Oldalképek
PDF
ePub

stravit a se esse ducem qui regit populum Dei Israel ; » in Paralytico probat litteraliter « se salvum facere populum suum a peccatis eorum, » se esse Regem Emmanuelem.

Hil. « In paralytico autem gentium universitas offertur medenda: hic itaque (angelis ministrantibus) curandus offertur ; hic filius nuncupatur, quia Dei opus est ; huic remittuntur animæ peccata, quæ lex laxare non poterat ; fides enim sola justificat ; deinde virtutem resurrectionis ostendit, cum sublatione lectuli infirmitatem corporibus docuit defuturam. »

Scribæ, qui ex præcedentibus miraculis debuissent corda præparare, ut et ipsi participarent Jubilæo universali, facti sunt typi infidelis Israelis qui Salvatorem et Regem suum rejecit : audierunt dicentem : « Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce dixerunt intra se : Hic blasphemat. , (v.2, 3.)

Notandum est hoc miraculum narrari a tribus Evangelistis, Matthæo, Marco et Luca. In remissione peccati Jesus induit triplicem Personam illius qui habet potestatem remittendi peccata. 1° In Matthæo, personam Regis, seu Judicis ; 2° in Marco personam Doctoris ; 3° in Luca personam Medici sacerdotalis.

Nominando eum « filium » divinam suam Paternitatem expressit Jesus : est Filius hominis, sed simul « Emmanuel, quod est nobiscum Deus. »

(V. 8.) « Videntes autem turbæ (miraculum factum in attestationem remissionis peccatorum) timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. »

Ipsi sunt quasi typi fidelium qui auctoritatem Regis agnoscunt et per eum Deum glorificant.

Hil. « Videntes autem turbæ timuerunt: magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis in mortem resolvi ; quia nullus est in domum æternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. Cessante autem timore, honor Deo redditur, quod potestas hominibus hâc vià data sit per Verbum ejus, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in cælum. »

Inter miracula narratur vocatio Matthæi : Jejunium, vestimentum vetus, utres veteres. (C. IX : 9-17.)

Glossa ait: « Matthæus vocationem suam refert inter miracula: magnum miraculum fuit, quod publicanus factus est apostolus. »

In vocatione Matthæi, et in publicanis et peccatoribus discumbentibus cum Jesu et discipulis ejus, videmus primitias electorum inter Judæos qui saluti mundi participant; in murmurantibus Pharisæis eorum qui in obstinatione sua reinanebunt exemplar.

llier. « Neque vero in pristinis vitiis permanentes veniunt ad Jesum, ut Pharisæi et Scribæ murmurant, sed pænitentiam agentes ; quod et præsens sermo Domini significat : unde sequitur:

At Jesus audiens ait: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus, etc. » Seipsum medicum dicit, ait Rabanus, qui miro medicandi genere propter iniquitates nostras vulneratus est, (Isai. LIII.) ut vulnus peccatorum nostrorum sanaret. Sanos quidem eos appellat, qui suam volentes statuere justitiam, veræ Dei justitiæ subjecti non sunt (Rom. X.); « male habentes » eos vocat, qui suæ fragilitatis conscientia devicti, nec per legem videntes se justificari, pænitendo se submittunt gratiæ Dei, »

Jejunium Pharisæorum et discipulorum Joannis. (v. 14-17.)

Rex spiritum novæ legis insinuat: Glos. « Significat quod apostoli non erant in veteribus observantiis detinendi, quos oportebat gratiæ novitate perfundi. ,

Primo, ait Chrys., Jesus seipsum medicum vocaverat, hic autem sponsum, dicens : « numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus ? » (v. 15.) in memoriam reducens verba Joannis : « Qui habet sponsam, sponsus est. »

Hier. «Sponsus Christus est, sponsa autem Ecclesia. De hoc spirituali connubio Apostoli sunt creati, qui lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsâ. Quando vero transierint nuptiæ, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. »

De discipulis ait Chrys. « Quia hi novi prædicatores testamenti existunt, legibus eos servire veteribus possibile non est; vos autem congruè veteres sequentes consuetudines Mosaica jejunia servatis. Isti vero novas ac mirabiles observatiunes tradituri hominibus veteres observare non est necesse, sed esse mentibus virtuosos. Aliquo vero tempore jejunium, cum cæteris virtutibus observabunt. Sed hoc jejunium differt a jejunio legis, quia illud erat ex necessitate, hoc ex voluntaté, propter fervorem spiritûs cujus nondum sunt capaces. »

Duobus utitur Dominus similitudinibus ad præcedentem doctrinam elucidandam :

Theo. 1o Discipuli veteribus vestimentis assimilati sunt propter eorum mentis infirmitatem, quibus non erat congruum imponere statutum grave jejunii.

