Oldalképek
PDF
ePub

JOANNIS SCOTI

COMMENTARIUS

IN S. EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

Ex. cod. ms. 81 bibl. Laudunensis, membran, sec. ix, 4°; primus edid. Felix Ravaisson in libro qui inscribitur Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques des départements, Tom. I, Paris. 1849, 4o, p. 505 seqq.

[merged small][ocr errors]

In propria ergo venit, hoc est. in humana natura incarnatus est. Et sui eum non receperunt. Hoc dictum est de perfidis Judaeis et omnibus impiis, qui noluerunt Dei Verbum recipere, hoc est, neque in eum credere, neque eum intelligere voluerunt. Et ne quis putaret, omnes homines eum non recepisse, uam ab initio mundi nullum tempus erat, in quo receptores divini Verbi non essent, propterea addidit:

Quotquot autem receperunt eum, hoc est, quicumque crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Non dixit: dedit eis potestatem salvari, aut in pristinum statum et dignitatem humanae naturae dedit eis potestatem redeundi, sed, quod ineffabile est, et omni naturae per se ipsam impossibile, dedit eis per sublimitatem suae gratiae filios Dei fieri. His qui credunt in nomine ejus, hoc est, bis qui credunt notitiam ejset intelligentiam per fitem in hac vita, et per speciem in altera se recepturos.

A mireris carnem, id est mortalem hominem, in filium Dei posse transire per gratiam,cum majoris miraculi sit Verbum caro factum. Nam si, quod superius est, ad inferius descendit, quid mirum si quod inferius est, in id, quod superius, superioris gratia agente, ascendat, praesertim cum ad hoc Verbum caro factum sit, ut homo filius Dei fieret? Descendit enim Verbum in hominem, ut per ipsum ascenderet homo in Deum. Sicut enim dicimus: Verbum caro factum est, ita possumus dicere et caro Verbum facta est. Et Verbum caro factum est, haec evangelica sententia proloquiorum more recurrit. Et habitavit in nobis, hoc est, conversatum est inter nos homines; Verbum habitavit in nobis, hoc est, naturam nostram possedit. Et vidimus gloriam ejus ; nos videlicet, quos elegit de mundo, vidimus gloriam ejus in manifestissimis miraculis, in transfiguratione in monte spirituali, in claritate resurrectionis; et non aliam gloriam, sed gloriam unigeniti a Patre. Plenum gratiæ, subauditur plenum vidimus gratiae secundum humanitatem, et veritatis secundum deitatem.

B

Qui non ex sanguinibus, hoc est, qui non ex seminibus; neque ex voluntate carnis, hoc est, neque ex sexu femineo; caro quippe femineum sexum saepe significat; neque ex voluntate viri, hoc est, neque ex semine virili. Potest etiam sic intelligi neque ex voluntate carnis, ut expositio sit, quod sequitur, neque ex voluntate viri. Non enim desunt, qui irrationabi- C lem motum, quo homines concipiuntur in carne, soli carni attribuunt, quasi nihil ad animam pertineat, dum caro sine anima nihil in talibus praevaleat. Ideoque sequitur, neque ex voluntate viri, hoc est, neque ex voluntate totius hominis. Saepe sapientes viri vocabulo hominem solent appellare. Sed ex Deo nati sunt, per gratiam videlicet baptismatis, in quo 'ncipiunt credentes in Christum ex Deo nasci. Sed ne quis impossibile existimaret, hominem mortalem, earnalem,fragilem,corruptibilem, in tantam gloriam exaltari, ut filius Dei fieret, veluti evangelista respirans, occultis que infidelium cogitationibus respondens, fortissimum posuit argumentum :

