Oldalképek
PDF
ePub

interpellat : decernimus, nullam vos in eum excom- A et landabilius sublimitatis vestræ prædicatur irs.

municationis jaculaturos omnino sententiam ; quousque videlicet nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia , universa quæ gesta sunt , veraciter agnoscamus. Alioqui invalidam apostolicæ pondere auctoritatis futuram, contraque reverentiam vestram potius non immerito sævituram. Satius autem, et sine dubitatione præstantius est, ne Carolus proprium filium spernat, ne domesticos seminis sui despiciat, ne jura propinquitatis solito more corrumpat, ne pacis et charitatis fœdera violet, ne caduca mansuris anteferat, ne temporalia æternis praeponat. Praeterea praefatus Carolomaunus insontem quidem se circa patrem multipliciter asserit. Verum ut nos, non astruendo, sed ratiocinando, quæ animadvertimus fateamur, quid mirum, si Carolus præcepta Dei, præfixos metis suis terminos transferendo, aliena invadendo, contemnens, ex suis reperit, qui ejus voluntatibus contrairet, et de lumbis suis procederet, qui ipsius nutibus resultaret : cum non ignoremus protoplastum, contra Deum se per inobelientiam erigentem, et vetita contingentem, non solum exteriora quæque rebellantia cognovisse, verum etiam in semetipso quae sibi obsisterent invenisse ? Quod tamen non dicimus, quasi Carolomannum rebellem circa patrem fatentes, aut contumacem gemitum erga genitorem fore docentes : sed quid secreto justoque divino judicio fieri possit co:isiderantes, et ut hæc rex Carolus solerter attendat, salubriter admonentes. De quibus omnibus sciioue nos ipsi regi Carolo scripta nostra misisse, et exhortatoria pontificátus nostri monita direxisse. 0ptamus fraternitatem vestram in Christo bene valere. Data iii ldus Julias, indictione iv.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

AdmiANus episcopus, serviis servorum Dei, dilectissimis ac sphritualibus filiis Basii.io, CosstANtiNò et Leoxi, piissimis et tranquillissimis imperatoribus.

Lectis excellentis imperii vestri litteris, dilectionis vestræ quæ erga nos flagrat indicia et pietatis solita studia non tam cognovimus quam recognoviiiius; unde gratiarum multimodas actiones summæ Divinitati referimus, et multiplices laudes ejus comcinere non cessamus, ob id maxime quia circa religionis cultum accensi, postpositis cæteris sæcularibus curis, ante omnia ecclesiasticæ paci constiluistis; et quia se,lis apostolic;e decreta , sama priscaque lege super exortis controversiis exquisistis ; et in colligendo magno sanctoque collegio pium studium et desiderium ostendistis; in quo, abdicato pravitatis auctore, definitio rectæ fidei et catholicæ ac paternæ traditionis, atque jura Ecclesi;e perpetuis sæculis profutura, et satis idonea, fixa sunt et firmata : in quo etiam illud mirabilius

[ocr errors]

