurrectione Domini et de. ejus ad Apostolos instructione in fine Evangelii.

Jesu-Christi character doctoralis, in ultima apud Marcum, Apostolis apparitione, maxime apparet. (14-20.)

Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis ; quia

« ElőzőTovább »