Oldalképek
PDF
ePub

SECUNDA PARS.

INTRODUCTIO SPECIALIS.

Postquam ex sanctis Patribus collegimus quatuor Evangelia signare quatuor Domini Nostri Jesu-Christi characteres, atque etiam mirati suinus divinam Providentiam in disponendis singulorum Evangeliorum materiis: tum quoad personam ibidem repræsentatam, tum quoad successionem temporum quibus ob diversas rationes fuerunt a diversis hominibus, ac populis diversis conscripta: anteaquam ad specialia transeamus, delineationem cujusque Evangelii generalem ex ipso contextu præmittere juvabit.

Compendiose sic videbimus Dominum Jesum in Matthæo verum esse regem a Judæis expectatum, quem cunctis gentibus regnum condere spirituale oportebat.

Ipsorum autem Regni filiorum, ob infidelitatem atque proterviam, prædicta fuit exclusio, e futuro Messiæ Regno. In Marci Evangelio Jesum sequemur Filium Dei, legis interpretem et mediatorem lex autem Evangelica fuit apud Matthæum in sermone montis a Rege promulgata. (C. 5.6.7.)

Fidei subjectivæ virtutem tanquam legis obedientiæ fulcimentum Marcus Evangelista magis cæteris commendat : Magnum enim Fidei Doctorem Jesum repræsentat. Ideo sane duritiem cordis incredulorum discipulorum in Evangelio Marci Dominus severius carpit. (Marc. c. 16. v. 14.) Lucas Medicus pium nobis commendat Samaritanum, seu Jesum Sacerdotem et Victimam.

Multis disserit argumentis de ejus misericordia. Et quia salus ex Judæis est, plerumque hanc misericordiam Judæis prius nuntiandam esse insinuat. Sæpius ideo Dominum in

ipsis scribarum et pharisæorum domibus conversantem exhibet. Quanta Jesus reluctantia populum dilectum deserat, quamvis severissime increpet eorum vitia, maximo doloris sensu exprimit dum flet super ingratam Jerusalem et futuram Judæorum ruinam deplorat : « Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros... Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? » (Luc. 23, 28, 31.)

Cum ex omnium consensu et antiqua traditione in Ecclesia existente, pateat Joannem præsertim de Divinitate Christi adversus hæreticos tractare; quamvis minus necesse videatur Evangelium ejus compendiose exponere, attamen nec hoc omittendum duximus, ut luculentius inde appareat quam solide et compacte omnia et singula Evangelia ad unitatem quadripartitæ Historiæ Domini Nostri JesuChristi concurrant. Præterea minus forsitan adhucusque animadversum est Joannem texere historiam Verbi Dei Incarnati ita ut Divinam Naturam quandoque solam depingat, quandoque etiam utramque naturam in una Filii Dei persona consideret; vel Filium hominis Patre minorem ante oculos nostros exhibeat. Videtur igitur in Joanne Divina Providentia omnes circa Verbum Dei Incarnatum errores præsentes et futuros considerasse, et veram ejusdem Theologiam Ecclesiam Universam docuisse.

[ocr errors]

Inde non mirum videbitur, tanquam Aquilam, Joannem cum Domino suo sese in sublime extollere, et magnos eventus qui in Jerusalem civitate Regis Magni præsertim locum habuerunt, summa cura describere. Nam ibidem Deus-homo suam Divinitatem magis patefecit, atque divinam charitatem. Quia Deus est charitas,» tum Judæorum genti, tum præsertim Apostolis prædicavit. Filiæ Sion summo demonstravit amore Filium hominis, etiam esse vere Dei Filium æterno Patri atque Spiritui sancto, qui etiam «de suo accepit» in omnibus æqualem.

S. MATTHEUS.

Persona Regis.

C. I. A vero principio declarat Matthæus Jesum esse Messiam a Judæis expectatum: eorum enim quibus olim a Deo promissio facta est, nempe Davidis et Abrahæ filius est. Patrum suorum duplex jus hæreditavit : Jus sedendi super solium Davidis in æternum, et jus in Benedictionem Abrahæ ipse enim est eminenter Semen in quo benedicen dæ sunt omnes gentes.

Sed amplissima prærogativa, quæ tamen majori fuit populo infideli scandalo, erat sublimitas Divinitatis in filio Davidis et Abrahæ latentis: Vocatum est nomen ejus Emmanuel : quod est interpretatum : « Nobiscum Deus. » (1. 23.)

Thronum Davidis ipsum oportet elevare ad altissimam et antea incognitam dignitatem: divinis enim investitus attributionibus et Jesus vocatus, « Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. » (1, 21.)

