Oldalképek
PDF
ePub

«

[ocr errors]

tuntur in domum unde exierunt prænuntiat totalem et finalem ruinam statûs Judæorum. Regis judicium ita interpretantur Hier. et Remig. : « Immundus spiritus exiit a Judæis quando acceperunt legem. Expulsus autem a Judæis ambulavit per gentium solitudines, unde sequitur: « ambulat per loca arida. » Rem. Loca arida appellat corda gentium ab omni humore salutarium aquarum, hoc est, sanctarum Scripturarum, spiritualium donorum, et ab infusione sancti Spiritus aliena. Putabat autem diabolus se perpetuam quietem posse habere in gentili populo, sed subditur: et non invenit; » quia apparente Dei Filio, per mysterium incarnationis suæ gentilitas credidit. Hier. Quæ cum Domino credidisset, ille non invento loco in nationibus, dixit: « revertar in domum unde exivi.» Habeo Judæos quos antea dimiseram. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Vacabat enim templum Judæorum, et Christum hospitem non habebat, dicentem: « Surgite, abeamus hinc ! » Quia igitur et Dei et Angelorum præsidium non habebant, et ornati erant superfluis legis observationibus, et traditionibus Pharisæorum, revertitur diabolus ad sedem suam pristinam, et septenario numero sibi addito dæmonum, habitans pristinam domum, et fiunt novissima hujus populi pejora prioribus: multo enim nunc majore dæmonum numero possidentur blasphemantes in Synagogis suis Christum Jesum, quam in Ægypto possessi fuerant ante legis notitiam; quia aliud est venturum non credere, aliud non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adjunctum diabolo, intellige propter numerum Spiritûs sancti, ut quomodo in Isaia (C. XI.), super florem qui de radice Jesse descendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita e contrario, vitiorum numerus in diabolo consecratus sit. Pulchrè ergo septem spiritus assumi dicuntur, propter criminalia peccata, quæ contraria sunt septem donis Spiritus sancti. » (V. 46-50.) Mater et Fratres Jesu-Christi.

Post prædictionem ruinæ Israël, Rex intimat misero popu.lo, nihil ipsi profecturam esse carnalem consanguinitatem, cum tanta perversitate Deo et Messiæ ab eo misso resistant:

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ait Jesus; ipse meus frater, et soror et mater est. » (v. 50.)

Hier. Salvator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes: Mater ejus et fratres, hoc est Synagoga, et populus Judæorum foris stant. Cumque rogaverint et quæsierint, et nuntium miserint, responsum accipient liberos eos esse arbitrii, intrare posse si velint ipsi credere.

C. XIII.

Septem parabola characteres universalis Ecclesiæ

insinuantes.

Postquam monstravit quinam introducendi sunt in Sabbatismum populi Dei, Rex in septem parabolis tradit delineationem generalem universalis Ecclesiæ omnes nationes comprehendentis. In pœnam incredulitatis Judæorum loquitur obscure in parabolis, quia, dum quæ perspicuè et dilucidè illis dicebantur intelligere noluerunt, illud meruere ut ita illis loqueretur, ut etiam si vellent intelligere non possent. Postquam locutus fuit multitudini in quatuor primis parabolis, quarum primam seorsim explicavit discipulis, secundam autem in domo « dimissâ turbâ»: coram solis discipulis in domo addit tres alias parabolas ad complendam Historiam Ecclesiæ in quibus narrandis, dat simul discipulis ut intelligant.

Hier. Ad Apostolos enim propriè sermo est, quos non vult audire tantùm ut populum, sed etiam intelligere ut magistros futuros. »

Mystice, ait Rab., dimissâ turbâ tumultuantium Judæorum, ingreditur in Ecclesiam, et ibi fidelibus exponit Sacramenta cœlestia. »

1. Parabola de semine: 1 Exponit tria obstacula quominus semen fructum afferat. 2° Distribuit bonam terram quæ fert fructum in tres classes, juxta tres gradus virtutum ; vel juxta diversos hierarchiæ gradus.

In hac parabolâ demonstrat Jesus quanto zelo saluti om

nium incubuit. Chrys. « Qualiter habuit rationem inter spinas seminare, et super petram et in vià? In seminibus quidem et in terrâ (materialibus) non haberet utique rationem non enim est in potestate petræ fieri terram, neque viæ non esse viam, neque spinæ non esse spinam; in animabus autem et doctrinis multam habet hoc laudem: possibile enim est petram fieri terram pinguem, et viam non ultra conculcari, et spinas destrui. Quod igitur plus seminis periit, non est ab eo qui seminat, sed a suscipiente terrâ, id est, ab anima ipse enim qui seminat, non divitem, non pauperem discernit; non sapientem, non insipientem, sed omnibus loquebatur, quod a seipso erat complens: prævidens tamen quæ futura erant, ut liceat ei dicere: « quid me oportuit facere, et non feci?» (Isai. 5.) Ideo autem non dicit manifestè quoniam hæc susceperunt desides et perdiderunt; hæc autem divites et suffocaverunt; hæc autem molles, et perdiderunt; quia noluit eos vehe menter tangere, ut non in diffidentiam mittat. « ἀπόγνωςιν.

