Oldalképek
PDF
ePub

Apud Lucam unctio Victimæ omittitur, ut significetur summum Sacerdotem per sacrificium crucis obtenturum ut ab ipso Eterno Patre ungatur oleo lætitiæ præ participibus suis. Ut Victima cum iniquis deputatus est, et nullum honorem obtinet.

(V. 13.) Magdalenæ encomium: Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. » Item Marcus, C. XIV, 9.

[ocr errors]

Per novum Regnum Regis-Prophetæ ubique factum sanctæ mulieris laudabitur.

(V. 14-16.) Pasciscit Judas cum principibus Sacerdotum de traditione Jesu.

Hier. Infelix Judas damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videatur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare. »

(V. 17-25.) Pascha parant discipuli. Vespere autem facto, discumbebat Jesus cum duodecim et prædixit se esse tradendum.

¢

Calmet. « Ter prædixit Jesus se ab uno Apostolorum suorum tradendum esse. Primo initio cœnæ, quemadmodum S. Matthæus hic et Marcus (XIV, 18) testantur; secundo ubi discipulorum pedes abluisset, sicuti Joannes (XIII, 18) enarrat; tertio post Eucharista institutionem, ut S. Lucas. (XXII, 21) et Joannes (XIII, 21) affirmant. ▾

Illmus Beelen opinatur hoc quod apud Joannem dicitur tertium locum occupare. (XIII, 18.)

(V. 26-29.) Eucharistia.

In consecratione sanguinis Jesus dixit apud Matthæum : qui pro multis effundetur. (v. 28.) Similiter apud Marcum (XIV: 24.)

[ocr errors]

Apud Lucam autem: «qui pro vobis fundetur.» (XXII, 20.) Et in consecratione panis : ... Corpus meum quod pro vobis datur. » (XXII, 19.)

Nonne videntur Rex et Propheta novum Regnum univer

sale magis insinuare: et Sacerdos in Lucâ, ut sæpius alibi sese actualibus discipulis magis explicite immolare? Utpote qui tanquam Victima ante omnia pertinet ad populum suum Israel.

Notandum est quod institutio Eucharistiæ narratur a tribus Evangelistis qui magis Jesu sacram humanitatem laudarunt: Est enim corpus suum et sanguis quæ dat Filius hominis: Hoc est corpus, etc......... »

NOTA. S. Thom. ait Jesum ut hominem ministerialiter instituisse sacramenta.

In Joanne autem Filius Dei propriè explicat mysterium Sacramenti: quod est mysterium Dei hominis qui dat semetipsum in cibum creaturis suis:

>

<< Panis enim Dei est, qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo. (VI, 33.) Solus Dei Filius cum veritate dicere potest: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. » (VI, 55.) Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam. » (VI, 64.)

[ocr errors]
[ocr errors]

(V. 30.) Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. » Annotat in catena aureâ hoc loco J. B. Peronne: Hymnus gratiarum actionis compositus erat ex Ps. CXV: « Credidi propter quod locutus sum, et Ps. CXVIII: Beati immaculati in via. » — Hanc sententiam approbat Illmus Beelen in hoc loco.

[ocr errors]

Orig. Apte etiam mons misericordiæ est electus, ubi pronuntiaturus fuit scandalum infirmitatis discipulorum; jam tum paratus ut non repelleret discipulos discedentes, sed ut reciperet revertentes. Unde sequitur:

[ocr errors]

(V. 31, 32.) Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. ›

Marcus hic Matthæum sequitur: (XIV, 27, 28.) Origines. Prædicit hoc eis, ut qui ad modicum disperguntur, scandalum passi, post congregentur a resurgente Christo et

præcedente eos in Galilæam Gentium.» Hæc interpretatio congruit proposito scopo Evangeliorum Matthæi et Marci. In Matthæo Rex (XXVIII in fine.) promittit Ecclesiæ suam præsentiam usque ad consummationem sæculi. In Marco (XVI in fine.) Propheta sedens a dextris Dei confirmat sermonem suorum discipulorum sequentibus signis. Rex Propheta in Galilæâ adunabit eos qui momentanee dispersi sunt, percusso pastore, illisque concredet Regnum super omnes gentes universi orbis.

Circa prophetiam Zachariæ hic a Domino Jesu introductam, ait Hieron. «Hoc aliis verbis in Zachariâ Propheta scriptum est, et ex persona prophetæ ad Deum dicitur, «Percute pastorem et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos. » Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor. »

(V. 33-35.) Jesus prædicit negationem Petri. Aug. de consens. Evang. Marcus pænè ipsis verbis hoc commemorat, quibus et Matthæus, nisi quod distinctius quemadmodum futurum esset, expressit dictum esse a Domino : « Amen dico ibi, quia tu hodie in nocte hâc, priusquam bis gallus vocemt dederit, ter me es negaturus.» (XIV: 30.)

