Oldalképek
PDF
ePub

ricordiæ parvulis quos ad se allicere gestit:

Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos... (28. 29.)

[ocr errors]

Nihil formidandum est tyrannidis; imitari regis humilitatem atque mansuetudinem subditis satis erit : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve.» (29. 30.)

C. XII. Requiem populi Dei, seu verum sabbatismum, de quo agit Apostolus ad Hebræos, incipit Judæis exemplo Apostolorum et proprio laudare : Pharisæi autem Dominum arguunt quia esurientes discipuli die sabbato spicas vellunt; Ipsumque odio habent quia in sabbato manum aridam curat : imo consilium ineunt eum perdendi (v. 1-14.) « Jesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes. (15.) Qua occasione Matthæus introducit prophetiam Isaiæ mansuetudinem Messiæ laudantem, et prædicentem conversionem gentium: nam propter incredulitatem rami olivæ excidentur, et etiam contra naturam oleastri rami fient olivæ pinguedinis participes: « In nomine ejus gentes sperabunt. Rex in monte posuit« paupertatem spiritus seu humilitatem tanquam legis articulum fundainentalem; deinde sese dedit in exemplum maximæ humilitatis discite a. me quia mitis sum et humilis corde; » iterum hic Rex humilis apparet : «Non contendet, neque clamabit.... et linum fumigans non extinguet.... » (18-21.) Loquitur hic tanquam humillimus doctorum seu prophetarum Rex Magnus. « Qui ejiciet ad victoriam Judicium.» (20.) Interea meram Judæorum populi consanguinitatem carnalem respuit: subditos agnoscit, eosque matrem, fratrem et sororem nominat, illos solos « qui fecerint voluntatem Patris ejus qui in cœlis est. » (46-50.)

[ocr errors]

C. XIII. Septem proponit parabolas in quibus Regni,seu Ecclesiæ universalitatem atque perpetuitatem clare asserit : ita Judæis demonstrat et futuris generationibus se esse Filium illum Davidis de quo scriptum est: Stabiliam thronum regni ejus usque in æternum. » (II. lib. Regum c. 7, 13.)

[ocr errors]

Et iterum, Dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. » (Ps. 71, 8.)

[ocr errors]

In consummatione sæculi Rex segregabit bonos a malis, utrosque juste judicans: Mali mittentur in caminum ignis ubi erit fletus et stridor dentium. » (42-50.) « Tunc justi fulgebunt sicut sol in Regno Patris eorum. » (43.)

C. XIV. Finitis legis temporibus, mortuo Joanne, Jesus secessit in navicula, in locum desertum, transitum parans ad novum testamentum, ibique pavit quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, quinque panibus et duobus piscibus, sublatis duodecim reliquiarum cophinis: et super mare ambulans discipulos tempestate agitatos confortat, Petrumque a submersione liberat. In terra Genesar varii curantur languores tactu vestimenti ipsius.

C. XV. In monte legem Rex promulgavit: nunc etiam corrigere oportet falsa præcepta quæ introducta fuerunt et de quibus jam in monte locutus erat. Falsas hominum traditiones condemnat; antiquam Dei legem perficiens Judæorum spiritum qui evanuerat restituere conatur. (1-20.) Deinde in muliere Chananæa, futuræ Ecclesiæ gentium typo, humilitatem et fidem miratur: « Mulier, magna est fides tua, exclamat, fiat tibi sicut vis. » (21-28.)

C. XVI. Adversus falsam pharisæorum et scribarum doctrinam Apostolos præmunit. (1-12.) Et quo securius ipsos docere possit quanta privilegia Novam Ecclesiam manent, quantisque prærogativis successor suus in Regno fruetur; conducit duodecim in partes Cæsarea Philippi; ibique promittit fidei Petri, indefectibilem ipsi et successoribus Primatum. Confirmat simul Ecclesiæ infallibilitatem: « Portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (13-19.)

C. XVII. Transfiguratio. « Resplenduit facies ejus (Regis) sicut sol. (v. 2.) - Cura lunatici. - Secunda vice in Capharnaum in solutione didrachmatis, Petri Primatum actione symbolica Dominus insinuat, dicens: In ore piscis Invenies staterem : illum sumens da eis pro me et te. » (26.)

C. XVIII. Et quia Apostolorum ambitio inde læditur, revo(at eos ad primam Beatitudinem, quæ legis totius est quasi

[ocr errors]

petra angularis: exemplum igitur parvuli proponit, ne scandalizent novos Regni subditos, qui sane multum mirabuntur si Ecclesiæ Duces ambitione æstuantes mundana viderint. (1-14.) Nihilominus simul omnium eorum dignitatem collegialiter signat: sub Primatu Petri jam antea promisso: Quæcumque alligaverint super terram, erunt ligata et in cœlo: et quæcumque solverint super terram, erunt soluta et in cœlo. Jam præmiserat : « Si autem Ecclesiam (quis) non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus. (17. 18.) Singulariter Apostoli tanta etiam prærogativa gaudebant ut discimus exemplo Apostoli qui Corinthium satanæ tradidit: (1 Cor. V, 4. 5.)

