Oldalképek
PDF
ePub

Hebræorum, fuit mortalium mansuetissimus. (Numer XII.) Tollite jugum meum super vos » ait, quasi diceret: tulistis grave et penè intolerabile jugum et onus legis veteris, peccati et concupiscentiæ, venite ad me, ego illud tollam et commutabo in suave jugum legis Evangelicæ, gratiæ et charitatis.» (Maldon. Jans. ap. A Lap.)

Et discite a me quia mitis sum et humilis corde: » id est, ne vereamini ad me accedere et jugum mei Evangelii in collum vestrum suscipere, quin venite et illud suscipite: discetis enim, et reipsa experiemini in me, me non esse tyrannum aut Regem severum et rigidum, sed Dominum humilem, mitem, clementem, benignum. Hunc sensum exigit ratio quam subjicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Et illud: Et invenietis requiem animabus vestris; hanc enim solus præstat Christus. Apud A Lapide.

D

a

C. XII.

Introductio in regnum Novi fœderis, seu Sabbatismi Christiani. Novis prodigiis Judæi resistunt, et obstinate sibi claudunt Regnum Cælorum.

(V. 1.) In illo tempore abiit Jesus per sata Sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et

manducare. »

Vidimus (C. VIII. Matth. v. 14, 15) Jesum curasse socrum Petri. Cum Matthæo Marcus et Lucas illud narraverunt. Sed Marcus et Lucas soli narraverunt hoc factum esse in Sabbato. lbidem Sancti Patres animadvertunt Sabbatum esse etiam intelligendum mysticè, de Sabbato Christiano, seu de requie illa quam Dominus promisit per suum adventum in hunc mundum.

Hic autem apud Matthæum, incepto jam regno, Rex populo suo in figurâ proclamat « Sabbatismum de quo loquitur sanctus Paulus. Ibi « invenient requiem animabus suis. D Relinquitur, ait Apostolus, Sabbatismus populo Dei. Festinat (Jesus) introducere discipulos, vel populum

[ocr errors]

«

suum in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. (Heb. IV: 9, 11.)

«

De cæteris autem incredulis Deus dixit: Semper hi errant corde. Quibus juravi in irâ meâ, si introibunt in requiem meam. — In sequentibus obstinatio Pharisæorum monstrabit quantum pondus iræ divinæ super proprium caput pro

vocant.

S. Hilarius, Ambr., Beda hoc facto Apostolorum spicas in Sabbato vellentium, significatum putant, quod ipsi in Sabbato Evangelico, et semine et segete prædicationis collecturi erant grana, id est, fideles electos, quorum fide et pietate et profectu se pascerent: donec eos secum reconderent in horreo cœlesti. Sed Pharisæi invidentes Novæ Ecclesiæ frustra Apostolis obstrepunt et obmurmurant, dicentes : « Ecce discipuli tui faciunt quod non licet in Sabbatis. » (v. 2.)

Verba Hilarii in hoc loco sunt : « Ager mundus est. Est ergo Sabbato in agrum profectus; in legis otio Dominus in hunc mundum progressus est. Esuries famis est salutis humanæ. »

Novimus Ipsum Jesum hanc famem sentisse de salute Samaritanorum, eamque Apostolis manifestasse. (Joan. IV: 32-34.)

(V. 3-5.) Jesus duplici exemplo Davidis et Sacerdotum in templo Apostolos defendit a calumniâ.

. Notandum, ait Aug., unum exemplum datum esse Regiæ Majestatis de David, alterum Sacerdotalis, de his qui propter ministerium templi Sabbata violant: ut multo minus ad ipsum evulsarum in Sabbato spicarum crimen pertineat, qui verus Rex et verus Sacerdos est. »

«

In v. 7, 8. Dominus concludit: Si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium: nunquam condemnassetis innocentes. Dominus enim est Filius hominis etiam Sabbati. »

Aperte objurgat eos ut Rex et Judex qui venit legem perficere. Opus enim salutis nostræ, ait Hilarius, non in sacrificio legis, sed in misericordia est: et lege cessante, in Dei bonitate salvamur. Cujus rei donum si intellexissent, « nun

quam condemnassent innocentes, id est, Apostolos suos, quos insimulaturi erant transgressæ legis invidiâ, cum sacrificiorum cessante vetustate universis per eos misericordiæ novitas subveniret. »

(V. 9-13.) Manus arida restituitur.

Postquam edocti sumus de intentione generali Sabbati Christiani, conatus instituit Dominus ut Synagogæ hæc requies proficiat, eâque in novo Regno et ipsa fruatur.

Hil. Post reditum de segete, ex quâ jam Apostoli fructus sationis acceperunt, ad Synagogam venit, jam illic messis suæ opus paraturus, quia plures postmodum unâ cum Apostolis extiterunt qui curabantur. »

Hier. Usque autem ad adventum Domini Salvatoris arida manus in Synagoga Judæorum fuit: et Dei opera non fiebant in eâ. Postquam autem ille venit in terras, reddita est Apostolis credentibus dextera, et operi pristino restituta. »

In præcedenti invidiâ, quando Pharisæi accusabant Apostolos de transgrediendo Sabbato, manus Synagogæ tabefacta apparuit nunc autem ob miraculum medicum rejiciunt, et mente homicidâ exardescunt.

