Oldalképek
PDF
ePub

rit. Quare illas pariter expositiones rescissas deletasque esse, ideoque in codicibus jam de

siderari suspicor.

His igitur scriptis uberius prolatos Joannis Scoti de corpore et sanguine Domini errores Hincmarus perstringit, his scriptis quae continebantur, ineptias Adrevaldus monachus refutavit. Postea autem, quum Berengarius Turonensis in librum Ratramni incidisset, eum Joannis Scoti esse, et sibi et aliis persuasit. Hic autem liber etsi errores Berengarianos non aperte profert, tamen incertae, quae ei insunt, ambiguaeque definitiones ita se habent, ut cum Berengarianae, tum Calvinisticae de corpore et sanguine Domini haereseos quasi matrix recte possit vocari.

Neque vero loci duo commentarii in S. Evangelium sec. Joan., quos M. F. Ravaisson citat (cf. § 9), ejusmodi sunt, qui Joannis Scoti doctrinae de SS. Eucharistia, novam Jucem affundant. Nam Scoti verba: et spiritualiter eum (Salvatorem vel agnum mysticum) immolamus, et intellectualiter mente, non dente comedimus, etsi veritatem totam non exprimere videantur, reapse tamen veritatis limites non migrant. Imo Scotus immolari Christum profitetur : quomodo vero immoletur, si realiter praesens non sit? Immolatur autem spiritualiter et realiter, comeditur intellectualiter et realiter, mente et ore, non dente. Is igitur locus persimilis est ejus, qui in Expositionibus in Ierarchiam caelestem infra col. 140 occurrit. Idem fere de altero loco hocce valet: spiritualis homo... jam non solum negat Christum carnem esse, quam jam in spiritum versam esse intelligit, verum etiam ipsum depellit rationabilem animum esse. Ut enim caro ipsius exaltata est et mutata in animam rationabilem, ita rationabilis ipsius anima in intellectum et subjecta est et versa. Quomodocunque de his placitis sentis, tamen Christum jam esse corpore destitutum, et humanam naturam integram non amplius habere, ex iis non sequitur: sed Joannes Scotus id potissimum agere videtur, ut, quum sit adversarius Paschasii, corpus naturale et corpus glorificatum probe discernat.

Noli autem mirari, quod fragmentum de SS. Eucharistia a M. F. Ravaisson e codice Abrincatensi editum Rapports cet. p. 372 sqq., et a Tallandier Scot Erigène cet. p. 325 denuo typis mandatum, in hac editione omnino negleximus. De quo Ravaisson haec verba facit: C'est peut-être un fragment de Bérenger de Tours, peut-être de Scot Erigène dont le « de corpore Domini» est perdu. At virum cl. spes fefellit. Nam est fragmentum libri Ratramniani centies typis repetiti, quo fere medio ad verbum exstat. Id quod editores cl. prorsus fugisse videtur.

§ 19. Jam tertio loco id expendendum restat, quod non minus est difficile expeditu, qualis Joannem Scotum inter et Byzantinos ejus temporis necessitudo exstiterit. Hoc quidem sub nullam dubitationem cadit, Joannem Scotum in libro de divisione Naturae de processione S. Spiritus magis fere Graecorum adstipulari doctrinae, quam Latinorum. Neque non ubique Graecorum sapientiam laudibus extollit. Semper suam cum graecis literis familiaritatem in scriptis suis prae se fert, et quasi a Graecis omnis ompino sapientia petenda sit, borum laudem ubique praeconiis amplissimis praedicat.

Quum igitur Joannes Scotus apud Carolum Calvum auctoritate sua plurimum polleret, quid, si Photius, quid si Byzantini, qui eo tempore schisma moliebantur, aulicum Graeeorum amantissimum et praepotentem, in suas partes trahere conati sint? Etsi quidem de hac re certi nil constet, hoc tamen satis compertum est, Joannem Scotum, si non reapse, tamen inclinatione mentis a Photii partibus stetisse. Quod versus pessimi argu

menti, quos versioni operum S. Dionysii subiunxit, apertissime produnt. Sunt enim tales:

Nobilibus quondam fueras construc'a patronis,

Subdita nunc servis heu! male, Roma, ruis.
Deseruere tuj tanto te tempore reges,

Cessit et ad Graecos nomen bonosque tuus.
Constantinopolis floreas nova Roma vocatur,
Moribus et muris Roma vetusta cadis.
Transiit imperium, mansitque superbia tecum,
Cultus avaritiae te nimium superal.