[ocr errors]

C. XIX. Morte Domini magis instante, incipit ea docere quæ novæ legis perfectionem spectant. Reducit matrimonium ad pristinam unitatem et virginitatem commendat. (1-12.) Benedicendo parvulos duces Ecclesiæ docet humilitatem. (13-15.) Voluntariam paupertatem laudat. (16-24.)

Ipsis Apostolis, qui omnia reliquerunt ut Dominum sequerentur, promittit, fore ut cum Rege suo, in fine sæculi, judicent duodecim tribus Israel. Ait enim : « Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, quum sederit Filius hominis in sede Majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel.» (28.).

C. XX. Parabolam proponit de operariis in vineam conductis, quorum ultimis idem datur denarius cum primis : Jesus discipulis passionem ac resurrectionem suam prædicit: et occasione ambitionis filiorum Zebedæi docet discipulos quod non potestate, et ostensione Dominii, sed officio ministerii debeant esse majores: egrediens vero Jericho duos cæcos illuminat: figuram, aiunt sancti patres, Judæorum et Gentilium.

C. XXI. Post triumphalem Regis ingressum in Jerusalem, propositis Judæis duabus parabolis, quibus eorum iniquitas palam declaratur, condemnationem eorum pronuntiat, et Regni finem: « Ideo dico vobis quia auferetur

a vobis Regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.» (43.)

Hic videmus Davidici regni continuationem: ast in Rege Messia juxta prophetiam Nathanæ superius adductam fit Divino-humanum: est enim Messias Emmanuel, Deus nobiscum. Extensio Regni ad omnes gentes, videtur per translationem de Judæis ad Ethnicos; quia generalitas perfidæ gentis abjicit verum Regem suum Davidis et Abrahæ filium.

C. XXII. Parabola nuptiarum filii regis exclusionem Judæorum e novo Regno iterum insinuat. (1-10.)

In ipso Messiæ regno condemnabuntur peccatores: quod significatur symbolo hominis vestem nuptialem non habentis. (11-14.)

Tentatur Jesus a Pharisæis super censu dando Cæsari, et a Sadducæis super resurrectione, quorum redarguit inscitiam, mortuorum evincens resurrectionem: rursumque a legis doctore tentatur super magno legis mandato: vicissim quoque interrogat Pharisæos, cujus filius sit Christus. (15-46.)

C. XXIII. Solemniter deinde Rex in templo Jerosolymitano populi duces objurgat, coram omni populo; suosque ad veram humilitatem rursus adhortatur. Pluries in cæcitatem et hypocrisim principum populi Judæorum Væ intonat. Homicidæ Jerusalem nolenti sese regi suo submittere ultimam prædicit desolationem. « Ecce, ait, relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis non me videbitis amodo, donec dicatis: benedictus qui venit in nomine Domini.» (v. 38. 39.)

C. XXIV. Prædicit ruinam templi et Jerusalem; etiamque mundi finem et apparitionem « Signi Filii hominis»: (v. 30.) nempe Signi Crucis, seu triumphalis regis vexilli.

C. XXV. Priusquam ad passionem procedat de novo docet Regni christiani compositionem, in parabolis decem Virginum, et distributionis variæ talentorum:

1° Erunt Virgines prudentes et fatuæ: Boni christiani et mali. (1-13.)

[ocr errors]

2° In Regno, gratiæ varie distribuentur Juxta uniuscujusque virtutem. Merces vel condemnatio consequetur bonum vel malum gratiarum usum. (14-30.)

Finaliter ut terribilis et justus judex omnibus in fine sæculi Rex apparebit: Cum autem venerit Filius hominis in Majestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem Majestatis suæ. Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut Pastor segregat oves ab hædis; et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei.... Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: discedite a me maledicti in ignem æternum.... (31-46.)

C. XXVI. Consultant principes Sacerdotum de occidendo Jesu. (1-5.) Unguento pretioso a muliere perfunditur. (6-13.) Venditur a Juda. (14-16.) Præparatio Paschatis. (17-19.) Instituit Jesus ministerialiter, quà homo, sanctissimum sacramentum Eucharistiæ, hic in Matthæo (v. 20-30 ) — In Marco, C. XIV, 17-26. — In Luca, C. XXII, 14-20.

Dum tempus passionis appropinquaret, Rex in Matthæo, et in Marco Propheta Filius Dei prædicunt momentaneam subditorum Regni Spiritualis (quod etiam Prophetici, propter doctrinam in eo communicandam, appellari potest,) dispersionem et subsequentem cum Domino suo communionem. Tunc dicit illis Jesus: omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.» (31. 32. Marc. 14, 27. 28.)

Initio passionis suæ miremur mansuetudinem Regis Nostri cui etiam Angeli obediunt: amputanti auriculam servi summi Sacerdotis Petro ait : « Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum. Quomodo ergo implebuntur scripturæ, quia sic oportet fieri? (52-54.)

« ElőzőTovább »