Oldalképek
PDF
ePub

95 Sed quoque moliorum cernentės gesta aliorum ;
Quaedam composita pro vindicta reproborum,
Quaedam pro bravio sperando dicta pio um,
Scire quidem transacia velut praesentia quimus,
Nec tamen a paribus vitiis cessare timemus.
100 Hos excccamur, quo i tam perversa studebant,
Nn attendentes, quia nos idem tenet error,
Qui praecepta Dei labiis tantum veneramur.
Ipsi namque Deum tanquam nos ore colebant,
Altestante Deo per Isaiae dicta prophetae,
105 Quae pariter Christus Judaeis postea dixit:
Hec plebs me labiis colit, et corse est procul a me.
Saepe quidem loquimur de sanca religione,
Et cum magnificis perhibemus cael ca verbis,
Pondera ponentes gravia in humeros al orom,
110 Quae nec cum digito volumus contingere nostre,
Ceu Domino cura non sit pro talibus ulla,
Ac nos peccantes solita non arguat ira.

Eligite ergo locum, quo conveniatis in unum,
Vos, quibus est licitum, nec non concessa potestas,

115 Sub pastorali cura convertere mundum,

Ut, cum sit tempus veniae, mores renovemus,
Et sicut per nos primum frigescere coepit,
Sic nunc a nobis recalescat amor pietatis.
Nam varios casus, quos profert hic modo mundus,
120 Arbitror ex nostris prorsus contingere culpis,
Qui pro subjectis curam nullam retinentes,
Illos exemplis jactamus in infima pravis.

Sic igitur totus corrumpitur undique mundus,
Sic quoque contingit, ut pro nihilo reputemur,
125 Cum cleri officium sectatur opus laicorum,
Et pariter laici statuuntur in ordine cleri.

Sed dispar longe peccatum constat utrumque.
Denique plus peccant, qui plura sciendo probabant,

Cuique datur multum, quaeretur ab hoc quoque multum.

§14. Joannis Scoli versionem Ambiguorum S. Maximi a Mabillonio v. cl. [cf. Act. SS. Ord. S. Bened. sec. IV P. II p. LXVI] acceptam mutilam edidit Thomas Gale in Appendice ad libros de divisione Naturae, p. 1-45. Codices hujus versionis nullos offendi. Suspicor, in codice bibliothecae armamentarii Parisiensis, e quo M. F. Ravaisson tria carmina de S. Maximo, quae illam versionem respiciunt, edidit Rapports cel. p. 356 sqq., etiam versionem integram reperiri. Doleo, quod nuper, cum Parisiis essem, ad codices hujus bibliothecae aditus non patebat. Textum igitur pro virili parte, adhibitis etiam Thomac Gale emendationibus ad calcem editionis suae subjunctis, passim castigatum reddidimus. 15. Ut illis temporibus mos fuit virorum doctorum, qui in aula Regia versabantur --solum in mentem revoco Alcuinum festis diebus aut alia data opportunitate carmina condere, laudesque regis aut reginae, Christi, Sanctorum canere, ita Scotus quoque noster Versus fecit, qui in codicibus Vaticanis bibl. Christinae 1587 et 1709 inveniuntur. E quibus quum Eminentissimus Cardinalis Angelo Mai illa carmina Classicorum Auctorum e codicibus Vaticanis editorum Tom. V, p. 426 sqq. primus ediderit, jam ad eorundem codicum fidem a me recognita atque emendata denuo prodeunt. Codex 1587 membran. seculi X vel. XI, 8°, constat foliis 66. Carmina leguntur fol. 57,1-64,2. Altero codice 1709 membran., seculi XI 8°, carmina exstant fol. 16,2-18,1. Ex priore lubet aliud carmen anonymi, quol fol. 4 habetur, proferre. Est vero tale.

[ocr errors]

Versus collecti ad exemplum communium sil.

Mens tenebrosa tumet, mortis obscura tenebris,
Vir humilis moesto caelum conscendit ab humo.
R gna beata poli sic jamque scandere spes est,
Cujus anfor maneat, cujus in corde per eum
Sanciae, o juvenis, tib: sit sapien1ize ardor.
Sophia nota tuae et mens nota sophiae.

