Oldalképek
PDF
ePub

columnis exaratus. Numeris foliorum caret. Continet varia S. Ambrosii, Alcuini, Hieronymi, Gregorii opera. Ultimis 45 foliis exstat liber primus et pars libri secundi de divisione Naturae. Desinit verbis: substantiam filiatam genuit et procedentem substantiam. Vide infra lib. II, cap. 23. Mendis scatet. Suspicor, hunc esse codicem Thuanum valde mutilum, de quo Thomas Gale ad vocem illam et procedentem observat: Hic deficit codex, qui olim fuit Thuni. E Colbertina enim in bibliothecam Regiam transiisse videtur. Ad calcem fragmenti de divisione Naturae eadem manus carmen subjunxit detritis literis lectu difficillimum hocce :

[blocks in formation]

Joannis Scoti carmen esse haud temere conjicio. Sed quid versus corrupti sibi velint, non plane me perspicere fateor.

Tertius est codex S. Germani 280, olim 166, fol. maj., membran., seculi XII. Constat foliis 235. Duo fragmenta librorum de divisione Naturae exstant foliis 192-235, quorum unum incipit verbis: rationale, mortale, visibile, profecto angelus neque animal rationabile est, neque mortale neque visibile cet., vide infra lib. I, cap. 4; et desinit fol. 222, 2 verbis videsne ergo quemadmodum vera ratio categoriam faci, vide infra lib. I, cap. 74; alterum incipit fol. 223, 1 verbis: Hactenus de divisionibus deque adunationibus cot., vide infra lib. II, cap. 13, et desinit fol. 235, 2 verbis: Non solum concedo, verum etiam intelligo excellentissimum animae motum circa incognitum Deum ultra omnem creaturam verissimė vocari et subsistere intellectum. Sed quomodo vel qua ratione intellectus dum intra terminos humanae naturae; vide infra lib. II, cap. 23. Is igitur codex cum codice primo S. Germani 309 fere ubique concordat.

Quartus denique codex S. Germani 830, olim 549, membran., fol., seculi XI, pulcherrime scriptus, constat foliis 207, quibus continentur libri IV et V de divisione Naturae. Folio 207, 1 lineae 5 tantum habentur. Saepissime argumentum ad marginem adscriptum est. In folio chartaceo praefixo haec leguntur: Liber quartus et quintus nepi quoswv Joannis Scotti Erigenae, eadem manu scripta, quam Petri Alixii esse supra suspicabar. In fronte primae membranae manus seculi XIV scripsit: De superessentiali natura. Recens seculi XVII manus, ut videtur, addidit: S. Petri Corbeiensis.

Et de codicibus, quos in perpoliendis hisce libris adhibuimus, haec quidem hactenus. Codicem 1976 bibliothecae civitatis Abrincatum examinare non potui. Quem M. F. Ravaisson in libro Rapports au ministre cet. p. 197 sic descripsit: N° 1976, in folio; X!!!* siècle. In hoc volumine continetur ultima pars Periphision [epi qúoew] Joannis Scoti, scilicet libri III et semis. In alio volumine continetur prima pars ejusdem libri, scilicet

2

VARIAE LECTIONES.

Col. fulcor. Col. rabemqus. 3 Col. Qe quis. Covl. Non melu serpents.

liber primus et II semis. Fecit enim idem Joannes Viibros de Naturae Divisione, obscurissimos et caute legendos.

