Oldalképek
PDF
ePub

rentiam quæ existit inter sermonem de monte quem habuit Dominus apud utrumque.

[ocr errors]

Rex in Matthæo dat missionem omnino generalem, et universam Ecclesiam per omnia tempora spectantem. Sicuti in monte legem N. T. pro omnibus publicavit. Sacerdos in Lucâ dat monita Apostolis pro tempore præsente, nihil insinuans de prædicatione post suam resurrectionem. Ut in sermone montis apud Lucam Sacerdos monita dedit « pusillo gregi qui venerat post eum, ita Apostolos hic mittit tan: quam cooperatores suos actuales. (Luc. IX: 1-5.) Nihil insinuans de futuris persecutionibus, illos ut animosè et fidenter agant impellit dicens : (v. 5.) « Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illâ, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. — Postea in Lucâ observat ipse pius Sacerdos primam hanc missionem ab ipso datam ante mortem suam, solummodo tempus præsens spectasse; rogat enim Apostolos: « Quando misi vos sine sacculo et sine pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, nihil.» (Luc. XXII : 35, 36.)

Ex his duobus exemplis jam licet suspicari longè diversam esse inspirationem et intentionem Spiritûs sancti apud Matthæum qui Regiam Personam Domini, et apud Lucam qui Personam Magnæ Victimæ Sacerdotis repræsentat.

Ut in Lucâ sæpe magis actuales sunt sermones Domini ad discipulos, ita et magis intimi ut videre est ex sequentibus: In C. XII Lucæ potissimùm exprimit Jesus ut sacerdotalis Victima, intimitatem quæ existit inter se et discipulos actuales V. 4 ait: Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini... Et V. 32: Nolite timere pusillus grex : quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. — Sic per totum Evangelium Lucæ magis cum nucleo actualium discipulorum Jesus conversatur.

[ocr errors]

(Matth. C. XI: 1-6.) Et factum est cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit indeut doceret et prædicaret in civitatibus eorum. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium

expectamus? Et respondens Jesus ait illis euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. »

(V. 5.) Cæci vident, claudi ambulant, etc. »S. Hilarius et alii putant allusisse Christum ad Isaiam c. XXXV, 5. 6. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus; etc. »

In hunc locum ait A Lapide:

Hujus rei symbolo Christus multos cæcos, surdos, claudos etc., corporaliter illuminavit, et curavit, eisque simul spirituale mentis lumen, auditum et gressum restituit, ac a peccatis purgatos gratia sua donavit, ut docet S. Augustinus. »

Quando advenit tempus quo Rex cum suis discipulis, novo regno constituendo allaborat, tunc Joannes Baptista mittit ad eum proprios discipulos, ut ita Regem ac Dominum suum agnoscant eique adhærere incipiant. Jesus e signis quæ facit probat se esse Messiam qui venturus est; » nec alium esse expectandum ait eis : « Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. »

:

[ocr errors]

(V. 7-15.) « Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus laudes Joannis apud turbas celebrare.

[ocr errors]

Per hoc encomium Joannis, Jesus populo demonstrat novum Regnum incepisse: Joannes Baptista est tanquam nodus legis et Evangelii. In ipso desinit lex; ex ipso incipit Evangelium. Ipse postremus est veteris testamenti propheta, ac primus novi præco. Ejus ævo adimplenda lex est, et prophetæ quoad Messiam. Joanni succedit Jesus-Christus : antiquo fœderi recens, Synagogæ Ecclesia. Hæc successio, ac legis in Evangelium mutatio, nequaquam momento peragitur; primùm statim perfecta non fuit, sed a Joanne incœpit, a Salvatore post resurrectionem perficienda. (Apud Calmet Maldon. Brug. Menoch. Grot.)

Postremum pergit Salvator, dicens, in Joanne leges et prophetas deficere, ac sub eo incœpturum Regnum Messiæ ; ideo Joannes est ille propheta Elias, (v. 14.) de quo loquitur

Malachias (C. IV: 5. 6.): qui præcedere debet adventum magnæ diei Domini, et qui patres cum filiis, atque cum patribus filios reconciliaturus est: hoc est, domestica adempturus dissidia, quæ hactenùs sævierunt, vobis ostendens unicum verum legis, ac magistrorum magistrum, Messiam, Regem, et Liberatorem Israel. (Iidem auctores.)

[ocr errors]

Notandum est Lucam in loco parallelo de Joanne ut Eliam præfigurante nihil habere: Præcursor Eliam repræsentans præparat potius adventum Magni Regis Prophetæ. Marcus igitur cum Matthæo iterum post Domini transfigurationem referunt Jesu verba, quibus Joannem dicit esse Eliam qui jam venit. Etiam ibi Lucas silet. Apud Lucam ante passionem Domini Joannes Baptista præparat populum ad sequendum sacerdotem qui misericorditer vitam, ut victima in sacrificium offeret, et in hoc sensu non vocatur Elias. Sed apud Lucam C. IX. 31 ipsi Moyses et Elias in transfiguratione Domini apparuerunt, sed spiritu omnino diverso; loquentes enim cum Jesu Sacerdote Victimâ, dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem,» ad sigillandum novum fœdus proprio sanguine.

