Oldalképek
PDF
ePub

Jefiai, * secundum q*od causa omnium sit. Defi- A pit, per seipsum immediate incognito quidem quid

uii vero * Deum causam omnium esse, et est mous iste intra animae nataram, per quem ipsa naturaliter mota omnes naturales rationes omnium formalrices, quae in ipso cognito solummodo per causam — cognoscitur enim, quia causa est — aeternaliter faciae subsistunt, operatione scientiae sibi ipsi imponit, hoc est, in se ipsa per earum cognitionem exprimit, ipsaque cognitio a primo motu * nascitur in secundo. Tertitis motus est compositus, per quem, quae extra sunt, anima tangens, veluti ex quibusdam signis apud seipsam visibilium rationes reformat, qui eompositus dicitur, non quod in seipso simplex non sit, quemadmodum primus et secundus simplices sunt, sed quod non per seipsas sensibilium rerum rationes incipit cognoscere. Primo siquidem phantasias ipsarum rerum per exteriorem sensum quinquepertitum secundum numerum instrumentorum corporalium *, in quibus et per quae operatur, accipiens, easque secum colligens, dividens, ordiuans disponit; deinde per ipsas ad rationes earum, quarum phantasiae sunt, perveniens, intra seipsam eas, rationes dico, tractat atque couformat. Et nec le moveat, qnod paulo ante exteriorem sensum phantasiam rerum seiisibilium esse definivimus, nunc vero per eum phantasias earun'em rerum sensibilium ad interiorem sensum * pervenire docemiis. Praedictus quippe * tertius motus ex phantasiis rerum exteriorum per exteriorem sensum sibi numcialis moveri incipit. Phantasiarum eiìim duae speries sunt, quarum prima est, quae ex sensibili naiura primo in instrumentis sensuum nascitur, et imago in sensibus expressa proprie vocatur, altera vero est ipsa, quae consequenti ordine ex praedicta imagine formatur, et est ipsa phantasia, quae proprie sensus exterior consuevit nominari. Et illa prior corpori semper adhaeret, posterior vero animae; et prior quamvis in sensu sit, seipsam non scntit; posterior vero et seipsam sentit, et priorem stiscipit. Dum vero tertius ille motus phantasias rerum visibilium deserit, nullasque oinni imaginatione corporea rationes ac per se simplices pure intelligit, ipse quoque simplex simpliciter, hoc est, universales universaliter rationes visibilium, omni phantasia absolutas, inque semetipsis purissime ac verissime pcrspectas, per melium motum primo motui renuncial. Ipse vero primus motus, quodcunque ex tertio per medium, et ex ipso medio immediale in moderationibus rerum creatarum " perci

est *, cognito * vero, quod causa omnium est, principiisque omnium rerum, hoc est, principalibus causis, ab eo et in eo factis, et a se distributis refert, hoc est, a Deo per ipsas in omnia, quae post se sunt, procedere, et iterum per ipsas in ipsum intelligit recurrere. Animae igitur purgatae per actionem, illuminatae per scientiam, perfeciae per Iheologiam motus, quo semper circa Deum incognitum aeternaliter volvitur , ultra et suam et omnium rerum naturam ipsum Deum $mnino absolutum ab omnibus, quae et dici et intelligi possunt, necnon omnibus, quae nec dici nec intelligi possunt, et tamen quodammodo sunt, intelligens, eumque esse aliquid eorum, quae sunt et quae *° non sunt,