Joannes testatur de ipso, Verbo videlicet, et clamat, vel, sicut in Graeco legitur: et clamavit dicens: Hic erat quem dixi, vel,sicut in Graeco habetur; quem dicebam, quod multo significantius est. Nam si praeteritum perfectum, quod est dixi, poneret, peractum jam praedicationis ejus de Christo opus significaret; praeteritum vero imperfectum, quod est dicebam, et inchoationem praedicationis Christi ab Joanne significat, et adhuc in ipsa praedicatione perseverantiam. Hic erat; hic pronomen est demonstrativum praesentis personae; ac per hoc datur intelligi, adfuisse Christum in illo loco, in quo Joannes talem de eo demonstrationem aperte declaravit. Nec hoc mirum ; saepe enim ipse Dominus, adhuc fere omnibus ignotus, priusquam baptizaretur, et praedicare inchoaret, ad Joannem solitus erat venire. Ideoque ait Joannes: Hic erat quem dixi. In hoc loco, sicut frequenter et in superioribus, verbum quod est eral, nou significationem temporis, sed substantiae declarat, ita ut intelligamus hic erat, ac si aperte diceret hic est, hic subsistit, quem dicebam vobis. Ad quos dicebat? Ad discipulos profecto suos, quibus et absentem Christum praedicabat, et praesentem demonVARIAE LECTIONES.

Verbum caro factum est. Ac si dixerit: Non

1
' Cod. ei.

gratia fidei, gratiam deificationis in futuro, pro gratia actionis et scientiae in praesenti. Et ne quis eorum, qui se gloriantur in lege, existimaret se gratiam et veritatem ex lege accepisse, continuo subjecit :

strabat. Quod in sequentibus manifestatur, ubi at A tionis ejus confessionis, hoc est, gratiam speciei pro discipulis suis: Ecce Agnus Dei qui post me venturus est, vel, sicut in aliis codicibus scribitur, qui post me venit. Nam quod in Graeco scriptum ¿póμɛ:0", et præteriti temporis participium est et futuri. Anté me factus est. Ac si aperte diceret: Qui post me ordine temporum in conceptione et nativitate venit in mundum, ante me factus est, mihi praelatus ordine dignitatis. Ego enim purus et simplex homo sum, ille plus quam homo, ex humanitate et diviniTate compositus ; ille Dominus, ego servus ; ille rex. ego præcursor. Ideoque sequitur: Quia prior me crat, non solum aeternitate divinitatis, verum etiam humanitatis dignitate. Sed si quis intentus graecum sermonem inspexerit, alio modo intelliget quod ait : qui post me venturus est hoc, es', qui post me ven turus foret, vel qui post me venit in mundum, ante me factus est, hoc es', coram me apparuit ; et quemadmodum prophetavi et cognovi eum spiritualibus oculis, dum essem in utero, ita et nunc carnalibus clis coram me factum, id est, venientem conspicor. Quod enim in Graeco scriptum est ἔμπροσθέν μου, proprie interpretatur: coram me, hoc est, ante oculos meos. Et quid in eo perspicio, sive spiritua tibus sive corporalibus oculis? Non aliud, nisi quia prior me era!, seu, ut significantius in Graeco, quia primus mei erat. Ad hoc itaque in praesentia mea factus est, ut cognoscerem illum primum esse, hoc est, in omnibus me praecedere. Praecedit enim me in plenitudine gratiae. Quidquid gratia possideo, non C aliunde, nisi ex plenitudine gratiae ipsius accipio. Ideo consequenter adjunxit:

Quia lex per Moysen data est. Ac si dixisset ; Propterea dico ex plenitudine Christi nos omnes accepisse gratiam et veritatem, et non ex lege, quia lex tantummodo per Moysen data est, quae nullam gratiam accipientibus eam secundum litteram impertitur, quoniam nihil aliud est, nisi umbra quaedam et symbolum Novi Testamenti. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Potest et sic intelligi: quia 1x, dum consideratur in Moysi, id est in littera nuda, B solummodo lex est; dum vero in Christo, gratia et veritas est. Spiritus enim legis gratia et veritas est in Christo Jesu. Lex itaque, considerata in Moysi, non est gratia et veritas; in Christo autem, gratia el veritas est. Beatus Augustinus ita Vetus Testamentum discernit a Novo; ait enim Lex data est, ut gratia quaereretur; gratia autem data est, ut lex impleretur. Tria itaque proponit; legem, gratiam, veritatem; tres ierarchias insinuans, unam quidem in Veteri Testamento, in obscurissimis aenigmatibus traditam; secundam, quam et mediam dicimus, in Novo Testamento, in quo abundantia gratiae, el eorum, quae mystice in lege et dicta et facta sunt, apertissima declaratio est; tertiam, caelestem dico, jam in hac vita inchoantem, et in altera vita perficiendam, in qua purae veritatis contemplatio, in his qui deificantur, absque ulla caligine donabitur. Prima itaque ierarchia legis nomine, secunda gratiae, tertia veritatis appellatione insinuatur. De quibus tribus ierarchiis quisquis plenius scire desiderat, legat sanctum Dionysium Areopagitam '.

Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Quam plenitudinem dicit? Non aliam, nisi eam de qua superius dixit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Plenitido quippe gratiae sccundum humanitatem, et plenitudo veritatis juxta divinitatem in Christo habitat. Unde ait Apostolus in quo plenitudo divinitatis corporaliter, hoc est veraciter,habitat. Sed quomodo in Christo plenitudo gratiae secundum humanitatem habitat? Non aliter, nisi quod ipse sit primum et maximum divinae gratiae exemplum, in eo quod homo Christus, nullis praecedentibus meritis, in unitatem substantiae, vel, ut usitatius dicam, personae assumptus est. Plenitudo autem veritatis in ipso naturaliter est, quia ipse est veritatis, ipso te sante Ego sum via, veritas et vita. De plenitudine igitur ejus secundum bumanitatem et divinitatem nos omnes accepimus. Nos omnes dicit, qui de Israelitico populo eum recepimus, et qui de ceteris totius mundi nationibus in eum crediderunt,gratiam accepimus, qua in eum credimus, et veritatem, qua ipsum intelligimus. Et hoc est quod sequitur : Gratiam pro gratia, ut subaudiatur : de plenitudine ejus accepimus gratiam pro gratia; gratiam videlicet contemplationis veritats pro grat:a fidei iobumana

1 Cod possidet. • Ca'. Ariopagitam.

[ocr errors]

Deum nemo vidit unquam. Ad cumulum laudis plenitudinis Christi additur quod ait; Deum nemo vidit unquam, et quasi hac occasione divinae invisibilitatis omni beatitudine humana privaretur natura ipsius namque contemplatio vera est beatitudo si non succurrerit divina bonitas per incarnationem unigeniti Filii Dei, qui in carne, hoc est in toto homine, quem accepit, non D solum se ipsum aperuit, sed omnino antea incognitum Deum Patrem hominibus manifestavit, sicut ait ipse Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mibi; et iterum Philippo quaerenti et dicenti Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, respondetur: Philippe, qui me videt, et Patremt videt meum ; et iterum: Nemo vidit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Nec solum hoc de hominibus, verum etiam de angelis intelligendum. Nam et angeli Deum suum, qui omnem intellectum exsuperat, in sua natura cognoscere non potuerunt, quia invisibilis et incognitus est, Vrbo vero incarnato donie VARIAE LECTIONES.

quia filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia, cum ipse apparuerit, videbimus eum, sicuti est ». Paulus item : « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem, ceteraque id genus. Quid, inquam, vident homines et angeli, vel visuri sunt, dum apertissime et sanctus Ambrosius et Dionysius Areopagita absque ulla cunctatione inculcant, Deum, summam dico Trinitatem, nulli per se ipsam unquam apparuisse, nunquam apparere, nunquam ap. parituram? Apparebit itaque in theophaniis suis, hoc est divinis apparitionibus, in quibus juxta altitudinem puritatis et virtutis uniuscujusque Deus apparebit. Theophaniae autem sunt omnes creatu