Beda. 2o Discipulos veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est, spiritualibus præceptis facilius disrumpi, quam posse continere dicit. Erunt autem utres novi, cum post ascensionem Domini desiderio consolationis ejus innovabuntur, et tunc novum vinum novis utribus adveniet, hoc est, Spiritûs sancti fervor spiritualium corda replebit.

Cum autem datæ sint diversæ similitudines ad idem, differunt tamen, ait Rab. ex Beda: Vestis enim quâ foris tegimur, opera bona significat quæ foris agimus ; vinum quo intus reficimur, fervor est fidei et charitatis quo intus reformamur. o

8° Jaïrus, Archisynagogus; Hemorrhoissa curata in via. Filia Jaïri ad vitam revocata. (C. IX : 18-26.)

Chrys. in hom. « Post sermones opus adjecit, in quo amplius Pharisæi obstruerentur, eo quod qui advenit miraculum petendum, arcbisynagogus erat, et luctus magnus quia puella unigenita erat, et duodecim annorum quando incipit esse flos ætatis. »

Juxta Hier. Amb. Bedam, Rabanum, in sequentibus miraculis Dominus mysterium Regni persequitur usque in finem sæculi: demonstrans in figuris ordinem vocationis et salutis diversorum populorum, donec in fine mundi facti sint unus gres sub unico Rege et Pastore.

Beda. « Per Archisynagogum Moyses intelligitur. Unde bene Jaïrus, id est, illuminans, vel illuminatus vocatur : quia qui accipit verba vitæ dare nobis, et per hoc cæteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto illuminatur. Cecidit ergo Archisynagogus ad pedes Jesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi præferendum esse cognovit. Si enim caput Christi Deus, convenienter pedes accipiendi sunt incarnatio, quà terram nostræ mortalitatis tetigit. Rogavit autem intrare in domum ejus, quia ejus videre desiderabat adventum. Filia ejus unica est synagoga, quæ sola legali est institutione composita ; quæ duodecimo ætatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante moriebatur; quia nobiliter a prophetis æducata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, in quibus spirituales Deo fructus gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritualis vitæ viam amisit, et si Christus non succurreret, corruisset in mortem. » Ambros. « Ad hanc autem principis filiam dum properat Dei. Verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia es gentibus congregata, quæ inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide præripuit sanitatem. Sicut autem illa in medicos erogaverat omnem substantiam suam, ita congregatio gentium amiserat omnia dona naturæ. Audiens autem ægrotare populum Judæorum, sperare cæpit salutis suæ reniedium. Tempus venisse cognovit, quo medicus adesset de cælo, surrexit ut occurreret fide promptior, pudore cunctatior.

Hoc enim est pudoris et fidei, agnoscere infirmitatem, non desperare veniam. Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit. : Sic sancta plebs gentium quæ Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod præripuisset alienum.

Retro autem tangitur Christus, quia scriptum est : « Post Dominum Deum tuum ambulabis. »

Rab. « Sive quia præsentem Dominum in carne non videns, peractis jam sacramentis incarnationis illius, ad agnitionis ejus gratiam pervenit ; unde et fimbriam vestimenti tangit : quia cum Christum in carne gentilis populus non vidisset, verba incarnationis recepit. lūierea illa filia Archisynagogi quæ mortua est hominibus: Domino dormit, tam in anima quam in corpore ; sed et eamden idem Dominus suscitare potest. »

Hier. « Usque hodie jacet in domo principis puella mortua, et qui videntur magistri, tybicines sunt carmen lugubre canentes. Turba quoque Judæorum, non est turba credentium, sed tumultuantium. Sed cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus erit.... Tenuit manum puellæ Jesus, et ipsa resurrexit : quia nisi prius mundatæ fuerint manus Judæorum quæ sanguine plenæ sunt, synagoga eorum mortua non consurget. »

9° (V. 27-34.) Reddit Jesus visum duobus cæcis et liberat mutum dæmonium babentem.

S. Hieronymus ut interpretatus est duo miracula præcedentia de Ecclesiâ et de Synagoga; ita intelligit miraculum duorum cæcorum de duobus populis ad lumen fidei conversis : « Priori signo, ait, de principis filia et morbosâ muliere. consequenter signum de duobus cæcis adjungitur : ut quod ibi mors et debilitas, hìc cæcitas demonstraret. ))

Remig. « Per hos duos cæcos duo populi designantur: Judæus et Gentilis. » Hier. « Et tamen rogantes non curantur in itinere, non transitorie ut putabant, sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum ut introeant, et primum eorum discutitur fides, ut sic veræ fidei lumen accipiant. Unde sequitur : « cum autem venisset in domum, accesserunt ad eum cæci, et dixit eis Jesus: creditis quia hoc possum facere vobis ? » (v. 28.) Rabanus. « Domus Jesu cælestis est Jerusalem. Domino ergo per hoc sæculum transeunte, et in domum suam revertente, duo cæci secuti sunt eum : quia prædicato Evangelio per Apostolos, multi ex Judæis et gen

« ElőzőTovább »