B denegans, et omnia, quae de eo ** praedicantnr, non

proprie sed translative de eo praedicari approbans, voυς a Graecis, a nostris intellectus, vel animus, vel mens dicitur, et substantialiter est, et principalis pars animae esse intelligitur. Non enim aliud est animae essentialiter esse, et*substantialiter moveri. lpsa siquidem in motibus suis subsistit, suique motus in ipsa subsistunt; est enim simplex natura et individua, motuumque suorum substantialibus differentiis solummodo discreta. Nam si caelestes essentias, quas eiiam '* caelesles virtutes angelicasque divina nominant eloquia, nil aliud esse substantialiter a sanctis uraditur Patribus **, nisi intelligibiles, aeternos, incessabilcsque motus circa principium omnium, a quo, et per quein **, et in quo, et ad quem, et moventur et subsistunt — est enim iste circularis motus caeleslium virtutum circa suum principium, ab eo videlicet incipiens ut a principio; per ipsum per causas creatas currens **; in ipso, ut in legibus naturalibus *°, quae in ipso suiit, extraque quas egredi nec vult, nec potest, nec posse vult '"; in ipsum **, ut in finem suum rediens ** : et in sola intelligentia talis motus est; intelligunt enim se ab ipso esse, et per ipsum, et in ipso intellectum suum moveri *°, et nulium alium finem praeter illum ** se habere non ignorant — quid obstat , ne similiter intelligamus, humanos intellectus indesinenter circa Deum volvi, quoniam ab ipso , et per ipsum, et in ipso , et ad ipsum sunt? Eodem namque intelligibili cir

P culo volvuntur, praesertim cum divina eloquia ho

miseum ad imaginem Dei factum perhibeant, quod de angelis dixisse aperte non reperitur, subintelligendum tamen propter intellectualem uaturam relinquitur **. Astantes etiam et ministrantes Deo cae

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Iestes virtutes legimus, humanam vero naturam in Verbo Dei Deum factam, et sedere ad dextram Dei, et regnare, fides testatur cauholica. Quod autem * post resurrectionem omnium generaliter omnibus* hominibus Dominus promittit * : Erunt sicut angeli Dei in caelo, de condignitate naturae, deque * immortalitatis aequalitate, et quod omni sexu corporeo omnique corruptibili generatione carebunt, intelligendum arbitror. Primam namqne hominis conditionem ante peccatum in paradiso, hoc est, in caelesti beatitudine aequalem angelis, ac veluti connaturalem fuisse, non incongruum * credere. De his namque ambabus naturis, angelica dico atque humana, theologia pronuntiat, dicens : Qui fecisti caelos in intellectu, hoc est, ut essentialiter et substantialiter intellectus essent. Quoniam vero homo, cum in honore esset, non intellerit, et comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est eis, longe ex angelica dignitate recessit, inque inortalis * hujus vitae calamitatem cecidit. Postquam autem Verbum caro factiim est, hoc est, Deus homo factus est, impletur, quod in psalmo scriptum est : Quid est homo, quod nemor es ejus, aut filius hominis, quia visitas eum ? Admirans videlicet primae conditionis humanae naturae altitudinem : Minorasti eum *, inquit, paulo minus ab angelis, hoc est minorari eum merito suae superbiae permisisti, et in turpitudinem irrationabilis vitae cadere sna propria voluntate reliquisti. Deus enim facere, quod fieri sinit, modo quodam loquendi dicitur : Gloria et honore co

ronasti eum, et constituisti eum super opera manuum C.

tuarum, omnia subjecisti sub pedibus ejus. Videsne, quantum humana natura in primo homine post peccatum humiliata, et quantum in secundo homine, in Christo dico, per gratiam exaltata? Siquidem non solum ad pristimum maturae suae* statum, de quo cecidit homo, restitutus,verum etiam in capite suo, quod est Cliristus, super omnes caelestes virtutes exaltatus. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Si igitur humana natura non solum ad dignitatem angelicam in Christo renovata pervenit, verum etiam ultra omnem creaturam in Deum assumpta est, et quod faetum est in capite, in membris futurum esse impium est negare : quid mirum, si humani intellectus nil aliud sint, nisi ineffabiles in

cessabilesque motus? In his dico, qui digni sunt cir- D

ea Deum, in quo vivunt, et moventur, et sunt. Sunt quidem per rationes, quibus existunt; moventur per vationes virtutum, quibus bene existere possunt; vivunt per rationes, quibus semper existunt. Sunt itaque ", et bene sunt, et semper sunt, in Deo 1°.