Vulgus ab extremis distractum partibus orbis,
Servorum servi, nunc tibi sunt domini.
In te nobilium, rectorum nemo remansit,
Ingenuique tui rura pelasga colunt.
Tru casti vivos crudeli vulnere sanctos,

Vendere nunc horum mortua membra soles.
Jam ni te meritum Petri Paulique foveret,
Tempore jam longo Roma misella fores.

Hos versus. sine scriptoris nomine editos in opp. Bedae ed. Basil. a. 1563 T. I, p. 538. ed. Colon. T. I, p. 449, re vera Joannis Scoti esse, auctores sunt codices veteres Monacensis Othlonis, duo Vindobonenses, et Fürstenfeldensis, supra laudati. Quibus quidem omnibus ad calcem versionis illud carmen additum est. Neque id te movere debet, quod legis, vulgus ab extremis distractum partibus orbis, servorum servos, Romae dominarı. Quibus vix dubium est, quin intelligantur Saraceni, qui eo tempore saepius ferrum flammamque Romae minitabantur. Vide Muratori, Annali d'Italia, T. V.

Si autem Joannes Scotus is fuit, id quod jam vix dubitari posse videtur, qui Graecis sanctae apostolicae sedi reluctantibus in aula Regia Parisiensi faveret, quid mirum, quod Nicolaus P. I regi opprobrio vertit, quod libri S. Dionysii ab Joanne Scoto in latinum sermonem conversi sine approbatione apostolica in vulgus emissi sint, postulatque, ut ille Joannes, qui non sane sapere in quibusdam frequenti rumore dicatur, Romae repraesentetur, aut certe a Studio Parisiensi, cujus capital olim fuisse perhibeatur, removeatur, ne cum tritico sacri eloquii grana zizaniae et lolii miscere dignoscatur, et panem quaerentibus venenum porrigat. Quid Nicolaus hisce literis suis profecerit, memoriae non proditur.

Neque hoc loco praetermittendum esse videtur, ea, quae de longis itineribus Joannis Scoti per Graeciam et Orientem susceptis fabulati sunt nonnulli, argumentis, quae quidem firma sint, probari nullis. Ac Labbeus quidem in praefatione ad Glossaria recte observat, Joannem Scotum ac ceteros ejus aevi in graecis literis magistellos hac in lingua non adeo versatos fuisse, ut in Franciam Carolinis temporibus migrasse Athenas existimandum sit, id, quod cum rudia carmina graeca Joannis Scoti, tum ipsius versiones, quibus se in Graecis merum verborum mancipium prodit, satis comprobant. Ceterum ipse graecarum literarum inter aequales peritissimus habebatur, nec dubitaverim, quin noster intelligendus sit Joannes, de quo in Psilotro ad noxios quosque humores extrinsecus desiccandos, et pilos qui displicent extirpandos codicis 2940, 4°, seculi XI, bibliothecae civitatis Abrincatum, haec exstant: «Non solum autem, ut superius dictum est, pilos delet, verum etiam noxium humorum impetum reprimit, quo et frequenter Pardulus utebatur episcopus, et Fregus grammaticus, qui et dicebat: Quicunque hoc tertio usus fuerit in Martio, non opus ei febrium molestiam timere in anno. Graeci quoque sapientes, ut audivi a Joanne, hoc maxime utuntur medicamine. Nec aliquando fortassis alteram pro desiccandis humoribus curavit accipere potionem ». M. F. Ravaisson Rapports cet. p. 132.

§ 20. De parentibus et cognatis Joannis Scoti nihil compertum est, nisi ei fratrem fuisse Aldelmum. Quem indicat codex S. Germani, 1108, olim 442, fol. 42, 1, ubi in fronte membranae, quae tabula dominicali tegitur, manus forte seculi IX ad marginem adscripsit

[ocr errors]

literam tene anno Domini !

haecce: Frater Johannis Scotti Aldelmus fecit istam paginam | DCCCXCVI°; sequenti anno tenebrae | X11 literarum ab M. F. Z. | et sic dein | ceps | incipit | salt... | ubi XIIIa | linea | accip. | ..ur. | Codicem laudat Cousin, Ouvrages inédits d'Abélard, append., p. 622.