Hoc est decus, hoc animae virtus, hoc est inc'ytus ordo.
PATROL. CXXII.

Condite gaza polo, saccos vacuate gazarum,
Aula tenet Christi Christum in pectore et aula.-
De Jalla puella.

Das nunquam, semper promittis, Galla, reganti
Si semper fallis, jam rogo, Galla, nega.
De tineoso.

Turpe pecus, inutile, turpe, sine gramine capus
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.
Ad ebrium.

Dic mihi, dic, ebrie, vivis an morte gravaris?
Pallidus ecce jaces, ecce sine mente quiescis ;
Non bona, non mala, nou dura, non mollia sentis.
Hoc tantum distas a fati sorte sepulti,
Quod tenuis miseros subpungit anhelitus artus.
De vino.

Magnus tu, Bacche, magna tua virtus ubique,
Contra le certantes tu semper palmam levasti.

Joannis Scoti versus de S. Maximo e codice armamentarii eruit M. F. Ravaisson. Quos in libro, cui titulus: Rapports cet. p. 356-358, editos nunc reddidimus. Codex qualis sit, editor non indicavit.

[ocr errors]

Versus Joannis Scoti exstare in cod. ms. Benedictino apud Cantabrigienses, testatur Thomas Gale in praefatione ad libros de divisione Naturae. Nec dubium est, quin is intellexerit eosdem versus, quos beatus D' Oehler ante hos fere decem annos descripsit e cod. Cantabrig. collegii Corp. Christi N° 223 seculi IX. Cujus copiain, etsi fratrem haeredem identidem rogassem, ut mihi in usum hujus editionis concederet, non obtinui, imo responsum nullum accepi. Neque Cantabrigienses votis meis, ut carmen in usum meum describeretur, obsecuti sunt. Quare solum carminis finem, quem D' Oehler cum amico communicaverat, edere potui. Constat ipso teste carmen argumenti dogmatico-ascetici versibus 101. Versus de S. Dionysio initio et in fine versionis operum ejus reperiuntur. Pariter versus quattuor initio libri de Praedestinatione occurrunt. Duos versus e codice bibliothecae Regiae eruit Cousin, Fragments philosophiques, Tom. III Append. p. 326. Quos infra addidimus. Alii versus, qui Joanni Scoto tribuenda esse videbantur, supra § 11 adscripsimus. Accedunt Joannis Scoti graeci versus incompti et horridi, qui e codice S. Germani prodierunt literis uncialibus una cum glossis latinis in Praefatione ad C. Labbei glossaria. Qui etsi tam corrupti sint, ut ipso Angelo Mai teste 1. 1. p. 451 sanari vix posse videantur, tamen in iis emendandis ac reparandis non sine fructu nobis laborasse videmur. Quare ii castigati hic denuo eduntur. Codicem S. Germani in bibliotheca Regia Parisiensi frustra quaesivi. Casu in manus meas venit carmen graecum, literis latinis seculi IX exaratum, adscriptis glossis latinis. Qund quum ante hos quinque annos D' M. C. B. Bock v. cl. e codice bibliothecae Burgundicae Bruxellensis descriptum Lerschio nostro cheu! praematura morte nobis erepto misisset, ut primum inspexi, Joannis Scoti versus esse cognovi. Codicem, nuper cum Bruxellis versarer, in Franciam missum, inspicere non potui. Est vero cod. 10078-10084, membran., fol., seculi XII. Continentur eo Virgiliana Fulgentii et glossae de obstrusis sermonibus. In quibus glossis et hosce versus, in honorem S. Dionysii compositos, numerari suspicor.