«

(V. 14.) Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. »

Rab. Consilium fecerunt quomodo vitam perderent, non quomodo ipsi vitam invenirent! »

[ocr errors]

(V. 15.) Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. »

Rex antequam introduceret populum suum in sabbatismum Novæ Legis declaravit se esse mitem et corde humilem: quod etiam hic manifestat vitans inimicorum indignationem et odium.

Rem. Declinavit Dominus odio se persequentes, et pervenit illuc ubi invenit plurimos se per amorem diligentes. Quem Pharisæi unanimi consilio perdere quærunt, turba indocta unanimi dilectione sequitur: unde mox sui desiderii consequantur effectum: nam sequitur: Et curavit

omnes. »

[ocr errors]

De novo signum mansuetudinis manifestat præcipiendo

.ne eum manifestum facerent; » (v. 16) ne ita magis invidia inimicorum arderet.

(V. 17-21.) Sequitur oraculum Isaiæ : quod mirè Regis humilitatem proclamat. Sed etiam simul propter pervicaciam Judæorum clarè prænuntiat gentes in Sabbatismum Christianum intraturas: In nomine ejus gentes sperabunt. » « Ad hoc refertur ait Remigius, quod Rex ipse postea dixit : Ite docete omnes gentes.» (Matth. XXVIII.)

[ocr errors]

A Lapide in verba :

Judicium gentibus nuntiabit. » (v. 18.) Christus quasi legislator legem Evangelicam justissimam, rectissimam et sanctissimam, non solis Judæis, ut Moses, sed omnibus omnino gentibus per Apostolos evangelizabit. »

"

« Et in nomine ejus gentes sperabunt. » (v. 21.) Hebr. pro gentes insulæ, q. e. gentes remotissimæ in insulis habitantes, omnes spes suas collocabunt in Christo Salva

tore. »

«

(V. 22.) Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret.

In hoc miraculo vident Sancti Patres figuram salutis gentium, postquam Judæi Regem suum rejecerunt.

«Non autem sine ratione cum turbas omnes curatas in communi dixisset, nunc seorsum dæmonium habens, cæcus et mutus, offertur. Oportebat enim, ait Hil., ut postquam manûs arida homo oblatus est, qui in Synagogâ curabatur, in unius hujusmodi hominis formâ, gentium salus fieret. »

(V. 23, 24.) Rab. Turbis autem, quæ minus eruditæ videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare hæc, vel quæ negare nequiverant sinistra intentione pervertere laborabant; quasi hæc non divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent. »

(V. 25-28.) Jesus probat impossibilitatem « societatis Dei ad Belial Exempla communia afferens. Menoch. « Regna et civitates, et domus, quæ seditionibus et domesticis dissidiis in contrarias factiones et partes scinduntur, facilè pereunt ut docet experientia. Non est ergo probabile satanam id agere velle per quod suum regnum destruatur, cum

potius illud omni artificio stabilire studeat. » Addit Jesus aliud ratiocinium: si utrique ego et filii vestri dæmonia ejicimus cur de me male, cum idem faciamus, et de illis bene judicatis?

(V. 29.) Rex insinuat se non solum in nomine Dei ut merum hominem ejicere dæmonia; sed ad hoc venisse ut regnum satanæ in mundo destruat :

• Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. »

«

>>

Beda. In mundo usque ad Salvatoris adventum satanas ⚫ fortis potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat: sed fortiori potentiâ. Christus victor, omnes homines liberando, ipsum ejecit.

D

In Apocalypsi legimus durante regno Christi in Ecclesià, dæmonium fuisse alligatum: « Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et ligavit eum per annos mille. Et misit eum in abyssum, (hanc pœnam expulsionis in abyssum jam legio dæmonum in terrà Gerasenorum formidavit, et rogavit mitti in porcos) et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet eum solvi modico tempore.» (C. XX. 2. 3.)

(V. 30-37.) Malitiam Pharisæorum severissime arguit, et eos esse in statu damnationis, quia blasphemant in Spiritum sanctum, aperte declarat. Exemplis arboris bonæ, vel malæ; et hominis de thesauro suo proferentis, ante oculos eorum ponit iniquum modum agendi: ideo verba blasphemiæ quæ loquuntur condemnabunt eos.

(V. 38-45.) Pharisæi et Scribæ reprehensi magis obdurantur et quidam ex eis dicunt: « Magister volumus a te signum videre.» (v. 38.)

Jam Rex indigne ferens tantam iniquitatem negat se signum daturum aliud quam signum gloriosæ resurrectionis: sed exemplis Ninivitarum et Reginæ Austri, prædicit homines impios a Gentibus futuros esse condemnandos.

Et finaliter v. 43-45) exemplo dæmoniorum qui rever

« ElőzőTovább »