Oldalképek
PDF
ePub

C. XXVII. In mediis opprobriis Regis incipit triumphus.

1° De Juda traditore : qui « projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit. » (5.)

2° De iniquo judice Pilato. Commotus uxoris suæ visione, sese a sanguine justi hujus innocentem confitetur, ita mani. feste propriam injustitiam et ignaviam proclamans : « Accepta aquâ lavit manus suas coram populo, dicens : innocens sum a sanguine justi hujus : vos videritis. » (19-24.)

3o De Judæis qui propriam prophetizant maledictionem : • Et respondens universus populus, dixit: sanguis ejus super nos, et super filios nostros. » (25.)

4° In ipsa inorte triumphat de tota natura et mortuos ipsos ad vitam revocat : « Terra mota est et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. » (51-53.)

5. De prudentia principum sacerdotum et pharisæorum, qui fraudem suspicantes obsignant lapidem sepulchri Dominici, illudque muniunt cum custodibus. (62-66.)

C. XXVIII. Dum illico, die dominica summo mane, « Terræ motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de Celo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestiinentum ejus sicut nix. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. » (2-4.)

6° De mendacio Judæorum : Nam : quanquam divulgatum est usque in hodiernum diem apud Judæos, quia discipuli ejus nocte venerunt et militibus dormientibus furati sunt eum : (13-15.) totus mundus post Jesum Nazarenum Regem Judæorum abiit.

Rex proclamat suam, in mundum universum, summam et perpetuam potestatem :

Etenim apparens Apostolis in monte Galilææ « Locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in Cælo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in Nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti : Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. » (18-20.)

AMEN.

S. MARCUS.

Persona Prophetæ.

Marcus discipulus et interpres Petri, ut eum nominat S. Hieron., Filium Dei Magnum Prophetam et Doctorem repræsentans, omittit Genealogiam, sacram infantiam et vitam privatam Domini.

Ipso initio Evangelii sui insinuat scopum magis doctrinalem quem sibi sub inspiratione Spiritus sancti proposuit. Nec regia Majestas, nec dignitas sacerdotalis apud ipsum insinuantur.

C. I. « Initium Evangelii Jesu-Christi Filii Dei. » (v. 1.)

Rapide et summatim loquitur Evangelista de prædicatione Joannis Baptistæ, de baptismo Jesu, de ejus, in deserto, tentationibus : ubi « erat cum bestiis. » (1-13.)

Prosequens leviter tangit prædicationem Jesu in Galilæa. (14. 15.)

Memorat cum Matthæo vocationem quatuor Apostolorum Simonis et Andrææ ; Jacobi Zebedæi et Joannis. (16-20.)

Deinde cum Luca narrat ingressum Jesu in Capharnaum ubi « statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. » Postea expulit dæmonem ab homine qui erat in synagoga : « Comminatus est ei Jesus dicens: obmutesce et exi de homine... Et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei... » (21-28.)

S. Marcus sine cunctatione nobis exhibet Jesum zelo cælestis doctoris ardentem in doctrina et miraculis. Vi magistrali ex ipso divino fonte doctrinam promebat, et jugi miraculorum fulgore confirmabat, fidei fundamenta jaciens.

Curat socrum Petri, et alios qui variis languoribus et dæmoniis vexabantur. (29-34.) Mundat leprosum. (40-45.)

C. II. Paralyticum sanat; (1-12.) cui et peccata remittit Filius hominis.

Matthæus post sermonem de Monte exhibuit immediate leprosum mundatum et deinde servum centurionis curatum : Jesu sic iter faciente de Judæis ad gentes.

In Marco manifestatur scopus doctrinalis : prius mundatur lepra corporalis in leproso, deinde morbus corporalis simul cum lepra peccati in paralytico.

Rex apud Matthæum docet transitionem de regno Judæorum, ad Ecclesiam quæ magnâ ex parte ex gentibus constituetur.

Propheta apud Marcum docet curæ corporali quæ erat solummodo figura curæ spiritualis animæ, successuram in Ecclesia Christi veram et realem animæ curam.

Notare possumus S. Lucam, a tempore quo Jesus desertum reliquit usque ad electionem Apostolorum, eumdem ordinem secutum esse quem S. Marcus. In Luca Jesus insinuavit, finitis antiqui testamenti figuris in ipsius persona, merita sacerdotalis Victimæ fore directe tum in corporis medelam, tum animæ applicata in remissionem peccatorum.