§ 16. Nuper pollicitus est D. Pitra v. cl., Spicilegii Solesmensis Tom. II se Joannis Scoti commentarios in Martianum Capellam evulgaturum. Quos doleo nondum comparuisse. Nuperrime quum Parisiis versabar, in codice ms. S. Germani 1110, olim 589, membran., hos commentarios detexisse mihi videor. Nec tamen otium mihi suppetebat eos describendi. Quare D. Pitra literis per manus redemptoris hujus libri traditis quum rogassem, ut mihi co

piam suam ut comparandam in usum hujus editionis concederet, ne ab hoc quidem responsum accepi. Attamen codicem S. Germani istum breviter describere non omittam, ut ille eum in usum suum convertere possit. Est autem codex membran., fol., duabus columnis manu seculi XIII exaratus, in fine mutilus. Constat foliis 125, quibus varia leguntur. Fol. 31, 138,2 exstat liber I de divisione Naturae usque ad cap. 32, in cujus fine fragmentum verbis: Omnis siquidem natura seu essentiarum seu accidentium immutabilis est finitur. Quod iam tribus, quos supra § 11 laudavi, codicibus examinatis neglexi. Fol. 47,1-115,2 extant Annotationes in Martianum, quas Joannis Scoti esse suspicor. Incipiunt : Hujus fabulae auctorem Martianum comperimus fuisse Carthaginiensem genere, nec non et Romanum civem, unde et latiari ritu tetronomos, hoc est, quattuor nominibus nominatus es!, Martianus quippe, Mineus, Felix et Capella vocatus. Martianus quidem proprio nomine; Mineus vero ex colore, ut aiunt, quia rufus erat; Felix nescimus, feliciterne vixit necne; Capella autem quia sic quaedam satyra, sive nutrix ejus sive admonitrix fuerit, suis scriptis nam aperte patet, eum nominavit cet. Fol. 67, 2 legitur: Incipit expositio secundi libri nuptiarum Philologiae et Mercurii; fol. 89, 2 Finit de rethorica; fol. 90, 2 Incipiunt haec pauca in Martiani geometriam; fol. 97, 2 Finit de geometria: incipit de arithmetica; fol. 107, 2 In musicam Martiani haec pauca. Finiuntur commentarii fol. 115, 2 his verbis: Decertum i. e. decertatum. Urbs Elisae i. e. Carthago. Jugariorum i. e. de Jugaria provincia fuit Martianus. Marcidam 1. e. antiquam. Veternum, antiquum. Explicit item Glossa de Musica. ee yap. Quae usque ad finem codicis sequuntur, alia manu scripta sunt.

III

DE VITA ET SCRIPTIS JOANNIS SCOTI OBSERVATIONES.

17. Et de codicibus, quibus in paranda hac editione usi sumus, hactenus. Restat, ut nonnulla de vita et scriptis Joannis Scoti exponamus, in quibus a scriptore commentationis infra impressae nobis dissentiendum est.

Ac primum quidem in explicando Erigenae nomine, quotquot hucusque de Joanne Scoto scripserunt, haud leviter erraverunt. Neque id mirum, quum Erigena vocabulum nihil nisi genuini nominis Ierugenae depravatio sit, nata illa, ut opinor, seculo demum XV. Id quod codicum fide facile probatur.

Omnibus enim, qui supersunt, Joannis Scoti scriptis in codicibus solum nomen Joannis Scoti praefixum est. Sic in Expositionum caelestis Ierarchiae codicibus legitur: Incipiunt expositiones Joannis Scoti, in codice Expositionum mysticae theologiae: Incipit prologus Joannis Scoti cet. versus codicis Vaticani inscribuntur Joannis cкOOOI, versus codicis Cantabrigiensis nomen prae se ferunt Joannis Scoti, homilia inscribitur : homilia Joannis Scoti. In sola versione operum Pseudo-Dionysii Areopagitae pro Scoti aliud exstat cognomen, non quidem Erigena, sed Ierugena. Haec enim legis in vetustissimis, quos evolvimus, codicibus, Monacensi Othlonis, et duobus Vindobonensibus: Incipiunt libri sancti Dionysii Areopagitae, quos Joannes Ierugena transtulit de Graeco in Latinum. Pariter codex Fürstenfeldensis Monachii, nec non ambo Vaticani habent Ierugena. Soli codices Florentinus et Darmstadiensis habent Eriugena.