num suum intellexerunt, Dei videlicet Filium, et in A ipsum ei. In epistola sua Joannes ( • Scimus ipso et per ipsum totam remotam ab omnibus Trinitatem. Universaliter itaque et rationali et intellectuali creaturae profuit Dei Verbi inhumanatio, rationali videlicet ad libertatem naturae ex morte et servitio diabolico, et ex ignorantia veritatis, intellectuali vero ad cognoscendam suam causam, quam prins ignorabat. Hinc Apostolus: In quo restaurata sunt omnia, quae in caelo et in terra. Sed non immerito quaeritur, cur in Veteri Testamento et in Novo frequenter legatur de Deo, hominibus apparuisse, sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus, dum Evangelium ait: Deum nemo vidit unquam. Sed si de solo Patre diceretur, quod eum nemo vidit, facillime solve retur quaestio, ut persona Filii et Spiritus sancti B rae visibiles et invisibiles, per quas Deus, et in saepe intelligantur visibiliter apparuisse, solum vero Patrem remotum ab omni visione. Quoniam vero non de una persona, sed de sola Trinitate, quae Deus unus est, hoc intelligitur dictum, Deum nemo vidit unquam, essentiam videlicet et substantiam unius Trinitatis, quoniam superat omnem intelleetum rationalis et intellectualis creaturae, non immerito investigandum est, quod apparuit, dum dicitur Dens sive visibiliter sive invisibiliter apparuisse. Beatus Augustinus incunctanter aperit, Filium apparuisse in Veteri Testamento, non tamen in ea substantia, qua Patri aequalis est, sed in aliqua subjecta creatura, sive visibili sive invisibili. Similiter quando apparuisse Spiritus legitur, verbi gratia in specie columbae, non per se ipsum in ea sub- C stantia, qua Patri et Filio coessentialis est, sed in subjecta creatura est existimandum. Id ipsum de Patre intellige. Visiones etiam prophetarum, quibus prophetae Deum vidisse perhibentur, de subjecta quadam spirituali creatura factae sunt; substantiam vero divinam per se ipsam nullo modo eis apparuisse Dionysius incunctanter astruit, ne invisibilis et incomprehensibilis aliquo modo videri aut comprehendi posse existimetur. Quaeritur etiam, utrum hoc [dicatur de] hominibus solummodo adhuc in hac vita degentibus, non autem de virtutibus caelestibus, quae semper in divina contemplatione consistunt. Ad hoc dicendum, quia nullus humanae seu angelicae naturae particeps ipsum Deum per se ipsum in sua propria natura potest contemplari. Quod enim in D ipse est simms Patris. Sinus autem Patris dicitur

latino codice scriptum, Deum nemo vidit, in graeco Deum nullus vidit ; oùdeic quippe et nemo et nullus interpretatur. Quid ergo sanctae animae hominum et sancti intellectus angelorum vident, dum Deum vident, si ipsum Deum non vident, quem videre perhibentur? Verbi gratia, ut pauca exempla de multis ponamus, Esaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum. Dominus dicit in Evangelio: Angeli corum semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. Item: ‹ Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, ct manifestabo me

Cod. cur cum.

quibus saepe apparuit, et apparet, et appariturus est. Item virtute purgatissimarum animarum et intellectuum theophaniae sunt, et in eis quaerentibus et diligentibus se Deus manifestat, in quibus veluti quibusdam nubibus rapiuntur sancti obviam Christo, sicut ait Apostolus: ‹ Rapiemur in nubibus obviam Christo, nubes appellans altitudines clarissimas divinae theoriae, in qua semper cum Christo erunt. Hinc est, quod Dionysius ait: Et si quis eum, Deum videlicet, vidisse dixerit, non eum vidit, sed aliquid ab eo factum. Ipse enim omnino invisibilis est, qui melius nesciendo scitur, et cujus ignorantia vera est sapientia. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris; vel ut in Graeco scribitur: qui est in sinu Patris, vel in sinibus Patris. In quibusdam codicibus Graecorum singulariter sinus Patris dicitur, in quibusdam pluraliter, quasi sinus multos. Pater habeat. Ipse enarravit. Unigenitus itaque Filius Deum narravit, hoc est, in se ipso manifestavit, non in quantum divinitas ejus, quae omnino invisibilis est, sed in quantum humanitas, quam, ut se ipsum et Patrem suum, necnon et Spiritum sanctum suum hominibus manifestaret et angelis, accepit. Nam humana anima, dum per se ipsam invisibilis sit, per motus suos corporeos, non quid sit, sed quia sit, manifestat. Et quid est, quod ait: Qui est in sinu Patris vel in sinibus Patris>? Utrum aliud est sinus Patris, aliud unigenitus Filius Patris? Non aliud, sed unigenitus Filius

Filius, quia Patrem insinuavit mundo. Sinus etiam Patris unigenitus Filius est, quia in secretis paternae naturae semper est, sicut ipse ait: Ego in Patre, et Pater in me est. Quemadmodum igitur domus Patris unigenitus Filius est, sicut ipse ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt; ac si diceret: In me, in quo Pater veluti in sua propria domo habitat, multae mansiones sunt; in ea enim unusquisque suam receptionem pro suis meritis et ipsius gratia possidebunt: ita et sinus Patris est Filius; in ipso enim recipit Pater, et colligit, quos vult VARIAE LECTIONES.