A Disc. Non solum concedo, verum etiam intelligo, excellentissimum animae motum circa incoguitum Deum ullra omnem creaturam. verissime vocari et subsistere intellectum. Sed quo modo, vel qua ra. tione intellectus, dum intra terminos humanae • naturae concluditur, supra seipsum omnemque creaturam potest ascendere, ut circa incognitum Deum, qui longe ab omni creala natura remotus est, suos substantiales motus valeat perficere, quaerendum puto **. MAg. ln hac parte theoriae, quae de intellectuali. bus rationalibusque substantiis dispntat, dum pervenitur ad considerandum, quomodo natura creala extra seipsam potest ascendere, ut creaurici naturae valeat adhaerere, omnis de polentia naturae ratioriB nantium ** inquisitio deficit. Non enim ibi naurae ratio, sed divinae gratiae ineffabilis et incomprehensibilis altitudo conspicitur. Nulli siquidem conditae substantiae mauuraliter inest virtus, per quam possit et terminos naturae suae superare, ipsumque Deum immediate per seipsum attingere; lioc enim solius est gratiae, nullius vero virtutis naturae. llinc apostolus fatetur se ignorasse, quomodo raptus est in paradisum, dicens: Scio hominem raplum, sed nescio quomodo **, in corpore, an extra corpus; aesi diceret **, non enim in naturalibus animae motibus, in corpore. vel extra corpus, video ullam virtulem, per quam rapi possim n tertium caelum; Deus autem ** solus scit, cujus gratia sola raptum me fuisse non ignoro. Nulla siquidem natura per seipsam potest ascendere in illum locum, de quo Dominus ait : Ubi ego sum, illic et minister meus erit ". Ut ergo superat omnem intellectnm, quomodo Dei Werbum descendit in hominem; ita superat omnem rationem, quomodo homo ascendit in Deum. Disc. Quanquam breviter, sat tamen et " clare est responsum; ideoque, quod instat, ad secnndum animae motum considerandum mentis aciem dirige. Mag. Motus animae secundus est, ut diximus, qui et intra terminos naturae continetur, ipsuinque Deum secundum causam definit; hoc est, illud s0lummodo de Deo incognito quidem ** cognoscit, quod omnium, quae sunt, causa sit, et quod primordiales omnium causae ab eo el in eo aeternaliter conditae sint, earumque causarum, quantum datur ei, intellectarum ipsi animae, cujus motus est, cognitionem imprimit. Ut enim ex inferiorihus sensibilium rerum imagines, quas Graeci phantasiasvecant, anima recipit; ita ex superioribus, hoc esl, primordialibus causis: cognitiones, quae a Graecis

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

NOTAE. * Yerbis sed quomodo rei qua ratione intellectus dum intra verainos humanae, cod. F. folio 235, b me

dio finitur.

[ocr errors]

theophaniae, a Latinis divinæ apparitiones solent A tionis nomine appellatum, in proprias rationes sin

appellari, sibi ipsi infigit, et per ipsas quandam de peo notitiam percipit; per primas causas dico, non ut intelligat, quid sul)stantialiter sunt; hoc enim su

perat omnem animæ motum ; sed ut universaliter Âgnoscat, quia sunt, inque suos effectus ineffabili