§ 12. Duo haec opera systematica cum integra supersint, tertii de egressu el regressu animae ad Deum parvum tantum fragmentum exstat. Sed is liber integer olim reperiebatur in bibliotheca Electorali Treverensi, ut testatur G. de Northausen, vir doctus, qui c. a. 1594 codices mss., quibus bibliotheca Vaticana locupletaretur, in Germania colligebat. Is igitur in codice ms. Vallicellensi C. 28, cui titulus: Index voluminum, qui tempore Caesarei Baronii in variis bibliothecis Romae et alibi asservantur, p. 192 haec memoriae tradidit: Codices, inquit, mss. membranacei, quos e cumulo librorum ecclesiae Metropolitanae Treverensis me vidisse memini, hi sunt. Sequitur catalogus, in quo sub n° 15 hacc leguntur: Joannis Scoti Benedictini, qui fuit unus ex quattuor primis fundatoribus academiae Parisiensis, opus « de egressu et regressu animae ad Deum » stylo scriptum Platonico. Quod licet errore aliquo circa Ss. Trinitatem, ut Alexander Halensis et alii post eum doctores Gymnastici notant, inspersum sit, servari tamen potest in usum Theologorum, quando ad pleniorem Scholasticorum intellectum erratum Scoticum in ipsa scaturigine vellent inspicere. Treveris codicem frustra ipse quaesivi. Mabillonius hujus libri codicem vidit Claromiscensem prope Audamaropolim, quem descripsit Act. Ord. S. Bened. Sec. IV. P. II. p. LXVI. Neque hic codex superesse videtur. Parvum itaque fragmentum libri illius e codice collect. 596, membran., 4°, bibliothecae Christianae erutum quum Carolus Greith in Spicilegio Vaticano Frauenfeld, 1838, p. 80 sqq. ediderit, illud ad ejusdem codicis fidem denuo recognitum jam hic exhibemus. Exstat vero in hujus codicis membrana nona perpulchri candoris, manu seculi X exaratum.

§ 13. Jam de versionibus Joannis Scoti dicendum est. Nam haud pauca in Latinum sermonem convertit scripta veterum Graecorum. Ex quibus maximam facile obtinuit famam versio illa operum S. Dionysii Areopagitae. Quorum Graecum exemplar cum Michael Balbus imperator Ludovico Pio a. 827 dono dedisset, Joannes Scotus jubente Carolo Calvo instituit versionem ad verbum factam, sed obscuram et ad intelligendum difficillimam. Melior vero ac planior quum deesset, versio Joannis Scoti per multa secula lecta est, et amplissimorum medii aevi theologorum commentariis illustrata. Unde fit, ut eam in bibliothecis codicum mss. hodieque crebro invenias. Ex codicibus vero, quos evolvi, primum locum obtinet cod. Emmeram. B. XLIV, fol., hodie insignitus cod. Ratisb. S. Emmeram. 137, bibliothecae Regiae Monacensis, membran., fol., seculi X exeuntis, constat foliis 113. Tituli et initiales capitulorum sunt miniati. Initio singulorum librorum initiales aureae perpulchrae nitent. Continetur eo sola versio operum Pseudo-Dionysii. Codex nitidissime ipsa manu Othlonis perillustris S. Emmerammi monachi Ratisponensis scriptus est, cujus versus in fine hi leguntur :

En ego tantillus Otloh vulgo vocitatus,
Quamvis omnigenis corruptus sim malefactis,
Sat tamen istud opus ser bendi tuum tibi promptus,
Sancte Dionysi, martyr celeberrime Christi :
Unde mei quaeso precibus sacris memor esto,
Vos quoque qui legatis veniam mihi po co petatis

Gratia regiminis nostri codicem Bonnam nobis missum diligenter excutere licuit.

XIV

Secundum locum obtinet codex 971 bibl. Vindob., olim Salisburgensis 157, seculi XI, 4°, foliorum 152, in cujus interiore operculi parte haec leguntur: Hic liber est sancti Radberti et canonicorum Salzburgensium, quem quisquis abstulerit, anathema sit. Continetur hoc codice nihil praeter versionem illam integram. Libri singuli pictis, capita miniatis initialibus incipiunt. Codex nitidissime scriptus est, sed sub finem, id est in mystica theologia et in epistolis S. Dionysii, mendis scatet.