§ 21. Nuper D' J. B. Weiss in libro: Geschichte Alfreds des Grossen Schaffhausen 1852, auctor sententiae fuit, Joannem Scotum ab Alfredo rege vocatum e Gallia in Angliam venisse, et a. 891 Malmesburii mortuum esse. Nititur argumentatio ejus duobus chronicis, Petriburgensi Angliae, Thuano Franciae. Illud edd. Joseph Sparke, Historiae Anglicanae scriptores varii e codd. mss. nunc primum editi 1723, et Giles Londinii 1845. Ubi ad a. 891 haec exstant: Normanni Wormaciae episcopum occidunt. Joannes Scotus monachus Malmesburii obiit, confossus,ut dicitur, graphiis puerorum, quorum magister erat. Chronicon bibliothecae Thuanae (Du Chesne Scriptt., Tom. III, p. 359. Bouquet Scriptt., Tom. VI, p. 233) haec profert : Rogatu Elfredi Joannes Scotus rediit a Francia, ubi erat cum Carolo Calvo. Sed horum chronicorum quae sit auctoritas, expendendum erat. Chronicon Thuanum in hoc loco Guilelmo Malmesburiens:⚫inniti, quis non suspicetur! Chronici autem Petriburgensis locum ex eodem fonte fluxisse, jam fabula de graphijs puerorum, verbis ut dicitur additis, hand obscure indicatur. Denique quo jure ille contendere possit, locum Assueri de Joanne Ealdsaxone supposititium esse, sane non assequor. Nam posito, ut locus Assueri, qui incipit « a quodam tempore », genuinus non sit, tamen ejus narrationi de Joanne Ealdsaxone primo. Aethelingiae abbate, quae paulo ante praecedit, fides non est abroganda. Joannes vero ab Alfredo rege una cum Grimbaldo in Angliam vocatus, quin sit idem hic Ealdsaxo Aethelingiae abbas, vix dubitandum erit. Fortasse scrutationibus accuratis in Anglia continget, ut inveniantur nova momenta, quibus haec quaestio de Joannis Scoti in Angliam reditu ad liquidum perducatur.

§ 22. Joannis Scoti libri, qui supersunt, quo ordine scripti sint et in lucem editi, vix potest definiri. Hoc solum constat, « Expositiones Ierarchiae caelestis » post libros « de divisione Naturae » compositos esse, ad quos respiciunt. Libros « de divisione Naturae » Wulfado dedicatos esse, e fine corum ad fidem codicis S. Germani a nobis recognito colligitur. Wulfadus ecclesiae Remensis oeconomus interfuit concilio Carisiacensi contra Gotescalcum habito a 849. Ab Ebbone ordinatus in concilio Suessionensi a. 853 gradu privatur. Deinde a Carolo Calvo arcessitus, in aula regia Carolomannum, regis filium, instituit. Ubi amicitiam cum Joanne Scoto iniisse videtur. Nicolaus P. I. a. 865 clericos ab Ebbone ordinatos in pristinos gradus restituit. Paulo post Wulfadus Caroli Calvi favore archiepiscopatum Bituricensem adeptus est. Obiit a. 876. De quo vide Mabillon. Annal. Tom. III et Hist. littéraire de la France, Tom. V, p. 477. Tempus, quo Joannis Scoti« liber de Praedestinatione >>> compositus sit, facile colligitur. Pariter carmen I infra impressum bellum inter Carolum Calvum et Ludovicum Germaniae regem conflatum respicit. Cetera Joannis Scoti scripta quando composita sint, non compertum habetur.

Catalogis veterum de libris Joannis Scoti scriptorum si fides habenda est, plurima ejus scripta desiderantur, aut deperdita, aut in bibliothecis delitescentia. Ex catalogis igitur eos, qui inter testimonia Thomae Gale infra impressa non recensentur, hoc loco adscribere luhet Vincentius Bellovacensis († 1264) in Speculo historiali lib. XXV cap. 42, hoc titulo: De imperio Caroli Calvi et scriptis Joannis Scoti, tradidit haecce: Hoc tempore claruit Joannes