Ut apud Matthæum et Marcum Joannes nominatur Elias tanquam introducens Judæos ad novum Regnum Spirituale Ecclesiæ sic in fine mundi Elias præparabit magnum adventum Regis in æternum super electos regnaturi.

:

Continuat Matthæus: (v. 11.) Ut turba bene intelligat transitionem in regnum excellentius, admonet Jesus : « Qui autem minor est in regno cœlorum major est illo Joanne.

Illmus Beelen hæc verba interpretatur de minimo servo Domini in Novo Testamento. Dominus novum Regnum super antiquum exaltat.

Hanc interpretationem indicat quoque Calmet. Menoch. Maldonat. et Toletus ita interpretantur, ut sensus sit, eum qui minor in sanctitate sit in Ecclesia Christi, majorem esse Joanne non quod Joannes multos, imò plerosque Ecclesiæ filios sanctitate non superet : sed quod ii qui ad Ecclesiam pertinent ratione statûs et legis novæ, quæ filiorum est, majores sint quam filii Synagogæ et veteris legis, quæ erat

servorum. Nam filius minor est major servo maximo. Porrò Joannes plenè ad Ecclesiæ statum non pertinuit, cum ante Christi mortem occisus sit, ante quod tempus Evangelium non habuit statum integrum et perfectum. »

(V. 16-19.) « Cui autem similem æstimabo generationem istam. Similis est pueris sedentibus in foro... Et justificata est sapientia a filiis suis. »

Jesus et Joannes ab hujus ætatis hominibus, potissimum tamen a Scribis et Pharisæis ambo rejiciuntur. Rex quamvis non distinguat, magis tamen incitatur in duces populum repræsentantes ; ut ipse Joannes, apud Matthæum, prædicans in deserto, in nomine Regis directe primarios populi aggressus est. Apud Lucam Sacerdos, antequam applicet parabolam puerorum, prius distinguit inter turbas et Pharisæos; dicitur enim. Et omnis populus audiens et publicani (laudes Joannis), justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Pharisæi autem, et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos non baptizati ab eo. Tunc Jesus dicit parabolam puerorum, ut distinctè Sacerdotem intelligamus increpantem Pharisæos... postquam misericorditer per Evangelistam bonum spiritum peccatorum et publicanorum monstravit. (Luc. VII, v. 29-35.)

Apud utrumque Evangelistam Rex et Sacerdos terminant parabolam his verbis: Et justificata est sapientia a filiis suis. Ac si dicerent : discipuli Novi Regis et Sacerdotis suâ fide condemnant incredulitatem aliorum.

(V. 20-24.). Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam. Væ tibi Corozain.... »

Hier. Quærat autem pius lector, et dicat: Si Tyrus, Sidon et Sodoma potuerunt agere pœnitentiam ad prædicationem Salvatoris, signorumque miracula, non sunt in culpâ, quod non crediderunt, sed vitii silentium in eo est, qui acturis pœnitentiam noluit prædicare. Ad quos facilis et aperta est responsio; ignorare nos judicia Dei, et singularium ejus dispensationum sacramenta nesciri. Propositum fuerit Domini Judææ fines non excedere, ne justam Phari

sæis et Sacerdotibus occasionem persecutionis daret.... Corozaïn et Bethsaïda damnantur quod præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon justificantur quod Apostolis illius crediderunt. Non inquiras tempora, cum credentium intuearis salutem. »

[ocr errors]

(V. 25-27.) In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. »

Ex Luca novimus Dominum hæc verba etiam dixisse 72 discipulis redeuntibus de sua missione. (Luc. X : 17-22.)

Matthæus secutus est ordinem mysticum inspirationis ut hæc in nomine Regis adversus contemptores Regni pronuntiet, et justificetur providentia ét sapientia Dei a filiis Ecclesiæ.

Chrysostomus etiam prophetiam in favorem gentium intelligit : « Quia sciebat Dominus multos de superiore quæstione dubitaturos, scilicet quod Judæi Christum non receperunt, quem gentilitas tam prona suscepit, respondit hic cogitationibus eorum. »

Præcedentibus, quæ Rex et Sacerdos diversè applicant, seu Regno, seu pusillo gregi discipulorum : in Matthæo manifestè Dominus et Rex supremus addit ea quæ sunt Regis ejusque mansueti Regni solius, dicens :

(V. 28-30.) « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. »

A Lapide sic interpretatur : . Ostensâ Deitatis suæ Majestate, ne quis eâ absterreatur, Christus addit humanitatem, et humanissimè omnes ad se invitat. In Legislatore et Principe, cui summa inest potentia et majestas, summa virtus est benevolentia et mansuetudo. Sic Moyses legislator et dux

« ElőzőTovább »