Tertius est cod. Vindobonensis 754, olim cod. theol. CCXVII, membran., fol., seculi XII ineuntis, constat foliis 100. Fuit olim, ut manus seculi XIV fol. 45, 2 testatur, canonicorum regularium S. Augustini in nova civitate. Codicem haud spernendae auctoritatis descripsit. Denis Codd. mss. bibl. Palat. Vindob. lat. Tom. I, p. 677 sqq. Quare plura de eo hic verba facere supersedemus.

Accedunt duo codices, Darmstadiensis et Monacensis. Ex quibus ille ut in fronte primi folii legitur, olim fuit majoris ecclesiae in Colonia, deinde concessus fratribus minoribus. Est autem codex membran., fol., seculi XII. Constat foliis 103, quibus integra versio habetur. Codicem Hartzheim descripsit in catalogo historico-critico codicum mss. bibl. ecclesiae metropolitanae Coloniensis Coloniae 1752, 4°, p. 20 sub no 30. Margini scholia perpetua S. Maximi, latine reddita, adscripta sunt. Epistolae S. Dionysii finiuntur fol. 101, 1, ubi haec legis : Expletae sunt decem epistolae Dionysii Areopagitae archiepiscopi facti Athenarum. Subjunguntur pars epistolae Polycratis ad Victorem papam (Euseb. Hist. eccl., V, 24), et historia de juvene latrone, quem a scelere revocatum Joannes Evangelista ecclesiae restituit (Clemens Alexandrinus quis dives salvetur, c. 42; Euseb. Hist. eccl., III, 23). Reliqua pars membranae rebus nullius momenti occupatur. Alter codex Monacensis lat. Fürstenfeld. 9, fol., seculi XV, partim chartaceus partim membranaceus, ita quidem, ut quattuor folia chartacea duo excipiant folia membranacea, constat foliis 359; versio integra nitidissime scripta fol. 1-109 legitur; reliquam partem codicis Commentarii domini Alberti episcopi Ratisbonensis in libros Pseudo-Dionysii occupant.

Superest, ut duos codices commemorem Vaticanos 177 et 176, quos descripsimus supra § 5. Quibus pariter versio integra continetur, ita, ut monuimus disposita, ut singulis capitibus commentarii variorum scriptorum subjungantur.

[ocr errors]

Ad fidem igitur horum septem codicum Joannis Scoti Praefationem et versus versioni praemissos, necnon pessimi argumenti ad calcem versionis obvios recognovimus. Sed

in textu ipsius versionis recensendo tres tantum codices adhibuimus, Monacensem Othlonis, Darmstadiensem, et Fürstenfeldensem. Neque horum varietatem lectionis totam descripsi, sed solas gravioris momenti varias lectiones addendas putavi.

Praeterea inspeximus istius versionis codicem Lipsiensem 188, membranaceum, fol., seculi XIII, quem supra § 6 laudavimus, codicem Florentinum Plut. LXXXIX, Sup. 15, membran., fol. maj., seculi XI vel XII ineuntis, foliorum 253, ubi versio exstat fol. 1-104, codices Gandavensem, Parisienses, necnon plurimos alios minoris pretii codices, quos quidem hic enumerare et longum et a re alienum esse videtur.

Versioni praemisi epistolam Anastasii bibliothecarii, in codicibus Florentino laudato et duobus Vaticanis 176 et 177, nec non in quibusdam aliis, quos inspeximus, item versioni praefixam.Textum vero hujus epistolae ad fidem editionis Usserii in Epistolarum Hibernicarum sylloge, editionis Argentinensis operum S. Dionysii a. 1503, et illorum codicum recensuimus. Sed dolemus, quod lapsu memoriae varietatem lectionis, e tribus codicibus desumptam, uni

Florentino tribuimus. Hunc igitur errorem, quem corrigere jam non licet, hic libere fateamur necesse est.

