Oldalképek
PDF
ePub

conversionem Judæorum, effundet super omnes gentes; juxta verba Sancti Pauli ad Rom. XI: 15 : « Si enim amissio corum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio nisi vita ex mortuis. >

Septem panibus (v. 32-38) nutrit Jesus quatuor millia hominum.

«

Hil. Sicut autem illa turba quam prius pavit, judaicæ credentium convenit plebi, ita hæc populo Christiano comparatur, quod verò quatuor millia virorum congregantur, multitudo innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur. »

V. Beda. Hoc vero typice inter hanc refectionem, et illam quinque panum et duorum piscium distat, quod ibi littera veteris testamenti spirituali gratiâ plena significata est, hic autem veritas et gratia novi testamenti fidelibus ministranda monstrata est. »

Hier. Septem panes dona sunt Spiritûs sancti. »

«

Beda. Quod enim Dominus panes fregit, apertionem significat Sacramentorum: quod gratias egit, ostendit quantum de salute humani generis congaudeat : quod panes discipulis dedit, ut turbæ apponerent, significat quia spiritualia dona scientiæ tribuit Apostolis, et per eorum ministerium voluit Ecclesiæ suæ cibaria vitæ distribui.»

(V. 37.) « Comederunt omnes et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. » In primo miraculo quinque panum numerus in cophinis reliquiarum erat immutandus : quinque enim libri legis cedere locum debebant doctrinæ duodecim Apostolorum. Hic autem numerus panum, et numerus sportarum idem manet. Quasi vellet Spiritus sanctus insinuare numerum perfectum gratiarum in Ecclesiâ militante transmutandum esse in numerum perfectum donorum glorificationis electorum in cœlis. Ab ubertate domus Dei satiabuntur in æternum electi.

(V. 39.) Et dimissâ turbâ, ascendit in naviculam: et venit in fines Mageddan. »

In transfretatione Apostolorum post miraculum quinque panum, Dominus non erat cum eis. Ipse remanserat in

monte solus. Ibi figurabatur solitudo Apostolorum tempore passionis. Et quarta vigilia noctis quando suos conjunxit figurabat resurrectionem ejus. Hic autem dum dicitur, « Et dimissa turba, ascendit in naviculam, videtur significari præsentia Regis in Ecclesia sua, quam postea promittit. (Matth. XXVIII, v. 20.) « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.» Et etiam dum additur in fine « venit in fines, Mageddan, præfigurari videtur quomodo cum suis navim Ecclesiæ in fine mundi ad cœlestes portus appellet.

C. XVI, XVII: 1-13.

[ocr errors]

Postquam in figuris et parabolis Rex plurima gessit et locutus est, ad mysterium Regni significandum; ejusque usque in finem mundi historiam diversimode sæpius contexit : nunc absque figuris incipit directè nuntiare quid brevi fiet. Mysteria constitutionis, seu summi gubernii Ecclesiæ suæ ; et mysteria passionis tanquam Regni fundamenta, aperte docet. Deinceps in transfiguratione demonstrat quomodo in gloriam suam intrabit.

C. XVI. 1. « Et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi tentantes et rogaverunt eum ut signum de cœlo ostenderet

eis. ›

[ocr errors]

Rem. Admiranda quippe est cæcitas Pharisæorum et Sadducæorum. Sic enim rogabant signum de cœlo, quasi ea non essent signa quæ facere videbatur. Ipse vero inspiciens cogitationes eorum ut Deus, et sciens quod si etiam signum de cœlis eis ostenderet non crederent, noluit eis dare signum quod postulabant. Unde sequitur: « At ille respondens, ait illis facto vespere dicitis: serenum erit, rubicundum enim

est cœlum.... »

Hieron. Sensus manifestus est, quod ex elementorum ordine et consonantia possunt et pluviosi et sereni dies prænosci. Scribæ autem et Pharisæi, qui videbantur legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non poterant cog

noscere Salvatoris adventum. Ideo relictis illis abiit. » (v. 4.)

(V. 5-12.) Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis: intuemini et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum... quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis ?....

«

Chrys. Increpatio Domini Apostolos a Judaicis observationibus abduxit: desides existentes, attentiores fecit, et a parvâ fide eos eripuit: ut non timeant si quando paucos panes habere videantur, neque pro pane solliciti sint, sed hæc despiciant universa. »

In mysterio transfretationis et in ipsis verbis Rex totaliter Ecclesiam suam a Synagoga separat, non vult ut ullum in eå vestigium fermenti Pharisæorum remaneat. Ipsi Apostoli intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrinâ Pharisæorum et Sadducæorum.» (v. 12.)