processione profluunt. Et hic est motus, qui a Graecis λέγος vel δύναμις, a nostris vero ratio seu virtus vocatur, et ex primo motu nascitur, qui est intellectus. Sicut enim quidam sapiens artifex artem suam de seipso in seipso efficit, et in ipsa, quae sibi facienda sunt, praenoscit ', eorumque causas vi et potestate, priusquam appareant actu et opere, universaliter alque causaliter creat; sic intellectus de se et in se suam rationem genuit, in qua omnia, quae vult facere, praecognoscit, causaliterque praecreat. Nam non aliud dicimus esse * consilium, praeter artificiosae mentis conceptum. Secundus itaque motus animae est ratio, quae veluti quidam obtutus substantialis in animo intelligitur, ac veluti ars ab ipso de seipso * in seipso genita, in qua ea, quae vult facere, praenoscit * et praecondit. Ideoque non immerito forma ejus nominatur; siquidem ipse per se ipsum incognitus est, sed in sua forma, quae est rauio, et sibi ipsi et aliis apparere incipit. Nam quemadmodum causa omnium per seipsam, nec a seipsa, nec ab aliquo inveniri potest, quid sit ; in suis vero theophaniis quodammodo cognoscitur : ita intellectus, qui semper circa eum volvitur, et ad ejus imaginem omnino similem conditus est, nec a se ipso, nec ab aliquo intelligi potest, quid sit, in ratione autem, quae de ipso * nascitur, incipit apparere. Quod vero dixi, causam omnium et intellectum a seipsis non intelligi, quid sint, qua ratione potest esse, paulo post considerabitur. De secundo motu, quid sit, et unde originem ducat *, satis dictum, ut opinor. Disc. Sat plane. MAG. Tertius itaque restat motus, qui circa singulas singularum " rerum rationes, quae simpliciter, hoc est, universaliter in primordialibus causis conditae sunt, versatur, et, cum ex sensibilium rerum phantasiis per exteriorem sensum sibi nuncialis motus sui substantialis sumat exordium, ad purissimam rerum omnium discretionem per rationes proprias in essentias generalissimas, inque genera generaliora, deinde in formas speciesque specialissimas, hoc est, in numeros innumerabiles infinitosque, immutabilibustamen naturae suae analogiis finitos'pervenit. Et ille motus est, qui graece διάνοια vel ivipysw, latime vero sensus vel operatio vocatur; ipsum dico sensum, qui substantialis est, et interior, qui similiter ab intellectu procedit per rationem. Omne siquidem, quod intellectus ex primordialium causarum gnostico contuitu arti suae, hoc est, rationi imprimit persensum suum ex se procedentem, ejusque opera

gularnm rerum, quæ primordialiter in causis universaliterque creatae sunt, dividit. Cunctae quidem

essentiae in ratione unum sunt, sensu vero in essentias differentes discernuntur. Omnium itaque essentiarum ex suorum principiorum simplicissima uhitate per intellectum descendentem simplicissimam * cognitionem ratio percipit; sed sensus ipsam simplicitatem per differentias segregat. Similiter rerum genera uniformiter et simpliciter in suis universalihus causis, et ° in seipsis per intellectum ratio cognoscit, illam verogeneralissimam simplicitatem, in *

se ipsa individuam nullisque, differentiis obnoxiam, nullis accidentibus subjectam, nullis spatiis distantem, nullis partibus compositam, nullo locali vel

B temporali ** motu variam, in diversa genera diffe

rentiasque praedictas, aliasque mille '*, sensus partitur. Id ipsum est in differentibus formis, quae consulta ratione ** in generibus suis unum sunt, sensu tamen operante per rationales distinctiones a se invicem discernuntur : hoc est, quo modo naturalilous motibus, divina providentia regente, jubente, administrante, in discretas rerum multiformitates dividuntur **, ipse intellectus mediante ratione per consubstantialem sibi sensum sine errore investigat et persequitur, certisque regulis comprehendit. Quid dicam de infinitis numeris, qui, quanto interioris sensus actione sive in seipso, sive in rerum natura multiplices fiunt, tanto ratione considerata

in suis formis universaliter et simpliciter unum

sunt? Et ut breviter colligamus, quodcunque anima per primum suum motum, qui est intellectus, de Deo et ** primordialibus causis uniformiter et universaliter cognoscit, secundo suo motui, qui est ratio, eodem modo uniformiter universaliterque infigit. Quod autem a superioribus per intellectum in ratione formatum accipit, hoc totum in discretas essentias, in discreta genera, in diversas formas, in multiplices numeros per sensum inferioribus effectibus distribuit. Et ut apertius dicam, quodcumque anima humana per intellectum suum in ratione sua de Deo deque rerum principiis uniformiter cognoscit, semper uniformiter custodit; quodcunque vero per rationem in causis unum et uniformiter subsistere perspicit **, hoc totum per sensum in causarum effectibus multipliciter “ et uniformiter ** inlelligit; et iuerum totum, quod per sensum multipliciter sparsum in effectibus intelligit, per rationem in causis unum uniformiter subsistere perspicit. Omnia vero ex una omnium causa et multiplicationis momentum incipere, et unitatis simplicitatem, qua in ea aetermaliler et incommutabiliter subsistunt, nullo modo deserere, totiusque sui motus finem in eam et in ea terminare, per intellectum purissime cognoscit. De uribus animae motibus, hoc est, de intellectu,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

qui etiam essentia; de ' ratione, quae virtus; et de A trium Divinitatis personarum eognosce intellectum

sensm, qui operatio dicitur, sufficienter suasum, ut opimor. Disc. Lucidissime ac multipliciter.