C

'gne quod non judicium vel assertorum, sed conscio

rum uantum et obsecundatorum persona usi fuisse dignoscimini : ita ut per humilitatis arcem ad culmen virtutum pervenire dilexeritis potius quam per imperialis altitudinis fastum ad iuanis gloriæ ima delabi consenseritis. Præterea nostri habitus qualitas, quam scire se velle benignitas vestra pio designat affectu, ita se habet, ut superna providentia, quæ cuncta creavit et continua provisione gubernat, expedire nobis perspicit, et quod expedierit consulte dispensat. Apocrisiarios quoque nostros, snper quorum nihilominus reversione scripsistis, licet sero, post multa tamen pericula, deprædationes atque propriorum hominum trucidationem, nudos tandem recepimus non cujuslibet hominis fretos auxilio, sed Dei solius praeditos adminicmlo : unde audientes haec universi gemunt, et quia isti pertulerunt quæ sub nullo piorum principum quemquam sedis apostolicæ missum pertulisse recolunt, omnes stupefacti mirantur , fitque continui clambris ab Ecclesia nostra murmur, quod ita dispositionis vestræ constitutio improvide prodire potuerit, nt in barbarorum gladios, nullo imperii vestri fulti præsidio, miseranter inciderint. Praesertim cum hos quos ab apostolica sede toto desiderio postulaveritis, et ab ipsis apostolorum principum tectis per legatos vestros salvos acceperitis, salvos rursus, disposiuis rite propter quæ missi fuerant ad propria remutere summa diligenlia procurare debueritis, exemp\o saltem provocati Michaelis decedentis imperaloris, qui quos ab apostolica sede suscipere meruit, idoneo sociatu prævio, ut nostræ illæsi praesentaret,tur ecclesiæ solerti cura sategit. Et præterea et aliul quod prima pietatis vestræ opera, vel circa sedis apostolicæ prioris benignitatis indicia contra spem nostram decolorasse convincitur, imo funditus destruxisse probatur: videlicet quia favore vestro frater et coepiscopus noster Ignatius in Bulgarorum regione consecrare præsumpsit antistitem , unde mirati sumus, et quia a pia intentione vestra retro reversi sitis, admodum obstupuimus. Verumtamen saltem nunc jam dictum reverendissimum præsulem ab illins regionis dispositione salubribus monitis, quæstimns, coercete: alioquin nec ipse canonicam effugiet ultio

D nem, nec ii qui praesulatus vel alterius officii sibi no

men illic usurpant, cum excommunicatione, qua ja.m tenentur astricti, etiam proprii gradus jactura carebunt. Porro de tribus capitulis, super quibus, præfato postulante sanctissimo fratre et coepiscopo nostro Ignatio, divinitus protectum imperium vestrum iios deprecatum esse dignoscitur, nil possumus ab eo quod jam constitutum est, ordinare diversum ve! disponere, maxime de Photii consecratione al.quantisper versum : nisi forte nos, quibusdam ex utraque parte in pręsentia nostra reperiis, contigerit scire, quæ usque huc nescimus: vel discere quæ nunc penitus ignoramus. Non enim est in nobis est et non

[ocr errors]

prævaricalores nos legis esse constituemus. Satis enim ncua sunt quæ cuin suo auctore destruximus, et quæ construenda mandavimus. Ab illis quippe sacratissimis constitutis, quæ vel apostolicæ memoriæ prædecessor noster papa Nicolaus antea salubriter sanxit, vel nos postea dispensatorie protulimus, nulla motione vel mutatione discedemus, aut ad dextram vel sinistram quoquo modo declinabimus. Quæ videlicet jam dudum probavit Ecclesia, et immutilata servanda nuper gestum universale concilium statuit. Neque euium nobis moris est ut pro libitu proprio paternis sanctionibus abutamur , quemadmodum quibusdam , qui apud vos summa reruin ecclesiasticarum gubernacula molerantes, tunc synodorum statuua, vel etiam apostolicæ sedis decreta proferunt, cum vel alios lædere, vel se juvare cupiunt : et hæc tunc sub silentio tegunt, quando fortasse contra se, vel pro aliis proponerentur. Si nostra, more priorum, æquitas in vestræ urbis præsules, majorum regulis obviantes, commoveri severius voluisset, quamvis mulia instantia, et certamen viri prudentissimi et religiosissimi hegum;eni ac sacrorum vasorum custodis Theognosti, uui de pietatis vestræ virtutibus, et probabilium umorum insiguibus, et trophæorum triumphis, atque de beneficiorum vestrorum pie sibi præstitorum nuuititudine, nos plurimum relatione sua lætificavit, et qualiter diebus vestris, snperno brachio, atque siudio, et solertia, vestra Christianitas prosperetur, enarrans, ad multimodas laudes sanctæ Trinitati reddendas, et gratias, alacriores exhibuit, ad postuIata divinitus muniendo imperio vestro concedenda, nos supra modum efflagitaverit, et ultra quam dici possit solito et prisco more, ac pro ecclesiasticis utilitatibus frequenter impenso, crebris suggestio' n bus investigarit. Super quibus tamen propter jam designatam causam, nec annuere possumus, nec quidquam præter id quod jam evangelizatum est, ullo modo definire. Deus autem omnipotens, per quem reges regnant, et in cujus manu omnia jura regnorum consistunt, imperium vestrum ad Ecclesiæ suæ sanciæ pacificam constitutionem et populi Christiani perpetuam libertatem magis ac magis corroboret, ejusque potentibus plautis cunctarum infidelium nationum **ervices inflectat, dilectissimi et desiderabilissimi fiiii. Data iv Idus Novembris, indictione v. XXXVII. AD IGNATIUM coNSTANtiNOPOLiTANUM ARchiEpiscopuM. (Anno 871.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