(V. 13-19.) Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse Filium hominis ?.... »

«

Chrys. Postquam discipulos a Pharisæorum doctrinâ removerat Dominus, longe eos a Judæis abducit, ut ab omni timore eruti, libere discant. »

Notat Rab. « Non solùm verba et facta Domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et prædicat, cœlestibus sunt plena sacramentis. »

(V. 13, 15.) « Quem dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt... Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus... »

Ait Chrys. Quando Dominus de plebis opinione interrogat, omnes respondent: sed omnibus discipulis interrogatis, Petrus tanquam os Apostolorum et caput, pro omnibus respondet: « Tu es Christus Filius Dei vivi. » (v. 16.)

Primalus Petri.

[ocr errors]

(V. 17.) Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar-Jona; quia caro et sanguis non revelavit tibi,

sed Pater meus qui in cœlis est. 18. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. 19. Et tibi dabo claves regni Cœlorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in Cœlis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in Cœlis. »

Confessio Petri narratur a tribus Evangelistis Matthæo, Marco et Luca: quasi a Spiritu sancto insinuaretur Messiam esse Filium Dei vivi, Regem, Prophetam et Sacerdotem. Unus Matthæus narrat promissionem Jesu: Ipse repræsentat Regem qui gubernium universale Ecclesiæ Petro commis

surus est.

Calmet. v. 18. Tu es Petrus, etc. Petrus es et nomine et effectu; (Syriace Kipho, petra) omnem possides petræ soliditatem, ac super te Ecclesiam meam ædificabo, et constituam locum cætus fidelium meorum, quemadmodum domus supra petræ soliditatem statuitur. Patet, in præsentia aliorum Apostolorum, hæc uni Petro dici, et per hæc verba Jesum-Christum illi polliceri non Apostolatus tantummodo dignitatem, quam jam pridem illi pollicitus fuerat, sed hanc quoque gloriam, quod futurus sit Ecclesiæ basis, columna, fulcrum. Jesus-Christus est essentiale fundamentum, invisibile caput, sponsus Ecclesiæ. Omnes simul Apostoli fundamenta sunt, ut Scripturæ verbis utar: « Superædificati su

per

fundamentum Apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo-Jesu.» Sed Petrus solus gavisus est primatu; ipse solus cum successoribus suis est Princeps Apostolorum repræsentans in terris angularem lapidem et essentiale fundamentum Christum-Jesum.

[ocr errors]

Portæ inferi non prævalebunt adversus eam.» JesusChristus Ecclesiam nuper ædificio comparavit : illud vero hic ait nunquam commotum iri ab ullis oppugnationibus adversis Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra firmam petram.» Maldonatus super hæc verba: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam: » Jesu Christi Ecclesia dæmoni, ac inferno bellum indicet, ac inde præclaram victoriam reportabit.

(V. 19.) Et tibi dabo claves Regni Culorum. »

Calmet. Clavis nonnunquam supremam significat potestatem. In Apocalypsi C. III, 7, Dei Filius describitur, manu claves David gerens: Qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit; claudit et nemo aperit. » Clavis nonnunquam indigitat præfecturam, vel auctoritatem in Principis domo. Promittit Isaias C. XXII v. 22, Eliacim futurum regiæ domus Juda curatorem: Et dabo clavem David super humerum ejus, et aperiet, et non erit, qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Jesus-Christus eamdem pro ratione Sancto Petro in Ecclesia sua dignitatem pollicetur, quam Isaias Eliacim in aula regum Juda. Tu deferes clavem Ecclesiæ meæ, regnique cœlestis. Tu aperies et claudes. Quidquid feceris, probe factum esto; quidquid vetueris, vel præceperis, nunquam antiquabitur. Maldon. Menoch. Brugens....

[ocr errors]

Aliud etiam Salvator addit, quod magnitudinem dignitatis S. Petri, ac potestatis ejusdem excellentiam ostendit: « Quodcumque ligaveris, (prohibueris, vel damnaveris) super terram, erit ligatum et in cœlis, et quodcumque solveris, (absolveris, permiseris) super terram, erit solutum et in cœlis; hoc est, Dei Filius in cœlo, ratum faciet, confirmabitque, quidquid in nomine ejus Apostolus fecerit in terra.

Ostendit Ligtfoot multa congerie locorum ex Judaicis libris desumpta verba hæc ligare et solvere in Hebræorum lingua significasse permittere vel prohibere : juridice aliquid licitum, vel illicitum declarare.

Verba ligare et solvere desumpta sunt ex usu antiquo Hebræorum solvendo domus aperiebatur, claudebatur ligando. (Calmet. dissert. de domibus Hebr.)

:

Quia Petrus cor docile præbuit revelationi æterni Patris, qui in cœlis est, atque invicta fide confessus est divinitatem Christi regis ac Domini sui: Ipse Rex promittit confitenti Petro summum gubernium, seu claves Regni Cœlorum. Mirabilis hic est inspiratio Evangelii si instituamus comparationem inter hunc locum et locum Joannis ubi Filius Dei incarnatus gregem suum actualiter credit Petro: Ubi agitur in Matthæo de Regno spirituali Christi, omnibus diebus,

« ElőzőTovább »