24. MAG. Intuere itaque, acieque mentis, tota ambiguitatis caligine depulsa, cognosce, quam clare, quam expresse divinae bonitatis substantialis trinitas in motibus humanae naturae * recte eos intuentibus arridet, seque * ipsam pie quaerentibus se, veluti in quodam proprio speculo ad imaginem suam facto, limpidissime manifestat, et cum sit ab omni creatura remota, omnique intellectui incognita, per imaginem suam et similitudinem veluti cognitam et comprehensibilem intellectualibus oculis, ac veluti praesentem seipsam depromit, ultroque specillam, in qua relucet, purificat, ut in ea clarissime resplendescat * una essentialis bonitas in tribus substantiis, quae unitas et trinitas in seipsa per seipsam non appareret, quia omnem intellectum effugit eximia suae claritatis infinitate, nisi in sua imagine vestigia cognitionis suae imprimeret: Patris siquidem in animo, Filii in ratione, sancti Spiritus in sensu apertis-sima lucescit similitudo. Nam quemadmodum Filium artem omnipotentis artificis vocitamus, nec immerito, quoniam in ipso, sua quippe sapientia, artifex omnipotens Pater ipse omnia, quaecunque voluit, fecit, aeternaliterque et incommutabiliter custodit : ita • etiam' humanus intellectus, quodcunque de Deo, deque omnium rerum principiis purissime incunctanterquepercipit, veluti in quadam arte sua, in ratione • dico, mirábili quadam operatione scientiae creat per • cognitionem, inque secrelissimis sinibus ipsius * re• condit per memoriam. Ut autem Pater opifex omnium omnipotens, quaecumque in arte sua, quae est “ipsius sapientia et virtus, in Werbo suo, in unigenito Filio, simul et semel, primordialiter, causaliter, uniformiter, universaliter condidit per Spiritum sanctum ex se Filioque procedentem, in primordialium causarum innumerabiles effectus dividit, sive in essentias intelligibiles differentiasque omnem sensum corporeum superantes manarint, sive in hujus mundi sensibilis varium multiplicemque ornatum locorum temporumque discretionibus variabilem profluxerint: ita intellectus, hoc est, principalis animae motus, ex intelligibilium rerum gnostica contemplatione formatus °, omne , quodcunque in arte rationis creat, et reponit per sensum animae interiorem , in singularum rerum sive intelligibilium sive sensibilium discretam inconfusamque dividiu cognitionem. Omnia enim, quae inuellectus in ratione universaliter considerat, particulariter per sensum in rerum omnium discretas cognitiones definitionesque partitur. Vides itaque, Patrem in Filio suo omnia, quaecunque voluit , universaliter condidisse, et per Spiritum sanctum suum particulariter distribuisse, et distribuere, et distributurum esse : et ad similitudinem

nostrum omnia, quæcunque de Deo causisque reruum potest intelligere, universaliter in ratione per cognitionem actu scientiæ creare, hoc est formare, et per sensum consubstantialem sibi particulariuer in singulas rerum definitiones, quas in ratione colligit, contemplationis virtute inconfusae dividere; hoc est, suam cognitionem unicuique cautissimae" discretionis contuituaccommodare. Disc. Haec quodammodo mihi splendescunt. Sed quid distat inter operationem ereatricis trinitatis et non creatae, et actum urinitatis creatae et * creantis, nondum perspicio. Creantis dico; non enim dubitamus, trinitatem nostrae naturae, quae non imago Dei est, sed ad imaginem Dei condita, sola quippe * vera imago invisibilis Dei est,