XXXVIII.

sint e regione Bulgarum cum gravi ignominia et dedecore expelli, ipsique illinc episcopi cum non mediocri contemptu exigi; et hoc nullo tanta de re judicio prius apud vos facto, cum in judicium ea de re nunquam vocati simus. Quod si dicas priusa nobis Constantinopolitanæ diœceseos prosbyteros in ea regione sacrificare prohibitos , haud inficias imus. Erant Photiani, illiusque syinmystae , quibus uon solum in Bulgarum provincia, sed ubique gentium sacerdotali munere interdiximus interdicimusque. Quae cum scires, nihil tibi in eo regno tentandum fuit. Intelleximus autem et alia multa a vobis contra Patrum decreta fieri, inter quæ et hoc est, nuper quosdam conlra statuta Patrum priscorum , et synodi oecumenicæ proxime celebratæ, ex laicis repeute diaconos creatos, ciim sciatis Photii casum iude originem traxisse.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

AdaiANus episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis eu sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis et episcopis qui apud Duziacensem Rhemensis provinciæ synodum convenerunt.

Charitatis vestræ litteras per Actardum venera

bilem coepiscopum, et gloriosi regis Caroli legatum, suscepimus, et quid de eo ad suggesfionem et deprecationem nostram egeritis, non solum in eis. verum et per ipsum cognovimus. Egistis enim ut decebat, ostendcntes in ipso veræ fraternitatis fervorem, et in nobis Ecclesiæ, cui, licet iudigni, vicarii tamen dignissimi principis apostolorum praesideprout significastis, peregimus. Nam sicut synodus expostulavit, plebs et Turonicus clerus eum concorditer elegit, per nostræ apostolicæ auctoritatis decretum constituimus cardinalem metropolitanum, et archiepiscopum Turonicæ Ecclesiæ, atque provinciæ : quoniam dicente Antero papa in epistola sua (epist. unica, in princip.), quibusdam eum de mutatione episcoporum de civitate in civitatem consulentibus: Scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam, aut dominatione. Petrus namque sanctus imagister noster et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam , ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam. Similiter et Felix de civitate, qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio, translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate in civitatem, qui non suo libitu hoc facit, aut ambitu, sed utilitate quadam , aut necessitate , aliorum hortatu et consilio potiorum transfertur : nec transfertur de minore civitate ad majorem, qui hoc non ambitu, non propria voluntate facit; sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est, quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Et alios nonnullos, sicut tripartitæ historiæ series prodit, legimus (lib. xii, cap. 8) pro temporis necessitate de una ecclesia fuisse mutatos in aliam : quæ aliter tractanda est necessitatis ratio, aliter voluntatis. Unde sancti patres Nicæni capitulo secundo dicunl, quoniam plura aut per necessitatem, amt alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam. Et sanctus Leo papa (epist. ad Nicetam Aquileiem.) cap. 44 decretalium suorum dicit omittendum esse, et inculpabile judicandum, quod necessilas intulit. lta tamen hoc permittentes, ut Nammeticæ Ecclesiæ, cui fuerat ordinatus, in eo quod remansit, quod destructa habetur, jura potestatemve mullo modo subtrahamus. Interponentes pastoralis vigoris censuram, ut si quandocunque, vel quicunque alium, ipso superstite, in præfata metropoli, et in ista, vel in earum pertinentiis, locare tentaverit, aut ordinare locare præsumpserit, ecclesiasticæ duntaxat communionis consortio careat. Sane post ejus decessum, electio canonica, et ordinatio a sulfraganeis episcopis ejusdem metropoleos Turonicæ canonico celebretur ex more. Quod si Namneticæ contigerit Ecclesiæ ad priorem , Christo auxiliante, statum redire, nihil officiat ei hæc necessitatis unitio, quam videlicet exigit paganorum vastatio, quominus proprium valeat habere pontificem. Sed vidimus eum valde tristissimum propter persecutionem paganorum. Et cum omnes sint pene res ipsius Ec

mus , debitum cum reverentia honorem. De quo A fraterna eum charitate commoti viribus totis a!ju