Animadvertere hic oportet sanctum Lucam ordinem S. Marci sequendo (Luc. C. 4, 14 usque ad Luc. c. 6, 16,) aliqua sacerdotali characteri propria quæ Marcus omittit, narratioci inseruisse. 1° (Luc. c. 4, 16-30.) Prædicationem in Nazareth. 2° (Luc. c. 5, 1-11.) Piscationem miraculosam.

Quorum sensus mysticus in commentario traditur. Hæc dixisse sufficit ut intelligamus divina arte cuncta in Evangeliis esse concatenata.

S. Marcus post curam paralytici, narrat vocationcm

Matthæi. Dominus mensæ accumbens in ejus domo, docet quanta futura sit differentia inter novam doctrinam et doctrinam antiquatam Judæorum ; suorum jejunia antiqua Pharisæorum et Joannis discipulorum jejunia longe superabunt. (13-22.)

Cælestis Doctor discipulos introducit in sabbatum chris, tianum, ubi erit saturitas et requies a laboriosa lege Judaica. Ibi synagogæ languor sanitati restituetur, quod præfiguratur in cura manus aridæ, die sabbato, in ipsa Synagoga. Unde Pharisæorum iræ : exeunt separantes se a Domino, perdere eum cupientes : « statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. » (c. 2, 23-28 ; c. 3, 1-6.)

C. III. « Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare, » multa fecit miracula, « et spiritus immundi cum eum videbant, procidebant ei : et clamabant dicentes : Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. » (7-12.)

Marcus hic omittit quæ Matth. in loco parallelo (c. 12, 15-21.) tradit : nempe prophetiam Isaiæ quæ insinuat humilitatem Regis Israel et futurum ejus dominium super populos gentiles.'

Pharisæis jam abalienatis a Jesu, hic ad mare cum suis secesserat, ut vidimus. Cum autem animadverteret Cælestis Doctor quanta sit messis erudiendorum in divina doctrina, « Fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos prædicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. » (13-19.)

Independentiam Filii Dei eligentis Apostolos notat solus Marcus : (v. 13.) « Et ascendens in montem vocavit ad se quos ipse voluit : et venerunt ad eum. »

Circa electionem Apostolorum non possumus non videre differentiam motivi in Evangelista regio Matthæo, et in Marco qui Magnum Prophetam intuetur.

Apud Matthæum (c. 9, 36-38.) Rex misertus est populi vexati et jacentis sicut ovium sine pastore. Ideo compulit Apostolos rogare Dominum messis ut mittat operarios in

messeni suam. Deinde (c. 10, 1) convocat Apostolos.

Hic autem apud Marcum miramur Cælestom Doctoreni qui infidelibus ministris synagogæ, Pharisæis scilicet, substituit Apostolos. « Qui cum ipso essent : et quos mitteret prædicare Evangelium. » (14.)

Electis Apostolis, « veniunt ad domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : quoniam in furorem versus est. » (20, 21.)

Mire signatur hic defectus fidei in propinquis cælestis Doctoris. De incredulitate parentum Jesu ait Joannes (c. 7,5): * Neque enim fratres ejus credebant in eum. »

Ex interpretatione verborum: « Quoniam in furorem versus est, » colligimus quare S. Marcus hæc retulerit. Ita loquitur Calmet : « Mitior significatio quæ his vocibus valeat appingi, ea est, ut induant, extra se rapi, Prophetarum instar eo temporis momento, quo actu superiori numine afflantur. » Jesus qui ordinarie etiam ut Propheta totaliter sui conscius erat, forsitan etiam raro et libere se subjecit statui exstatico, qui aliis prophetis, dempto Moyse, in actu prophetandi habitualis erat.

Marcus cum Matthæo et Luca exponit qui sint parentes. Jesu : « Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea et mater est. » (31-35.)

Revera qui voluntatem Dei facit obedit Regi, fide Prophetæ amplectitur doctrinam; et sacerdotalis Victimæ misericordiam « crucem quotidie portando; ut ait Sacerdos in Luca. » (9, 23.)

C. IV. Matthæus (c. 13) per septem parabolas descripsit Regnum Christi in terris. Hic autem . Marcus in tribus parabolis seminantis, seminis, et grani sinapis exponit incrementum fidei in Ecclesia considerata tanquam institutione doctrinali. (Sic exponit sensum litteralem Ill. Beelen in hunc locum.) (1-34.)

Ad doctrinam confirmandam sequuntur diversa miracula : nempe tempestas sedata. (35-40.)

C. V. Expulsio dæmoniorum ex homine « in spiritu im

« ElőzőTovább »