B et in 'nullo dissimilis, unigenitum Dei Werbum, Patri

et Spiritui coessentiale, non solum de nihilo esse creatam, verum etiam sub se adhaerentes sibi sensus sensuumque officinas, totumque hoc corpus suum, mortale dico, creare; ex Deo siquidem ad imaginem Dei de '° nihilofacta est; corpus vero suumipsa creat, non tamen de nihilo, sed de aliquo. Anima namque incorporales qualitates in unum conglutinante, et quasi quoddam subjectum ipsis qualitalibus ex quantitate sumente et supponente, corpus sibi creat, in quo occultas suas actiones per se invisibiles manifeste aperiat, inque sensibilem notionem producat, ut jam in priori libro disputatum est, et adhuc, dum ad considerationem actionisprimordialium eausarum perventum fuerit, diligentius investigabitur. Nunc autem, quod instat, aperias flagito. MAG. Hujus quaestionis solutio facillimaacpenesine ullo labore mihi videtur. Summa siquidem Trinitas, omnium rerum creatrix, et a nullo creata, omnia, quae fecit, de nihilo fecit. Proprium enim divinae bonitatis est, ex non-existentibus in existentia **, quae vult fieri, vocare. Nam et hoc nomen, quod est bonitas, non aliunde originem ducit, nisi a verbo graeco, qnod est 3oö, hoc est, clamo; £o& autem et xz}&, id est '*, clamo et voco, unum sensum possident; etenim qui vocat, saepissime in clamorem erumpit. Deus ergo non inconvenienter bonus dicitur et bonitas, quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore clamat, ideoque graece dicitur Deus xa\άς, id est, bonus, διὰ τὸ r&vra «•)•a, sis oòaiav, hoc est, eo quod omnia vocat in essentiam.Cuncta siquidem, quae naturaliter subsistunt, de nihilo in essentiama conditore vocata sunt per quinquepertitum universalis creaturae motum. Quaedam namque vocata sunt, ut solummodo essentialiuer subsistant '*; quaedam, ut subsistant et vivant; in quibusdam substantiali vitae sensus est additus; iu quibusdam vitali sensui ratio cumulatur; in quibusdam ad praedictorum naturalium moluum perfectionem intelleetns snperponitur. Et est primus mo_

VARIAE LECTIONES.

* A unimae
'• A enim.

* C saepe.
A ex.

' A et de. * &t om. A

* C resplendescit. ** A existenliam.

[ocr errors]

* C formatur. ' C caulissuruo. '* A hoc est.

'° A subsistunt essentialiter.

uus in corporibus naturalibus; secundus in ea vita, A continet, quantum morualis fragilitas ipsius permittit.

qua ligna herbaeque * et vivunt et crescunt; tertius in * irrationabilibus animantibus; quartus proprie in humana; quintus in * angelica conspicitur natura. Et * his quinque gradibus in condendis de nihilo rebus summae ac sanctae Trinitatis bonitas perspicitur *, ineffabilisque operatio manifestatur. Ea vero trinitas, quae in nostra natura ad imaginem Creatoris condita °, mibil creat de nihilo. lllud enim solius Dei est, et nullius creaturae. Duplex vero ejus actio videtur : aut enim ea, quae de nihilo suus Creavor condidit, rationabilibus intellectualibusque suis motibus investigat, et quae in natura rerum puro inlel!igentiae contuitu cognoscit, in intinis rationis suae sedibus disponit, omniumque rerum, quas potest cognoscere, coguitiones aut in unum colligit, verbi gratia genera in essentia, formas in ge. mere, numeros individuorum in forma scienliae, aut unum facit, aut multipliciter dividit, singulas cognitiones singulis rebus, quarum cognitiones sunt, distribuens, hoc est, ut eodem exemplo utamur, essentiam in genera , genus in formas, formam in individua gnostica operatione discernens 7. Et haec est principalis summaque rationalis naturae operatio. Secunda vero est, quae, ut diximus, in creatione sui corporis cognoscitur, inque ejus sollicito regimine aperitur. Primo siquidem materiam ejus ex qualitatibus rerum sensibilium accipit, eique nullo temporali spatio interposito formam vitalemque motum * accommodat, quo ipsam materiam et vivificat et nutrit, inque augmenta perfectae staturae per numeros locorum et temporum provehit, sensum quoque exteriorem ei praestat, per quem omnium rerum, quas extrinsecus attingit, phantasias recipit, et cetera, quae de sollicitudine assidua continentique actione animae circa corpus suum resque corporeas, sive sensibus praesens vigilando, sive ab eis remota dormiendo, imaginesque rerum, quas per sensus hauserat, secum tractando, aut imagines imaginum fingendo, aut alimenta corporalia, quae extrinsecus in aedificium corporis accipit, per occultos venarum nervorumque meatus, quos Graeci poros vel arterias appellant, distribuendo, et cogitari et intelligi possunt. Ut enim summa Trinitas universitatem totius creaturae, quam de nihilo condidit, providentiae suae regulis movet, regit, ordinat, et nihil perire, hoc est, penitus ad nihilum redire, ex his, quae condidit, sinit; ita ? nostrae naturae trinitas universitati corporis sui omniumque sensuum ejus incolumitati *° providet, ipsumque vivificat et movet, et

