Oldalképek
PDF
ePub

concupiscentiam præliari, et contra seipsum, quam ad mulierem malam. › (Chrys. in opere imp. super Matth.) Non autem dixit (Dominus) quia non expedit, sed magis consentit quia non expedit, sed infirmitatem carnis consideravit : Unde sequitur :

[ocr errors]

(V. 11.) « Qui dixit illis: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Hier. His datum est a Deo qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent laboraverunt. » Chrys. Ideo ergo non omnes capere possunt, quia non omnes volunt. »

(V. 12.) Hier. « Dominus triplex genus eunuchorum posuit, quorum duo priores sunt carnales, et tertii spirituales. Istis ultimis promittitur præmium: superioribus autem (quibus necessitas castimonia est, non voluntas) nihil omnino debetur. >

[ocr errors]

Qui potest capere capiat. Hier. « Quæ hortantis Domini vox est, et milites suos ad pudicitiæ præmium concitantis : quasi dicat: Qui potest pugnare, pugnet, superet et triumphet.

[ocr errors]
[ocr errors]

Solus Rex in Matthæo hanc palmam militibus suis proponit: Palma proposita est; ait Chrysost., qui concupiscit gloriam non cogitet de labore: nemo vinceret, si omnes periculum timerent. »

(V. 13-15.) Benedictio parvulorum.

Benedictionem cæteroquin priùs reservatam majoribus natu, Judæis scilicet et principibus eorum, parvuli obtinent, quorum est Regnum cœlorum. »

[ocr errors]

Hoc confirmat Hilarius: « Infantes etiam gentium forma sunt, quibus, per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primo salvandi Israël, a discipulis inhibentur accedere quos Dominus ait non oportere prohiberi. Munus enim Spiritûs sancti et per impositionem manus et precationem, (cessante legis opere) erat gentibus largiendum.

D

Benedictionem impertiuntur simul Rex, Propheta et Sacerdos, in tribus Evangelistis; ut exemplari suo Christo, in omnibus, conformentur parvuli in Domino.

(V. 16-26.) Juvenis dives. Consilium voluntariæ paupertatis. Difficultas salutis divitibus.

Proponuntur hæc etiam a Marco cap. Xeta Lucâ cap. XVIII. . Et ecce unus accedens, ait illi: magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? Qui dixit ei: quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Si autem vis ad vitam ingredi serva mandata.» (v. 16, 17.)

Chrys. Dominus erudit juvenem liberari ab omni adulatione, et ab his quæ sunt super terram eum abducens, Deo adhærere suadet, et futura quærere, et nosse eum qui vere est bonus, et radix et fons universorum bonorum. .

[ocr errors]

Orig. Secundum historiam autem iste adolescens laudabilis quidem est, quia non occidit, non adulteratus est, vituperabilis autem, quia contristatus est in verbis Christi vocantibus eum ad perfectionem : adolescens quippe erat secundùm animam, et propterea relinquens Christum abiit. »

Glossa. Occasione hujus avari de quo prædictum est, habuit sermonem Dominus de avaro; unde sequitur: « Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cœlorum...... (23, 24.)

Apostoli ut admirati sunt unitatem matrimonii christiani, iterum hic admirantur perfectionem a Domino propositam : Quis ergo poterit salvus esse?» (v : 25.)

[ocr errors]

Chrys. Dei autem opus hoc esse consequenter ostendit, quoniam multâ opus est gratiâ, ut homo in divitiis dirigatur. Unde sequitur:

(V. 26.) « Aspiciens autem Jesus dixit eis: apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt. Per hoc quod dicit, « aspiciens, significat Evangelista quod mansueto oculo timidam eorum mentem mitigavit. »

(V. 27-30.) Petrus pro se et pro Apostolis protestatur : « Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis ?>

Secuti sunt Petrus et Apostoli Regem, Doctorem et Sacerdotem Jesum ut ex Matthæo, Marco et Lucâ discimus. Orig. Puto quod magis Petrus confidens de affectu suo, quam de ipsâ quantitate rerum relictarum, fiducialiter interrogavit..

«

Chrys. Qui enim claves regni cœlorum acceperat, pro his qui ibi sunt jam confidit, et pro orbe terrarum universo interrogat.

[ocr errors]

Jesus autem dixit illis: amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. »

Hanc regalem gloriam Apostolorum in judicio omittunt in hoc loco Marcus et Lucas. Attamen in Lucâ XXII: 30 eamdem etiam promittit summus Sacerdos. Erunt igitur Apostoli in gloriâ vere regale Sacerdotium. In Matthæo tamen prouti regia Persona Judicis conspicuè magis apparet in regeneratione: sic etiam in Apostolis cum Domino suo et Rege conregnantibus. Dicitur enim : « In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. » (v. 28.)

Manifestum est ergo, ait Chrys., quod conregnabunt et communicabunt in gloriâ illâ (Apostoli); honorem enim et gloriam ineffabilem significavit per thronos. »

(V. 29.) Cætera pars mercedis, centuplum in hâc vitâ et vita æterna eadem est in tribus Evangelistis.