recipere et colligere. Enarravit; hoc est, doctrina A seu ego sum Joannes filius Zachariae, sed dixit:

4

Ego sum vox. Non enim in se humanam substantiam consideravit, nec humanam generationem, siquidem ultra haec omnia exaltatus est praecursor Verbi. Deseruit omnia, quae intra mundum conti nentur, ascendit in altum, factus est vox Verbi, ita ut nullam in se substantiam fateretur, praeter id quod extra omnem creaturam ex abundantia gratiae accepit, esse videlicet vox Verbi. Hoc autem nomen non a se ipso, sed longe ante ab Esaia propheta, imo a Spiritu sancto per Esaiam sibi est impositum. Itaque ego sum vox, non mea vox, sed clamantis vox; vox enim relative dicitur. Clamantis igitur Verbi, hoc est, per carnem praedicantis vox est Joannes. Et ubi clamat Verbum, cujus vox est

et manifestatione suae incarnationis Deum invisibilem demonstravit et demonstrat et demonstraturus est; sicut ait in ipsa sententia, quam paulo superius introduximus: Qui diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum ei. Et hoc est testimonium Joannis. Ac si diceret: Hoc totum, quod diximus, ab eo loco Joannes testimonium perhibet usque ad id quod est, ille enarravit, testimonium Joannis est praecursoris de eo, cujus praecursor est. Deinde veluti ex alio primordio narrationis incipit, dicens: Quando miserunt Judaei ab Jerosolimis cet. Et est ordo verborum: Et confessus est, et non negavit, quando miserunt Judaei ab Jerosolimis sacerdotes et levitas, et reliqua. Quid autem non negavit, et quid confessus est? B Joannes? In deserto. Hoc desertum multi volunt

Quia non sum ego Christus. Putabant enim Judaei Joannem Baptistam Christum fuisse, quia in prophetis praedictum, quod in mundum venturus essel. Putabant quoque eum Heliam Thesbiten, propter nimiam sui abstinentiam, et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum vindictae futurae terrorem. Et praeter hoc putabant, eum, Joannem dico, unum aliquem ex prophetis iterum surrexisse, videntes maximam prophetiae gratiam in eo profecisse. Non sum ego, inquit, ‹ Christus, quia Christi praecursor sum et vox clamantis in deserto ›. Helias es tu? Et dixit: Non sum. Haec negatio duobus modis intelligitur. Non sum, dixit, Helias, sed in spiritu et virtute Heli veni. Item non sum Helias; ille enim solummodo propheta, ego vero non solum propheta, sed et praecursor. Non quod omnes prophetae praecursores Christi non sint, sed quod nullus prophetarum simul cum Christo uno eodemque anno natus est, qui fieret praecursor parvo spatio interposito. Propheta es tu? Respondit: Non. Item dupliciter intelligitur: aut, quia plus quam propheta est, sicut de eo Christus praedicat, ideo negat se prophetam esse, aut quod opinioni eorum respondit. Putabant enim, Joannem unum ex mortuis prophetis praeteriti temporis fuisse.Aitergo: Non sum unus ex ipsis prophetis, de quorum numero existimatis me surrexisse, et praesentialiter vobis praedicare. Dixerunt ergo ei : Quis es? Si Christus, seu Helias, seu aliquis prophetarum non es, dic, quis es, ne absque responso atque ulla cognitione de te ad eos, qui nos miserunt, redeamus, nullumque responsum eis reddere valeamus. Quid dicis de te ipso? Audivimus enim, te de Christo praedicasse, de te, autem ipso nil manifestum asseris. Quid ergo dicis de te ipso?