Scotus, vir perspicacis ingenii et mellitae facundiae. Qui dudum concrepantibus undique bellorum fragoribus in Franciam ad Carolum Calvum transierat. Cujus rogatu Ierarchiam Dionysii Areopagitae de Graeco in Latinum verbum e verbo transtulit. Composuit etiam librum, quod peri fision merismu, id est, de Naturae divisione titulavit, propter quaestiones solvendas bene utilem, si tamen ei in aliquibus ignoscatur, in quibus a Latinorum tramite deviavit, dum in Graecos acriter oculos intendit. Hic succedentibus annis munificentia Alfredi allectus venit in Angliam, et apud monasterium Malmesberiense a pueris, quos docebat, graphiis, ut fertur, perforatus, et martyr aestimatus est. Hujus epitaphium hoc fuit :

Clauditur in tumulo sanctus sophista Joannes,
Qui ditatus erat jam vivens dogmate miro.
Martyrio tan lem Christi conscendere regnum
Quo ineruit, sancti regnant per secula cuncti.

Scabri sunt hi versus, et moderni temporis lima carentes. Subdit: Hic Joannes Scotus philosophus, ut dicit Lanfrancus, in fide desipuit. Unde liber ejus de Eucharistia lectus est et damnatus in synodo Vercellensi, celebrata sub Papa Leone IX, eodem anno, quo se Lanfrancus ab errore Berengarii purgavit. Idem etiam Joannes super Ierarchiam Dionysii commentavit. Helinandi (1223) chronicon lib. XLVI, quem Vincentius auctorem citat, inspicere non potui. Prodiit Helinandi chronicon cura Bertrand Tissier Bibliotheca veterum scriptorum Ordinis Cisterciensis. Antoninus Florentinus ( 1459) in chronico suo, Sec. IX, cap. 2, tit. XVI, § 3, Vincentium ad verbum reddidit.

Trithemius (1516) inter duos Joannes Scotos, e quibus unus Bedae discipulus fuerit. diserte distinguit, deceptus, ut opinor, loco Vincentii Bellovacensis, qui 1. 1. lib. XXIV omnia miscuit scribens: Fueruntque Parisiis fundatores hujus Studii quattuor monachi, Bedae discipuli, scilicet Rabanus et Alcuinus, Claudius et Joannes Scotus. Quae verba quomodocunque intelligis, veritati non conveniunt. Trithemius igitur in libro de Scriptt., Eccles. ed. Francofurt. 1601, p. 252, haec refert: Joannes Scotus monachus ordinis S. Benedicti, Bedae monachi et doctoris clarissimi quondam auditor atque discipulus, collega Albini, veniens cum eo de Britannia in Galliam, apud Carolum Imperatorem Magnum in pretio fuit. Qui cum esset vir in omnibus scripturis doctissimus, edidit claro sermone clarissima opuscula, de quibus ista feruntur: In Evangelium Matthaei lib. III. De officiis humanis lib. I. De divisione Naturae lib. 1. Alia quoque multa composuit, quae ad notitiam meam non venerunt. Claruit sub temporibus Caroli Magni Imperatoris anno Domini 800. Deinde ibid. p. 254 haec addit: Joannes, dictus Erigena, monachus, in divinis Scripturis doctus, et in disciplina secularium disciplinarum eruditissimus, graeco et latino ad plenum instructus eloquio, ingenio subtilis, sermone compositus, jubente Carolo, filio Ludowici, fratre Lotharii Imperatoris, transtulit in Latinum : Ierarchiam et libros Dionysii lib. IV. Scripsit super eisdem lib. IV. Et quaedam alia. Claruit sub Lothario Imperatore anno Domini 850. Pariter in libro de viris illustribus ordinis S. Benedicti lib. II cap. 27 hoc titulo: De Joanne Scoto haec tradit: Joannes Scotus monachus, in Anglia auditor venerabilis Bedae presbyteri, socius et collega domini Alcuini jam dicti, vir in divinis Scripturis doctissimus, et in secularibus literis magnifice instructus, scripsit non contemnendae lectionis opuscula, de quibus ad meam noti tiam pauca pervenerunt : In Evangelium Matth. lib. IV. De officiis humanis lib. 1 : et multa alia. Claruit anno Domini 780 sub Carolo. Quibus 1. 1. lib. III, cap. 212 hoc indice: De