:

[ocr errors]

(V. 9-23.) Discipulis rationem reddit de modo agendi erga eos qui foris sunt: præceptum in lege dederat : « nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. (Matth. VII: 6.)

Ne igitur increduli con temnant obscure et enigmaticè loquitur, ait A Lapide.

Deinde Parabolam discipulis exponit.

2o Parabola loliorum. Ecclesiam Christi repræsentat ut continentem bonos et malos. « Sinit utrosque multiplicari usque ad messem. » Semper in agro Ecclesiæ spes nutritur ut mali boni fiant. In tempore autem messis separatio fit bonorum et malorum. (24-30.)

3° Parabola grani sinapis. Significat magnam extensionem Ecclesiæ. (Beelen.) (31-32.)

4° Parabola fermenti. Significat generalem extensionem. (Beelen.) (33.)

(V. 35 ) Loquendo in parabolis prophetiam Rex implevit: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. »

[ocr errors]

Desumpta sunt hæc verba, etsi non ad litteram, ex (Ps. LXXVII: 2.) — A Lapide: «Citat Christus hunc Psalmum qui per totum ad litteram commemorat et celebrat beneficia a Deo præstita Synagogæ, id est, populo Israelitico, ab initio, id est, ab egressu ex Egypto, duce Moyse, transituro per mare rubrum in terram promissam, usque ad Davidem; ut per ea excitet populum ad gratitudinem Deique amorem et cultum. »

Illas Beelen. «< Asaph scriptor est Ps. 77. Ipse erat propheta (II. Paral. XXIX: 30), et in hâc qualitate etiam typus Christi. Modus docendi Asaph figurabat dicendi modum quo Christus etiam uteretur. »

(V. 36.) « Tunc dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt discipuli ejus dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri. »

Chrys. Dimittunt parabolam fermenti et sinapis ut manifestiores; interrogant autem de parabolâ zizaniorum, quia habet convenientiam ad præmissam parabolam de semine, et aliquid amplius ostendit. »

(V. 38-42.) « Ager autem est mundus... » Totum hominum genus declarat Rex non tantùm Evangelium ad Judæos pertinere, sed ad omnes gentes. Mundus igitur hic significat Ecclesiam in totâ suâ extensione, (Beelen) cum bonis et malis christianis: qui sunt filii Regni, et filii nequam. Boni et mali miscentur in agro Ecclesiæ; sed venit tandem dies separationis: quæ determinat æternam felicitatem, vel calamitatem.

eorum. »

(V. 43.) « Tunc justi fulgebunt sicut sol in Regno Patris Regia erit majestas electorum summi Regis. In transfiguratione Domini« resplenduit facies ejus sicut. sol. (Matth. XVII : 2.)

[ocr errors]

Quæ V. 40-42 dicuntur de separatione bonorum et malorum; iterùm in alio loco apud Evangelistam Regalem directè tribuuntur ipsi Regi: « Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. (Matth. XXV: 32.)

Quod unitatem inspirationis hujus Evangelii Matthæi bene probat.

5° Parabola thesauri. Significat omnia reliquenda esse ad doctrinam evangelicam obtinendam: tanta est ejus dignitas. (Beelen.)

6° Parabola margaritæ. Illmus Beelen credit eam eumdem sensum habere ac præcedentem.

Mystice videntur ager et mare, ubi thesaurus et margarita inveniuntur, respicere Judaismum et Gentilitatem. (44-46.)

[ocr errors]

7° Parabola sagenæ missæ in mare. Hæc parabola idem docet, ait Illus Beelen, ac parabola zizaniorum agri.» (v. 47-50.) Rab. Cum venerit finis mundi, tunc verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur; et quasi in quodam quietissimo portu, boni mittentur in vasa cœlestium mansionum; malos autem torrendos et exsiccandos gehennæ flamma suscipiet. »

(V. 51, 52.) Apostoli tres ultimas parabolas audierunt et etiam ut fatentur intellexerunt. Ideo Dominus ait illis: . Omnis Scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. » Ut patres familiâs Ecclesiæ, Apostoli Dominum suum imitantes, populum instruent, omnia accommodantes tum capacitati intellectûs, tum necessitatibus eorum.

[ocr errors]

Hier. Apostoli instructi Scribæ dicuntur, quasi notarii Salvatoris; qui verba illius et præcepta signabant in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III.): et pollebant opibus Patris familias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera; ut quicquid in Evangelio prædicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. »

Infructuosa prædicatio Jesu in Patria.

(V. 53-58.) Transivit inde in patriam suam Jesus, docens in Synagogis: Et non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem eorum. » (58.)

[ocr errors]

Coegerunt igitur Dominum ut ipsis loqueretur in parabolis Judæi nam de universâ natione dici poterat a Domino: «Non est propheta sine honore, nisi in patriâ suâ et in domo suâ. (v. 57.)

[ocr errors]
« ElőzőTovább »