C

[ocr errors]

intelligi de Judaea, deque toto Israel. Judaea quippe in desertum redacta est, omni divino cultu evacuata, idololatriaeque sordibus contaminata, legalem litteram solummodo, omni spirituali sensu evacuatam, diversis superstitionibus pollutam sequens; et quae prius confessio dicta est, Judaea enim confessio interpretatur a in negationem omnino veritatis versa est. In hac itaque solitudine et vox Verbi et ipsum Verbum primo praedicavit. Sed cur vocis appellatione praecursor Verbi significatur, non immerito quaeritur. Est igitur vox interpres animi. Omne enim, quod intra semetipsum prius animus et cogitat et ordinat invisibiliter, per vocem in sensus audientium sensibiliter profert. Animus itaque, id est, intellectus omnium, Dei Filius est. Ipse est enim, ut ait sanctus Augustinus, intellectus omnium, imo omnia. Cujus praecursor pulchre vocis vocabulo nominatur, quia primo per ipsum demonstratus est mundo, dicens Ecce agnus Dei et reliqua. Altiori vero theoria desertum intelligitur divinae naturae ab omnibus remotae ineffabilis altitudo. Deseritur enim ab omni creatura, quia superat omnem intellectum, cum nullum intellectum deserit. Et hoc graeco nomine, quod est prμos, luce clarius significatur. 'Epnuía quippe interpretatur remotio et excelsitudo, quod omnino divinae convenit naturae. In ipso itaque deserto divinae celsitudinis Verbum clamat, per quod facta sunt omnia. Audi Moysen in Genesi dicentem: Dixit Deus: Fiat lux›, dixit Deus: Firmamentum ; similiter in omnibus operibus sex dierum praecedit: ‹ dixit Deus ». Übi Dei nomine Patrem intelligimus, dixit autem Dei Verbum significat. Clamat itaque Verbum Dei in remotissima divinae bonitatis solitudine. Clamor ejus naturarum omnium conditio est. Ipse enim voeat ea, quae sunt, tanquam quae non sunt, quia per ipsum Deus Pater clamavit, id est, creavit cuncta, quae fieri voluit. Clamavit ille invisibiliter, priusquam fieret mundus, mundum fieri. Clamavit, in mundum VARIAE LECTIONES.

Ego sum vox clamantis in deserto. Si quaeritis, inquit, quid de me ipso profero, cognoscite, quia ego sum vox. Non dixit, quia ego sum homo,

1 cod. doctrinam et manifestationem.

D

NOTAE

a Hieronymus : Juda, laudatio, confessio. Nam v ducitur a verbo 7. Hirn. in, id est, confiteri.

bant: Prophetarum unus es tu »? sed solummodo : Propheta es tu? ipse videlicet, qui praefigurabat baptismum. Respondit eis :

veniens, visibiliter mundum salvari. Prius clamavit A rexisse ac baptizasse. Ac per hoc non interrogaaeternaliter per solam suam divinitatem ante incarnationem; clamavit postea per suam carnem. Et quid illa vox ejus, hoc est praecursor ejus, vociferat? Audi. Dirigite viam Domini. Quid est Dirigite viam Domini? Nonne quod sequitur, rectas facite semitas? Dirigite ergo viam Domini, hoc est, recte praedicate et credite Dominum, qui via est, sicut ipse ait: Ego sum via et veritas et vita. Potest et sic intelligi: Dirigite viam Domini›, hoc est, recte credite in Dominum. Non enim per aliam viam Dominus corda hominum ingreditur, nisi per fidem, quae via est Domini. Sicut dixit Esaias propheta. Videns evangelista sententiam Esaiae de praecursore Domini in Evangelio secundum Lucam plenissime scriptam, intermittere voluit, ne videretur super- B fluum, eandem sententiam recapitulare. In hoc loco de mysticis praecursoris nominibus pauca inserere non est inconveniens, ut opinor. Vox vocatur, quia, sicut vox praecedit mentis c nceptum, ita Joannes praecessit Dei Verbum. Пpódpouos vocatur, id est praecursor, quia non solum Joannes in conceptione et nativitate, verum etiam in mysterio baptismatis et praedicationis poenitentiae Dominum praecessit. wapópos dicitur, hoc est lucem ferens, quia ipse primo lucem mundi in notitiam mundo attulit, et in se ipso gestavit. Stella matutina, quam Graeci iorрov прwivov appellant, Joannes dicitur, quia, sicut illa stella, quam astrologi luciferum vocant, ortum solis praecedit, ita praecursor Domini prius mundo apparuit, quem sol justitiae subsecutus est. Similiter a Graecis xpidoμeditpopis vocitatur, propter suam abstinentiam a communibus hominum alimentis. 'Ακρὶς quippe interpretatur locusta, μέλι mel, τροφή 1 esca ; ἀκριδομελιτροφὸς itaque locustas et mel silvestre comedens interpretatur.