(V. 36-46.) Tristitia et oratio Jesu in horto.« Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : sedete hic, donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et moestus esse. Tunc dicit illis: tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. » (36-38.)

Rem.« Illos assumpsit, quibus in monte claritatem suæ majestatis ostenderat.» Orig. « Cæteros quidem jussit sedere ibi quasi infirmiores, ab agone isto servans eos securos, Petro autem, Jacobo et Joanni ait: sustinete hic, q. e. Vos quasi firmiores adduxi, ut collaboretis mecum in vigiliis et orationibus. »

Marcus fere eodem modo ac Matthæus hoc narrat. (C. XIV, 32-34.)

Rex-propheta secum assumpsit futuras columnas Ecclesia, ut eos nominat S. Paulus: ut ita melius addiscant quæ fundamenta Ecclesiæ suæ posuit Rex mitis et humilis corde, qui ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.

(V. 39-45.) Jesus ter orat Patrem ut calix transeat ab eo. Ad discipulos autem veniens sæpius invenit eos dormientes. Orig. Joannes autem orantem Jesum, ut ab eo calix transiret, non introduxit; quoniam hi quidem magis secundum humanam naturam ejus exponunt de eo quam secundum divinam: Joannes autem magis secundum divinam. »

Hæc distinctio sæpius occurrit inter Joannem et cæteros Evangelistas.

<«< Et dixit Petro: sic non potuistis unâ horâ vigilare mecum? » (40.)— In Marco legitur: « Simon'dormis ? non potuisti unâ horâ vigilare mecum. » (C. XIV, 37.)

Forsan licet conjicere Regem in Matthæo alloqui Petrum ut caput collegii Apostolici: ita insinuat Dominus quam grave exempli onus incumbet futuro capiti Ecclesiæ. In Marco autem arguit cœlestis Doctor Propheta futurum Ecclesiæ Doctorem supremum qui quasi a firmitate Petræ, cujus nomen accepit, (Marc. III, 16.) deflexit; quia nondum roborata est ejus fides descensu Spiritus sancti. Simon dormis? >

[ocr errors]

(V. 46.) Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. Ita etiam in Marco Dominus ait : « Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, propre est. » (XIV, 42.)

[ocr errors]

Hier. Postquam tertio oraverat, et Apostolorum timorem sequenti pœnitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultrò se ad interficiendum præbet. Unde sequitur: «Surgite, eamus. » Quasi dicat, non nos inveniant quasi timentes, ultrò pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant. Sequitur enim : « Ecce appropinquavit qui me tradet. »

In Matth. et Marc. Rex et Propheta unâ ad victoriam animosè assurgunt: sic melius intelligimus extremam desolationem Jesu in cruce, quando etiam ut rex et propheta apud

eosdem exclamat: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Matth. XXVII, 46; Marc. XV, 34.)

[ocr errors]

Quæ verba desumpta sunt ex Ps. XXI, quem totum de Christo interpretantur. In fine hujus Psalmi, post derelictionem Salvatoris, videmus quantâ ratione Rex Propheta dixit: Surgite eamus. Ecce appropinquavit qui me tradet. Nam victoria facta est completa, ut legimus in sequela Psalmi,

v. 25:

Quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. »

Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. (u. 28. 29.)

(V. 47-50.) Judas osculo tradit Jesum cohorti.

[ocr errors]

Rab. Exulta, christiane, in commercio inimicorum tuorum vicisti: quod Judas vendidit, et quod Judæus emit, tu acquisivisti..

(V. 51-54.) Unus discipulorum amputat auriculam servi principis sacerdotum. Tunc ait illi Jesus: converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modò plus quam duodecim legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripturæ, quia sic oportet fieri? »

[ocr errors]

Hier. Quasi diceret: non indigeo duodecim Apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones Angelorum exercitus. In hoc responso a solo Matthæo relato mirè elucet character Domini regius; et simul Regis mansuetudo et humilitas.

Hier. Sententia Jesu de scripturis adimplendis « quia sic oportet fieri, promptum demonstrat ad patiendum animum, quod frustra prophetæ cecinerunt, nisi Dominus eos verè dixisse suâ passione assereret. »

(V. 55-56.) Jesus arguit Judæos, aufugiunt discipuli.

(V. 57-68.) Jesus ducitur ad Caipham. Condemnatur. Contumeliis afficitur.

« ElőzőTovább »