Oldalképek
PDF
ePub

«

(V. 18, 19.) Propter quod unxit me, et evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. »

Jesu-Christi in mundum adventus, omnibus hominibus fuit optatissimus annus Jubilæi. Januam aperuit omnibus servis peccati; et libertate oblata, nemo non gavisus, nisi qui noluit; effudit ille sanguinem vitamque suam pro omnium mortalium redemptione, illis æternitatis aditum reseravit, iisque iterum jus ad immortalitatem, ac cœli beatitudinem comparavit, de quo propter protoparentis sui scelus fuerunt dejecti. »

« Annus idem, qui indulgentiæ, ac reconciliationis annus est justis, impiis annus erit iræ et ultionis. Venit Jesus in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur: ut prædixit Simeon (Luc. II, 34). Judæi fideles ac dociles qui Jesum-Christum receperunt, omnibus favoribus illius fuerunt cumulati; qui vero illum abjecerunt, et crucifixerunt, patriæ templique sui ruinis oppressi sunt: quæ Romani expugnaverunt, diripuerunt, ferro flammisque vastarunt.

(V. 21.) « Hodie impleta est hæc scriptura. » Vel potius incipit adimpleri. Annuntio vobis redemptionem, libertatem, reconciliationem, veniam peccatorum vestrorum ego ipse sum liberator, spes, salus, Messias vester: de me loquitur propheta iis in verbis, quæ modo audiistis, in auribus vestris. »

[ocr errors]

Ita, ait Calmet, interpretantur hanc Jesu conclusionem Theophylact. Euthym. Maldonat. Grotius.

(V. 28.) « Repleti sunt ira. »

« Nazareni facile intellexerunt, Jesum abscedere velle, atque ad alios concedere, illis sua beneficia collaturum, eumque ipsorum incredulitatem, atque nequitiam cum aliorum docilitate comparantem, toto cœlo hos illis præponere ; itaque in iram atque indignationem exarserunt. Ad hæc Jesus se parem ferebat antiquis prophetis Elisao, et Eliæ,

atque Naamani exemplo ab Eliseo curati, innuebat se paratum esse, ut et gentilibus favores suos communicaret : quæ recens adhuc in illum iræ, atque indignationis extitit causa.» Ita Calmet ex Luc. Brug. Maldonat. Grot. Menoch. D. Thoma, etc.

Vidua Sareptana et Naaman Syrus. (v. 25-27).

In vidua autem illa ad quam Elias directus est, typus Ecclesiæ præmissus est. » (Ambr. catena aurea.)

Notandum est, quod hic apud Lucam Ecclesia minus consideretur ut Regnum, quam ut dispensatrix meritorum Christi et Sacramentorum, fructuum passionis Sacerdotis Victimæ. Quod melius etiam intelligimus exemplo Naaman.

Beda. «Naaman qui decorus interpretatur, populum significat nationum, qui septies lavari jubetur : quia illud baptisma salvat, quod septiformis Spiritus regenerat. Caro ejus post lavacrum sicut pueri apparet, quia mater gratias omnes in unam parit infantiam: vel quia Christo conformatur de quo dicitur: Puer natus est nobis. »

Merito, Naaman cujus dum aqua corpus abluitur, fide pectus abluitur, id est, populus gentium, Judæis lepra contumaciæ squalentibus, antefertur. Merito vidua Sareptana id est, Ecclesia, ligno crucis refici desiderans, Judæis fame verbi pereuntibus, pane sacrosancti corporis et vivifici Spiritus recreatur. »

(V. 29.) Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem; et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. »

Beda ait: O pejor magistro discipulorum hæreditas! Diabolus verbo Dominum tentat, Judæi facto. Ille dicit, mitte te,» isti adoriuntur ut mittant. »

Nonne videtur sacerdotalis Victima hanc violentiam pati apud Lucam, eodem modo quo sæpius apud Joannem Verbum incarnatum sacrilegos passus est aggredi summâ violentiâ propriam suam Divinitatem?

V. 31-37. Prædicat Capharnai ibique curat dæmoniacum.

Ait Ambrosius: Sabbato medecinæ divinæ opera cœpta

significat, ut inde nova creatura cœperit, unde vetus creatura ante desivit, nec sub lege esse Dei Filium sed supra legem in ipso principio designaret.

«

[ocr errors]

Idem S. Pater ait: Mystice autem qui in synagoga spiritum habebat immundum, populus est Judæorum, qui innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiem interioris mentis sordibus inquinabat.

[ocr errors]

V. 38. 39. Socrus Petri a febre curata.

Apud Matthæum et Marcum legimus idem miraculum. Sancti Patres interpretantur de synagoga quæ, renovatà juventute, in apparitione Domini facta est, ut ait Remigius, « de ministra mortis et pœnæ, postmodum ministra vitæ et gloriæ.