Et qui missi fuerunt, erant ex Pharisaeis. Quaeritur, quare Pharisaei missi sunt ad Joannem? Sed ad boc dicendum: Ideo specialiter Pharisaei, audientes praedicationem Joannis generalem omnium resurrectionem ex mortuis populo suasisse, et maxime eo loci, ubi ait, ‹ genimina viperarum, quis vos liberabit a superventura ira», in judicio videlicet post resurrectionem, desiderabant audire Joannem; nam et ipsi resurrectionem mortuorum firmissime credebant et praedicabant, ac per hoc in multis consensisse Christo perhibentur, Paulum quoque apostolum frequenter adjuvisse.

Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Helias, neque propheta? Quaeritur, cur Pharisaei tribuerint auctoritatem baptismatis Heliae, aut cuipiam prophetarum; audierant enim in prophetis, Christum in mundum venturum et baptizaturum. Scientes itaque, Jordanem figuram baptismatis gessisse, eumque Heliam et Elisaeum siccis pedibus transiisse, figuram baptismatis in Helia et Elisaeo non dubitabant praecessisse, `aut illos ipsos sur

2

Ego baptizo in aqua; ac si diceret ego tingo in aqua solummodo per purgationem corporum, sanclificationem corporis et animae in eo, qui vere baptizat, praefigurans. Medius autem vestrum stat, hoc est, praesens vobis apparet, quem vos nescitis, quia in eum non creditis, neque, quis sit, cognoscitis. Ipse est, qui post me venturus est. Hic est, qui in divina disputatione et praedicatione, priusquam fieret mundus, definitus est, quod post me venturus esset in mundum, ut me praecursorem suum subsequeretur. Qui ante me factus est; hoc est, qui coram oculis mentis meae et corporis praesens factus est Ipsum siquidem video, et cognosco in medio vestrum, vos autem eum nescitis. Est et alius intellectus in his verbis, ut Maximo placet. Joannes figuram poenitentiac gerit, quoniam poenitentiam praedicavit; Christus autem figuram justitiae, non solum quia mundum judicat, verum etiam, quia ipse justitia aeterna est. Poenitentia non nisi post praevaricationem justitiae valet fieri; humana itaque natura, quae leges divinas in paradiso transgressa est, sub persona Joannis poenitentiam praedicat et facit, et substantialem Dei Verbi justitiam praecedentem se per divinitatem, et post se venturam per carnis dispensationem manifeste declarat, ut eam, humanam dico naturam, juxta divinas leges, quas superbiendo spreverat, conversantem, ad pristinum aeternae justitiae statum revocaret. Cujus ego non sum dignus, et reliqua. Calceamentum Verbi est sửa caro, quam de virgine assumserat, quae per figuram calceamenti insinuatur. Ut enim calceamentum ex corio mortuorum animalium efficitur, ita caro Christi propter nos mortalis facta est, ut morte ipsius mors nostra omnino interimeretur. Nam caro Christi non merito sui peccati mortalis facta est, sicut caro nostra, sed ad naturam nostram post peccatum condescensione passibilis erat. Mortem siquidem subire propter nos non renuit, causam vero mortis, peccatum dico, non recepit. Ideoque mors eum detinere non potuit, quia debitor mortis non fuit. Non poterat mors detinere captivum, quem non invenerat crimiD nosum. A primo ergo homine ante peccatum accepit absque peccato esse; ab eodem post peccatum accepit mori posse; quibus duobus totam nostram naturam in se ipso restituit. Mortem quippe nostram omnino in se delevit, et vitam aeternam restituit. Eo vero, quod peccato caruit, naturam nostram, antequam peccaret, in se manifestavit. Si itaque calceamentum Verbi caro Verbi subtilitatem, et investigabilem perplexionem my steriorum incarnationis intellige. Cujus myster:i altitudinem solvere indignum se præcursor judicat.

C

VARIAE LECTIONES.

' Cod 9piger. Cod. Fariseis. * Cod. diffuitus.

« ElőzőTovább »