Praeterea monendum est, versionem adjunctis commentariis variorum prodiisse Argentinae 1503 hoc titulo: Opera Dionysii veteris et novae translationis, etiam novissimae ipsius Marsilii Ficini, cum commentariis Hugonis, Alberti, Thomae, Ambrosii oratoris, Linconiensis et Vercellensis. Nova editio aucta prodiit Coloniae hoc titulo: S. Dionysii Areopagitae martyris, episcopi Atheniensis, et Gallorum apostoli opera, quae quidem exstent, omnia, quintuplici translatione versa, et commentariis D. Dionysii a Rikel Carthusiani nunc iterum diligentissime editis elucidata, ab innumeris, quibus antehac scatebant, mendis sedulo vindicata. Coloniae anno Christi nati 1556 mense Januarii, fol. Alteram banc editionem in edenda versione adhibuimus.

Data hac opportunitate licebit de Othlone monacho, cujus codicem insignem modo laudavimus, ad fidem codicum Monacensium nonnulla subjungere. Is enim coenobii S. Emmerammi Ratisbonensis monachus fuit. Vixit exeunte seculo X et ineunte XI. Cujus opera ex autographis edidit Pez Novus Thesaurus Anecdotorum, Tom. III P. II, p. 142 sqq. Autographa hodieque exstant in bibliotheca Regia Monacensi codd. Emmer. E. CXIII, 4o, et b. 10, 8°. In quorum altero hoc, fol. 112, Othlo libros, quos sua manu descripsit, hos enumerat Tres quoque libros Evangeliorum, et duos cum epistolis et evangeliis, qui lectionarii vocantur, suosque officiales, nec non volumina duo sancti Augustini, in quorum uno VIII, in alio V libri continentur, collationesque Patrum et Ierarchiam scripsi. Ex eodem autographo Mabillonius Vett. Analecta ed. Paris. 1723, p. 108 sqq. Othlonis librum edidit falso hoc titulo: Anonymi monachi Ratisbonensis libellus de ipsius tentationibus, varia fortuna, et scriptis. Liber in codice inscribitur: Incipit liber de tentatione cujusdam monachi. Mabillonii textus mensis refertus et in fine truncatus est, ita, ut nova editio ad autographi fidem recognita peroptata esse videatur. Altero autem autographo cod. CXIII, fol. 1-16, habetur Othlonis libellus manualis de admonitione clericorum, qui sine nomine auctoris prodiit in Opp. Bedae Coloniae 1688, Tom. II, p. 200 sqq., ita inscriptus : de Substantiis libellus. Monachi Benedictini, qui seculo XI vel XII antiquior non sit, opus esse conjecerant Oudin de Script. eccles. T. I, col. 1687, 1706, et Fabricius bibl. v. Beda. Libellum excipit fol. 16-18 carmen Othlonis, ita inscriptum : Sermo metricus ad clericos specialiter dictus, a Pezio neglectum. Quod quum instante anno millesimo, quo finem mundi exspectabant, clerum ad poenitentiam revocet, illos versus in gratiam lectorum hoc loco adscribendos curavimus. Sunt autem hice:

Othlonis sermo metricus ad clericos specialiter dictus.

O fratres cari, doctores atque magistri
Ecclesiae sanctae sub cleri conditione,
Deprecor, audite, quae jam volo verba referre.
Cum prope sit tempus, quo mundus erit ruiturus,

5 Vos, qui diligitis vitae promissa perennis,

Fortes athletae, sursum sp m mentis habete.
Ne quid in hoc mundo jam possi eatis amando.
Restat enim vobis fruct s patriae melioris,
Si modo sinceri studea'is rite mereri.

10 Ad quam quaerendam praesentem spernite vitam,
Usibus exceptis, per quos illuc properetis,
E quibus interea foveantur corpora vestra.
Non vos seducat, si census copia abundat;
Si sunt divitiae, per eas nolite perire.

15 Nam Deus has tribuens, in eis interrogat omnes,
Quis velit in donis potius constare fidelis.
Non alias ulli subiguntur commo la mundi,

Quamvis perplures cupiant nunc esse potentes, Scilicet intenti magis ad convivia secli, 20 Quam curis animae commissis suppe litare.