S. Joanne Scoto martyre haec subjunxit: Joannes Scotus, monachus Malbesberiensis in Anglia, vir doctus et religiosae conversationis, cujus etiam in secundo volumine fecimus mentionem, apud Carolum Calvum Imperatorem magno in pretio fuit. Qui tandem martyris coronatus a morte transivit ad vitam Confossus enim graphiis puerorum, quos docebat, nescio quo instigante, post mortem multis claruit signis. Legi autem in quadam scriptura, quod fuerit episcopus Mykelenburgensis sub Bremensi. Ejus natale colitur ↳ Idus Novembris. Claruit anno Domini 880 sub Carolo Calvo, et vixit adhuc multis annis post eum. Alii volunt, quod claruerit sub Henrico quarto anno Domini 1060. Sed prior opinio mihi videtur chronicis consentanea et ideo verior. Nisi forte duo fuissent, uno martyrii genere diversis temporibus interempti.

Joannes Baleus (circa 1560), qui pariter duos Joannes Scotos discernit, in libro, cui titulus: Illustrium majoris Britanniae scriptorum summarium 1548, fol. 57 haec tradit: Joannes Mailrosius, cognomine et natione Scotus, Alcuini collega, et venerabilis Bedae cum eo quondam discipulus, atque dum Cantabrigiae bonas literas profiteretur, frequens auditor extitit. Is cum esset utriusque linguae, latinae et graecae, peritissimus, quod de ipso historici fere omnes unanimi testimonio referunt, adjuncto sibi Claudio Clemente pari doctrina praedito cum mercatoribus Anglis Oceanum mare trajecit, Parisiumque pervenit. Ubi cum inter ceteros in publicum prodiisset forum, nec quicquam patria praeter bonas disciplinas exportasset, se sapientiam profiteri, eamque habere venalem cum socio conclamabat. Quod audiens rex Carolus cognomento Magnus, provisis necessariis, eos illico retinuit, ut confluentes ad ipsos undique nobilium Francorum adolescentes liberaliter erudirent. Frequens inde advenientium illuc conventus effecit, ut Parisii statim percelebre esset auditorium. Sanxit Carolus provocante Alcuino, ut deinceps illic esset generale bonarum artium studium, et ut Claudius in eo praeposituram gereret, Joannes vero Papiam concederet, ut et illic quoque gymnasio initia poneret. Composuit iste eleganti sermone rogantibus discipulis clarissima opuscula, praecipue haec: In Evangelium Matthaei lib. III. De officiis humanis lib. I. De officiis divinis lib. I. De divisione Naturae lib. I. De germanis juxta Irenicum lib. 1. Commentarios Scripturarum lib. I. Homilias eruditas lib. I. Nec dubito, quin his longe plura condiderit. In libro suo de Naturae divisione solvendis quaestionibus est utilis, sed Papistis plurimum Antonino teste displicuit, quod Graecis adversus eorum insyncera dogmata in plerisque consential. Divi Augustini monasterio Carolus hunc Ticini seu Papiae praefecit anno nostrae redemptionis 792, in quo el senem obiisse tandem nonnulli credunt, Scotis dominante Solvathio rege. Satis claret ex dictis, Alcuinum et Joannem inter Anglos ita fuisse doctissimos. Deinde fol. 64 de nostro Joanne Scoto narrat haecce: Joannes Patricius, alias Erigena, Britannus natione seu Guallus Anglicus, in Menevia Demetarum urbe, sive ad sanctum Davidem, ex patricio genitore natus, a plerisque scriptoribus philosophus, ab aliis vero, sed perperam, Scotus cognominatur. Dum Anglos Daci rapinis et bellis infestarent, ac omnia illic tumultibus essent plena, longam peregrinationem Athenas usque suscipiens, quam plures annos literis graecis, chaldaicis et arabicis insudavit. Omnia enim visitavit philosophorum loca et studia, imo et ipsum oraculum solis, quod Aesculapius sibi construxerat. In quo abstinentissimo cuidam humillimus servivit, ut sub eo omnis philosophiae investigaret secreta. Inveniens tandem, quod tam longissimo labore quaesiverat, in Italiam et Galliam est reversus. Ubi ob incredibilem eruditionem Carolo Calvo, et post eum Ludovico Balbo acceptus, Dionysii Areopagitas libros de caplesti Ierarchia, ex Constantinopoli tunc missos, latinos fecit anno Domini 838.

« ElőzőTovább »