Quae quum ita sint, jam quaeritur, quidnam hoc cognomen Ierugena significet. Quol haud scio an non sit difficile ad inveniendum. Compositum est enim ex 'lepo, scilicet varov, et gena, ita ut sit oriundus ex insula sanctorum. Quo nomine appellatum esse anti

[ocr errors]

quitus Hiberniam sciunt omnes. Iepo 'ducitur ab spór, o, formaturque nomen Ierugena ex genitivo ispoũ more Latinorum eodem modo, quo Grajugena, quo nomine ipse Scotus noster S. Maximum honorat in hoc versu :

Quisquis amat formam pulchrae laudare Sophiae,

Te legat assidue, Maxime Grajugena.

En simplicissimam, eamque haud dubie veram istius nominis explanationem. Quod quum posteri, qui versionem descripserunt, minus intelligerent, in Eriugena ideo, ut videtur, mutarunt, ut ad nomen Erin alluderet. Postea, quum haud raro u litera magis in formam y literae exararetur, pro Ierugena viri docti legerunt Erygena, Erigena, in quibus primus fere Trithemius fuisse videtur.

Itaque acutissimae virorum doctorum conjecturae, opinantium, Joannem Scotum e terra Ergene, e pago Eriuven, vel ex urbe Aire oriundum fuisse, et quae copiose infra in commentatione de hoc nomine disputata inveniuntur, ut vana collabuntur. Neque hoc loco praetermittendum esse videtur, a scriptoribus aequalibus Joannem nunquam alio cognomine nisi Scoti vel Scotigenae nominari, neque in codicibus unquam Joannem Scotum Ierugenam una et conjunctim legi, sed, ut monuimus, aut Joannem Scotum, aut Jounnem Ierugenam. In altero tantum carminum codice Vaticano et in titulo versionis Ambiguorum S. Maximi appellatur Joannes sapientissimus, vel simpliciter Joannes.

Nec obstare videntur, quae nuper scriptor anonymus in Encyclopaedia cui titulus: Kirchenlexicon oder Encyclopaedie der Catholischen Theologie von H. S. Welzer und B. Welte V. Joannes Scotus Erigena objecit, illam sententiam meam non minus quam ceterorum dubiam esse, et limites conjecturarum non excedere. Imo vero sententia nostra fide codicum nititur, in quibus Joannes Ierugena diserte vocatur. Cognominis vero sensum non conjectura, sed vera verbi originatione assecutus esse mihi videor.

Nunc vero optime quadrant verba Prudentii Scotum increpantis haecce: Te solum omnium acutissimum Galliae transmisit Hibernia, ut, quae nullus absque te scire poterat, tuis eruditionibus obtineret. Nec jam offendere potest, quod Guilelmus Malmesburiensis testatur, in codice versionis se legisse, Joannem Scotum Heruligenam nominari. Eruligena enim nihil aliud est, nisi Erinigena, id est, oriundus ex insula Erin, quae est fere versio latina vocabuli Ierugena. Eruligena autem et Erinigena scriptura codicum vix differunt, in quibus uli et ini satis accurate conveniunt.

§ 18. Alia est quaestio, quae haud minus virorum doctorum ingenia excercuit, de libro Joannis Scot', quem de SS. Eucharistia scripsisse fertur. Ex scriptoribus aequalibus librum peculiarem Joannis Scoti de Eucharistia nullus commemorat. Hincmarus enim non nisi errorem perstringit : quod sacramentum altaris non verum corpus et verus sanguis sit Domini, sed tantum memoria veri corporis et sanguinis ejus, eumque satis aperte Joanni Scotigenae imputat. Pariter Adrevaldus monachus Floriacensis seculi IX suum quem de corpore et sanguine Domini librum condidit, contra ineptias Joannis Scoti inscripsit. Gerbertus seu quisquis fuit anonymus ille Cellotianus, qui seculo X de controversia Paschasiana scripsit, ceteros fere omnes, qui eo tempore libros de corpore et sanguine Domini ediderunt, enumerat, nostrum Joannem Scotum praetermittit. Primus demum Berengarius Turonensis Joannis Scoli de Eucharistia librum, unde ipse Berengarius pessimum errorem suum hauserat, in hominum notitiam produxit. Postea sub nomine Joannis Scoti in multis synodis damnatus est liber, conscissus, et igni adjudicatus. Quid igitur? Num synodi ir. Joanne Scoto dainnarunt, quod ipsius reapse non erat?