[ocr errors]

Beda. «Quæ ei resurgens ministrabat, quia nunc quotidie per spirituale officium credens Deo ministrat. »

V. 40. 41. Cum sol occidisset... curabat ægrotos... et exibant dæmonia a multis.

Eodem ordine, post curam socrus Petri, hæc miracula vespere facta exponunt tres Evangelista Matthæus, Marcus et Lucas. Eodem modo sensus mysticus a sanctis Patribus traditur. Vespere intelligunt « occasum solis Justitiæ in

morte Domini.

Passio Domini est evangelistis communis, quamvis in illa ratio victimæ primas teneat et fundamentalis sit.

Cura dæmoniaci, et socrus Petri, cum miraculis vespere peractis, leguntur apud Marcum et Lucam eodem sabbato locum habuisse. Ut apud Marcum sancti Patres interpretati sunt, Dominus qui venit legem adimplere, elegit ad hæc patranda verum sabbatum, dilectamque Domino requiem : in quam electos suos figuraliter per hæc miracula repræsentatur introduxisse.

V. 42-44. Factâ autem die egressus est in desertum locum, et turbæ requirebant eum... et erat prædicans in synagogis Galilææ.

[ocr errors]

Hic ut apud Marcum, V. Beda « diluculo interpretatur de resurrectione Domini; « qui a credentium turbis inqui

ritur. >

[ocr errors]

Diversimode respondet Jesus apud Marcum et apud Lucam volentibus retinere eum hìc (v. 43.) legitur. « Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum. Apud Marcum autem : « Eamus in proximos vicos et civitates, ut ibi prædicem, ad hoc enim veni. » (Marc 1, 38.) Nonne videtur divina libertas cœlestis doctoris apud Marcum elucere? « ad hoc enim veni,» ait. Et apud Lucam sancta obedientia Victimæ sacerdotalis cœlesti Patri, dum dicit: quia ideo missus sum, ut apud Marcum ex Chrysostomo exposuimus.

[ocr errors]

Hic est animadvertendum quod apud Matthæum, ut vidimus, post miracula vespere operata, narratur transitus maris, tempestas et excitatio Jesu e somno: in quibus etiam sancti Patres animadvertunt mortem et resurrectionem Domini figurari; sic igitur post figuram passionis Domini quæ « vespere communiter a tribus Evangelistis significatur apud Matthæum resurrectio diverso modo sub mysterio repræsen

tatur.

Et erat prædicans in synagogis Galilææ. Chrys. Nam si jugiter inhabitata coleret, diffamarent eum velut latitantem.

C. V.

V. 1-11. Jesus docet de naviculâ Petri turbas, deinde ad sui sequelam vocat Petrum, Joannem et Jacobum per ingentem piscium capturam.

S. Aug. (Lib. IV de cons. Evang.) interpretatur mystice hoc miraculum: Joannes quidem videtur simile miracu

lum dicere, sed illud longe aliud est quod factum est post resurrectionem Domini ad mare Tiberiadis ibi enim non solum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem; sed pertinuit ad Evangelistam dicere, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta respicientem scilicet ad hoc factum quod Lucas commemorat, ubi præ multitudine piscium retia rumpebantur. »

Apud Joannem, ait, (in tract. in Joannem):

Piscatio est figura resurrectionis electorum. »

Apud Lucam, ait : « Piscatio est figura prædicationis apostolicæ quâ in Ecclesiam introducuntur boni et mali.

Commissio hujus piscationis præsertim ad Petrum pertinet, ut ex verbis Domini apud Lucam intelligimus : « ex hoc jam eris homines capiens.» (v. 10.) Exponit enim ei Dominus, ait V. Beba, quid hæc captura piscium significet: quod scilicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit homines capturus. Toíusque facti hujus ordo quid in Ecclesia cujus ipse typum tenet, quotidie geratur os

[ocr errors]

tendit. »

Rete in quo Petrus homines capit, est verbum Dei: nonne in Luca rete scissum est prædicatio verbi huius qui verè a contritus est propter scelera nostra ?» verbum Victimæ in cruce passæ; cujus merita duas naviculas Judæorum et Gentium implebunt, Petro præside? Rete resurrectionis et vitæ non est scissum in Joanne et transmittit, in resurrectione mortuorum, justos ad æternitatis littus. Hoc rete est ipse qui dixit, Ego sum resurrectio et vita; est ipsum Dei Verbum. Petrus etiam hic traxit rete in terram. (Joan. 21, 11).

«

[ocr errors]

Beda in Lucam animadvertit : « rumpitur rete; sed non labitur piscis. Sed quia tantus est numerus piscium tam bonorum, quam malorum, ideo naviculæ pene merguntur. (v. 7.) Et hoc notat bene militantem Ecclesiam, quia necesse est ut veniant scandala. Sed Jesus Sacerdos et Victima, in cujus passione homines capiuntur, sicut retibus pisces: Pe

« ElőzőTovább »