Vos autem, fratres, quae mundi sunt, fugientes,
Quaerite vestrarum constanter opes animarum.
Nam quid honor grandis, si tantum pondus honoris?
Quid prodest tandem, si mundum sumitis omnem,
25 Post eius casum sine fine pati cruciatum?

Ergo attendendum nobis est atque timendum,
Ne plebs indocia pereat per crimina nostra.
Nos etenim docti per sacrae dogmata legis,
U bene vivendi reliquis exempia daremus,
30 Et si res pet ret, occasio quaeque veniret,
Pro fidi socis etiam mortem pateremur,
L bimur in primis congressibus imp etatis,
Tanquam nil nisi contra vires inimici :

Et quod a hue gravius miserabiliusque videtur,
35 Non solum fegimus, quo praecipimur fore munus,
Sed quo que commissa lacerantes more luporum,
Quaedam vastamus, quaedam male destituemus.
Nam quibus ut patres deberemus dare victum,
Si vis ulla loci vel casus posceret anni,

40 His ut raptores crudeliter advenientes,
Illa asportamus, quod erit miserabile dictu,
Qae pietas aliena dedit pro nomine Christi.
Com peccatores male f. cia sui metuentes
Ad nos pro veniae causa fugent capiendae,
45 His aut terribiles, plus quam res poscat et usus,
Seu, plus quam liceat, clementes inveniemur;
Vel dedignantes super his decernere quicquam,
Justa cautela tantom committimus illis,
Quos sceleratorum socios existere scimus.
50 Nos quia cons ricti sub solicitudine mundi,
Officioque Ducis f ngentes, aut Vice regis,
Co missae plebis curam pensare nequimus,
Indignum que foret, tam claros tamque potentes
Degeneri turbae nos ip os suppe sitare.
55 Sant ali plures quis conveniat labor iste,

Ut vulgus doceat, et ut exe plis bene praesin'.
Nos mundi proceres, nos constat ad olia natos,
U que canum, volucrum sectemur ludicra tantum,
Su quaecunque pacent, his deliciis potiamur.
60 Nam vitae hujus opes quaerunt illos seniores,
Qu supradictis student insistere Indis,

Ne fuerit luxus, quod mundi postulat usus. Haec si non diciu, tamen, affirmantur in actu, Si ut et ipse probal mos cleri quotidianus. 65 Est et adhuc vitium el qs compar referendum : Ej s enim crimes, qui peratur quid habere, Cansa manet nbs, ejus em rebus abuti. func aptis rebus mi-erum non corrigit ullus, Ut pro commis is aliquatenus hic reparatus, 70 Possit perpetuae flammas «vad re poenae.

Sed quis tam doctus per singula correre posset, In quibus auctor s scelerum convincimer esse Nos, qui plus aliis divina negotia scimus? Dum odo noster honor celebris habeatur in orbe, 75 Et variis pompis rutilantes efficiamur,

Nil mancillaesum per Los utcunq e patratum, Au male poscendo, seu, quod pejus, rapiendo. Qui compl re nequit damnum, vel mente parabit : Sie fuga doctorum necis exstat causa sequentum, 80 Nec gravior pestis, cum pastor erit gregis hostis. Nam nimis audacter dum clerus abutitur orbe, Quid tune indoci possunt aliter meditari, Ni pariter cunctis perversa licere reantur? Jam mento flemus, qui talia corda tenemus, 85 Imo dies venient, si non purgamur in ists, Quamvis nunc risus nos occupet immoderatus, Cum dolor aeternus circumvallat cruciandos. Qaid plus Judaeis: gimus bene vel Pharisaeis, Quos foris albatos legimus, sed pectore foedos, 90 Dam tantum lingua volumus complere statuta ? Ut mihi fest animus, pejores beu! sumus illis. Denique si quicquam praeter legalia scirent, Hifortasse manus tam grande nefas sequerentur. At nos in libris non solum crimen eorum

« ElőzőTovább »