Verum res ita se habere videtur. In Berengarii libro de sacra coena, qui prodiit hoc t'tulo: Berengarii Turonensis de sacra coena adversus Lanfrancum liber posterior e codice. Guelferbytano primum ediderunt A. F. et F. Th. Vischer, Berolini 1834, p. 37 haec leguntur verba: « De Joanne autem cur conscissus fuerit, te ipsum quibusdam narrantem causam conscissionis audivi, quia in quodam scripti sui loco posuisset, ea, quae in altari consecrantur, esse figuram, signum, pignus corporis et sanguinis Domini.» Haec omnia quadrant in librum de corpore et sanguine Domini, qui sub nomine Ratramni saepissime editus est. Ibi enim sub finem eadem vocabula identidem occurrunt. Accedit quod Ascelini verba ex illo libro Joannis Scoti petita haec specie geruntur ista, non veritate, in illo Ratramini libro ad verbum leguntur. Sane potuit fieri, ut duo scriptores, inter quos magna intercederet ingeniorum similitudo, illis praesertim temporibus, etiam in eadem vocabula et integrum enuntiatum casu inciderent fortuito; at reapse id factum esse in his, de quibus agimus, verbis tam absimile est veri, ut ampliore demonstratione supersedeamus. Neque profecto ista verba veritati ita congruunt, ut, quod opprobrio verti potuerit scriptori, nihil contineant.

Itaque vix dubium esse videtur, Berengarium usum esse libro Ratramni de corpore et sanguine Domini, eumque Ratramni librum in synodis damnatum, conscissum, concrematum esse. Ratramni autem illum librum esse testantur codices, e quibus evolvi olim Lobbiensem, nunc Domini Vergauwen Gandavensis, seculi X, quem descripsit Mabillon AA. SS. ord, sancti Bened. Tom. VI, praef. Nro 83. 129. 130, Heidelbergensem 8. XX. seculi XI, qui olim pertinuit ad abbatiam Salem, a Mabillonio Jaudatum in itinerario Analecta Paris. 1733 fol. p. 14, 17, et duos codices Gottwicenses no 58 et 312. Qui ad unum omnes Ratramno librum inscribunt, Lobbiensis quidem ille his verbis :

INCIPIT LIBER RATRĀNI DE CORP ET SANG DNI.

At qui factum est, inquies, ut in illo certamine Berengariano nemo extiterit, qui librum ad verum ipsius auctorem Ratramnum referret? Qui factum est, ut synodi verum auctorem non deprehenderint?

Quibus quaestionibus occurro quaestionibus hisce, quae non minus apte fiunt. Si libro Joannis Scoti utebatur Berengarius, qui factum est, ut vel ipse vel schola ipsius nunquam. ad persimilem Ratramni librum, errori suo maximopere faventem, provocaverit ? Qui factum est, ut omnino in tota ista controversia libri Ratramniani nulla usquam mentio fieret? Synodi quidem de libro judicarunt, non de auctore. Ratramni autem liber tam intricato ac singulari dicendi genere utitur, ut viri docti eum Joanni Scoto tribui facile paterentur. Neque tamen unquam apud veteres duo libri de SS. Eucharistia, Joannis Scoti et Ratramni, ab uno eodemque scriptore laudantur.

Jam vero si recte dubitatur, Joannem Scotum peculiarem librum de SS. Eucharistia scripsisse, ubinam ipse errores suos atque ineptias de sanctissimo corporis et sanguinis Domini sacramento sparsit?

Sparsit in commentario in S. Evangelium secundum Joannem, qui capite VI, f1, ubi de SS. Eucharistia loqui coeperat, in codice desinit. Sparsit, opinor, in Expositionibus Ierarchiae ecclesiasticae Pseudo-Dionysii Areopagitae, in quibus ipsi uberius de SS. Eucharistiae sacramento erat disputandum. Expositionum enim Ierarchiae caelestis a nobis editarum capite primo quum in Paschasianos impetum fecisset, vix dubium est, quin postea ad Dionysii de SS. Eucharistia doctrinam accedens, copiosissime suam sententiam aperue

« ElőzőTovább »