25. Sed vide, ne ex ** his rationibus incipias conjicere, animae ** creationem temporali quodam spatio conditionem corporis spiritualis ante peccatum **, praecedere. Sola siquidem dignitate excellentiaque naturae praecedit anima corpus, non autem loco vel tempore; simul enim ac semel in illo uno homine, qui ad imaginem Dei factus est, omnium hominum rationes secundum corpus et ** animam creatae sunt. Nullo enim ** modo juxta moras temporum essentia animae corporis essentiam, sicut nec corporis essentia animae essentiam praecedit. Et ne me existimes *°, primum illud essentiale corpus in paradiso conditum, sola tamen ratione adhuc factum , sicut et ipsa anima — in ipso quippe generali et universali B homine ad imaginem Dei facto omnes homines secumdum corpus et animam simul et semel in sola possibilitale condita sunt ", et in ipso omnes peccaverint, priusquam in proprias substantias spiritua- ' liter, sicut angeli, prodirent, hoc est, antequam unusquisque secundum angelicam multiplicationem in sua discreta differentia in anima rationali et spirituali corpore appareret ; quod videlicet corpus incorruptibile aeternaliter et coaeternaliter animae adhaereret, si non peccaret, in quo omnes homines resurrecturi sunt — ab anima creari dixisse. Illud enim ab uno omnium Creatore immediate simul cum rationali anima in caelesti beatitudine, immo ad caelestem beatitudinem substantialiter conditum est; substantialiter autem dico, quia uniuscujusque creaturae vera est substantia sua in primordialibus causis praecognita, praeconditaque ** ratio, qua Deus definivit, sic et non aliter erit. Ad caelestem *° beatitudinem quoque dixi ; non enim video, quom >do homo beatitudinem perderet, si eam re ipsa plene perfecteque gustaret. Prius enim, ut arbitror, ad se ipsum, quam ad Deum conversus est, atque *° ideo lapsus. Hoc vero corpus corruptibile ac materiale, quod ex limo terrae assumptum est, ut superius diximus *, post peccatum merito peccati ad exercitandam in eo negligentem animam erga mandatorum custodiam, suasque occultas operationes revelandas, veluti quadam propria actione ** animae eu creatum fuisse et quotidie creari, affirmare non haesito. Quod enim Scriptura sacra Deum lutum de terra sumpsisse, deque eo corpus homini formasse perhibeat, non te movere debet. Nam et actio creaturae ad eum , ex quo omnis naturalis actio incipit, non immerito refertur. Siquidem et in caelestibus essentiis a primo ordine, qui ** im

VARIAE LECTI0NES.

[ocr errors]

* A Er. * A aspicitur. * A est condita. " A collig:t,

hoc est ut eòdem exemplo utamur, essentiam in genera, genus in formas, formam in individua gnostica operatione discernens, aut multipliciter dividit, singulas cognitiones singulis rebus, quarum cognitiones sunt, distribuens, verbi gratia, genera in essentia, formas in genere, numeros individuorum in forma scientiae actu vnum facit. ° A ritalem modum (formam om.). * Pro ita C hoc est. ° C incolumitate. '* ex om. A. *• A ad animae. ** spiritualis ante peccatum om. A. ** et om. C. '* enim. om. C. ** A aestimes. ** condita sunt om. C. * A conditaque. ** caelestem om. A. *• A ac. *t ut superius diximus om. A. ** A operatione. ** A quod.

« ElőzőTovább »