«

(V. 30.) Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.

D

Multi apud A Lapide applicant hæc verba hic, et eadem post parabolam laborantium in vineâ, capite sequenti v. 16, ipsamque parabolam C. XX: 1-15, Pharisæis et Scribis ex una parte et Apostolis ex alterâ. Vel Judæis et gentibus. Ita Jansen., Barradius, Hesselius, Fr. Lucas, Lud. Molina, Gabriël Vasquez.

Multi cum Illmo Beelen applicant studio, cooperandi gratiæ, majori vel minori. Ita ut ultimi in conversione possint esse primi in Colis per fervorem post conversionem.

Hier. Chrys. Ans. Aug. Tertul. Greg. Valentia, Bellarm. Suarez.

Apposite, ait A Lapide in v. 30. præcedentem Christus hanc sententiam præcedentibus a se dictis subjungit: nam

ipse hoc capite XIX penè toto opposuit, se suamque gratiam et consilia Evangelii, Pharisæis et legi veteri; unde consequenter hic opponit præmium illius præmio hujus, ut patebit capite sequenti: propriè autem respicit illa, quæ immediate ante dixerat de sedibus duodecim judiciariis, de centuplo, de vita æterna danda suis sequacibus.

C. XX : 1-15. Parabola operariorum in vineâ.

[ocr errors]

. Notandum est scopum parabolæ esse ut per eam Christus probet ultimam propositionem capitis præcedentis: Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi ; » Christus enim hanc propositionem immediate præmittit parabolæ, quasi pro parabolam, sive titulum parabola. Unde quidam codices latini sic habent:

»

D

. Simile est enim Regnum cœlorum..... (c. XX. 1.) Ac rursum eamdem propositionem parabolæ subjungit quasi post parabolam v. 16, cum verbis: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. »

In sententiâ Illmi Beelen hæc ultima verba significant: inter vocatos, pauci erunt eminentes, seu excellentes virtutibus conspicuis.

Alii applicant prædicta salvatis et condemnandis : Gregor. • Ad fidem enim plures veniunt, et ad cœleste regnum pauci perducuntur plerique enim Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt.

[ocr errors]

(V. 17-19.) Iterum Jesus, ⚫ ascendens Jerosolymam, prædicit passionem.

[ocr errors]

Hier. « Crebrò autem de passione discipulis dixerat, sed quia multis in medio disputatis poterat labi de memoriâ quod audierant iturus Hierosolymam, et secum ducturus Apostolos, ad tentationem eos parat: ne cum venerit persecutio, et crucis ignominia, scandalizentur.

Quo pretio Ipse Regnum acquiret de quo egit in præcedentibus, profundè in Apostolorum cordibus inscribit. (V. 20-24.) Mater filiorum Zebedæi cum filiis suis.

Juxta Ambrosium Joannes et Jacobus fuerunt vocati de navi quæ synagogam significat ad navem Petri quæ significat Ecclesiam. (Matth. IV: 18-22.)

Hic videtur, sub figurâ matris, synagoga pro filiis primum locum in novo Regno petere, dicens :

Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in Regno tuo. » (21.)

In Marco sibimet ipsis ipsi rogant Jacobus et Joannes, dicentes: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam, sedeamus in gloriâ tuâ. » (Marc. X, 37.)

In Marco legem et prophetas, seu populum Israël figurantes, Joannes et Jacobus ipsi rogant, «Jesum-Christum Filium Dei, ▪ (Marc. I, 1) magnum Regni Prophetam ; quasi jam vicerit Leo de tribu Juda.

[ocr errors]

In Lucâ hæc petitio omittitur: Jesus enim ut victima non regnat. Ad sinistram remanet victima sacrificii: Facies autem bovis, ad sinistram ipsorum quatuor. (Ezechiel I: 10.) Oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam, » (Luc. XXIV. 26.) ut sit Sacerdos in æternum, Rex justitiæ, Rex pacis. Apud Lucam Victima sacerdotalis usque ad resurrectionem magis ante oculos habet sacrificium voluntarium, quam ipsam victoriam.

(V. 22, 23.) Jesus excludit prærogativas carnales e novo Regno Sedere ad dexteram meam vel sinistram, ait, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. » (23.) Menoch. Non est meum dare vobis propterea quod petitis, aut propterea quod cognati mei estis; non est meum dare vobis, qui nondum meruistis. Sed « quibus paratum est a Patre meo: » qui illud meruerunt. »

(V. 24.)

« Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. >

[ocr errors]

Chrys. in opere imp. Sicut autem duo carnaliter petierunt, ita et decem carnaliter contristati sunt: nam velle quidem esse super omnes, vituperabile est, sustinere autem super se, nimis est gloriosum.

alium

D

(V. 25-28.) Hier. Humilis autem magister et mitis nec cupiditatis duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris. Unde sequitur: « Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum..... non ita erit inter vos.... sicut Filius

« ElőzőTovább »