C. II. Hunc summum Regem Magi quærunt : « Ubi est qui natus est rex Judæorum? » (v. 1.)

«

Trepidanti Herodi regni temporalis et localis Judæorum invasori nuntiant Principes sacerdotum et scribæ in Bethlehem novum regem nasciturum : sic enim scriptum est per prophetam... ex te (Bethlehem) exiet Dux, qui regat populum meum Israel. (2, 5, 6.)

[ocr errors]

Sed humili forma futuram regni gloriam abscondens coram tyranno, qui vitam pueri quærit auferre, aufugit in Ægyptum et post mortem Herodis revertitur in partes Galilææ et habitavit in Nazareth, unde etiam nomen desumeret abjectum Nazareni. (2, 13-15, 19-23.)

C. III. Joannes Baptista regnum appropinquans Cœlorum prædicat. Pharisæis et Sadducæis iram minatur regis et severi judicis. (v. 7.)

Ipse Jesus accedit ad baptismum Joannis ut omnem justitiam ambo adimpleant. (v. 15.)

C. IV. Postquam Rex Israeli sese manifestare incepit, insinuat Evangelista, ex loco quod habituale domicilium sibi elegerat, Jerusalem Novi Regni non ultra futuram esse sedem; imo Regem, ex loco medio inter populum Dei antiquum, et novum populum gentium quem inhabitare cœpit, jam actu prænuntiare benedictionem Abrahæ super omnes gentes per ipsum esse extendendam: quare dicitur: « Terra Zabulon et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium. Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam et sedentibus in regione umbræ mortis lux orta est eis. » (v. 15. 16.)

Paulo post ubique Regis fama per ipsam etiam Syriam pervulgatur. Miraculis suam probat missionem et undique ad eum populi concursant: « de Galilæa et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. » (v. 24. 25.)

C. V. VI. VII. Ut Deus suam Judæis legem publicavit in monte Sinai, sic Dei Filius, Rex Judæorum omnibus gentibus in perpetuum legem novam etiam in monte promulgat: Non enim venit dissolvere legem et mandata ut ipse testatur, sed majorem ad perfectionem ea reducere ; dicit enim : « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere. Amen dico vobis: donec transeat cœlum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. (5, 17. 18.)

Juste animadvertit S. Augustinus Dominum in sermone de Monte apud Matthæum legis totius compendium tradidisse.

C. VIII. IX. Pluribus deinde miraculis jus suum regium atque divinum publice demonstrat.

Sed quamvis in typo leprosi Rex prius Israeli mederi videatur, attamen postquam vidit magnam fidem centurionis, prædicit sequenti se turbæ gentes fore Judæis prælatas: « Dico autem vobis, ait, quod multi ex Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in Regno Coelorum filii autem regni ejicientur

:

in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. »

(8, 11. 12.)

Quominus populi duces ad Deum convertantur, pharisæos obdurant Jesu miracula, nam ipsi aiunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmones. (9, 34.)

Dominus ex tanta perversitate concludit summam instare necessitatem immutandi statum Judæorum; odibilis enim facta est malitia ducum populi : « Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. » (9, 36.)

C. X. Tempus igitur advenit adjungendi sibi Apostolos in opera prædicationis regni: ideo duodecim dat Missionem Universalem. Quamvis enim eis prohibeat actualiter civitates ingredi Samaritanorum ; et etiam ipsis gentes interdicat: attamen monita addit omnibus futuris temporibus valitura. Ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. » (18.) Ita confirmans per omnes gentes Regnum prædicatum iri.

C. XI. Postquam Jesus fundamenta novi regni posuit, sociatis etiam sibi ministris Apostolatus; interna voce impulsus Joannes sentit urgere tempus ut proprios discipulos provocet ad agnoscendum Regem, ideoque eos mittit ad Jesum, ut sciant an ipse est qui venturus sit, an alium expectent? (3.)

Qua occasione exprobrat Jesus civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam. Simul protestatur quod in die judicii remissius erit civitatibus Gentilium. (20-24.)

Patefacit etiam palam novum Regnum distare toto Cœlo a regno temporali a Judæis concupito.

Emmanuel enim venit stabiliens regnum humilitatis qua superbiam condemnationis antiquæ debellare valeat : « Confiteor, ait, tibi, Pater, Domine Cœli et terræ quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis!» (25.)

Rex qui cum Patre verus est Deus, cui tradita sunt omnia a Patre, quem nemo novit nisi Pater; induit viscera mise

« ElőzőTovább »