[merged small][ocr errors]

vare, apud excellentissimum regem vestrum humiliter intercedendo, viriliter satagaris: quatenus vestro ingenti certamine Christi Ecclesia quieta et secura, et propriis rebus diuata gloriosaque consistat. Igitur de Hincmari Laudunensis episcopi depositione pontificio nostro scripsistis, quatenus de eo secundum quod canonicum est vobis rescribere juberemus. Primo denique vestræ respondemus charitati , quia cum clamaret in synodo se ad sedem apostolicam velle incunctanter venire, atque in præsentia ejus pro objectissibi ab adversario criminibus respondere, damnationis in eum non erat proferenda sententia. Tamen, sicut ipsius concilii actionibus legitur, quoniam salvo in omnibus judicio sedis apostolicæ,

B illum ab episcopis fuisse judicatum asseritis, nos,

non aliqua contra quoslibet commoti invidia , ncc alterius culpam in alterum retorquere cupientes, volumus et auctoritate apostolica , nullius partis favorem aut obsequium, sed rei gestæ veritaten\ magis invenire cupientes, jubemus ipsum liincmarum Laudunensem episcopum vestra fretum poteiiuia ad limina sanctorum apostolorum, nostramque venire præsentiam. Quo sane veniente, veniat pariter accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate _legitima respui. Et tunc in præsentia nostra , et totius sedis Romanæ synodali collegio, causa iilius prudenti ventilata examine, ac diligenter inquisita , secundum Deum et sacrorum canonum constitutiones Spiritu Dei prolatas, sine protelatione aliqua finietur : quoniam gesta synodalia quæ nobis mandastis, et illius judicantur dammatione, dicente nobis beato Gregorio (lib. viii, epist. 50) ad Constantium Mediolanensem episcopum de quodam ab eo damnato episcopo, idonee satisfacere non videntur. • Ideo temere aliquid de episcopi persona decernere nec debemus , nec possumus, ne (quod absit) reprehensibiles inveniamur in noslris, quibus aliorum jure competit retractare sententias. • ltem in alia epistola .sua Felici Siciliensi (lib. vii , indict. ii, epist. 45): • Nec nos, inquit, contra inauditam partem aliquid possumus definire. » Hinc etiam ad Marinum quemdam scholasticum (lib. eod., epist. 61) scripsit dicens: « Quia, sicut præfati sumus, causarum origo et qualitas omnino nobis ignota est, pronuntiare aliquid definitive non possumus : me, quod reprehensibile nimis est, de rebus non bene cognitis proferre sententiam videamur. » Unde et sanctus Leo, sedis et doctrinæ apostolicæ decus, dicit in epistola sua Flaviano Constantinopolitano pro Eutychele presbytero hæretico (epist. 10): « Quoniam nos , qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam paruis praejudicium definire, priusquam unuversa quæ gesta sunt, veraciter audiamus. • Ilinc et beatus Job dicit : Causam quam nesciebam , diligentissime investigabam (Job xxix). Inde etiam in Penlateucho Dominus dicit : Clamor Sodomoru:n et

Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum ag* o *

[graphic][graphic]

gravatum est , imis. Descendam et videbe, utrum c!amorem qui venit, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. xviii). Ecce Dominns omnipotens, cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt etiam antequam fiant, cur haec et alia multa per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne præcipites in discutiendis seu judicandis negotiis essemus, et ne mala quorumquam prins quisquam præsumat credere, quam probare ? Cujus exemplo monemur, me ad proferendam sententiam umquam præcipites simus, aut temere quoquo modo judicemus. Quibus nimirum exemplis admoniti, aliter in præsenti de prædicto Hincmaro, nisi eum Romam vieniendi, vobis mandare distulimus. Nam grave mentibus vestris videri non debet, in præsentia sedis apostolicæ ut illius retractetur judicium ; quia veritas exagitata saepius magis splendescit in lucem, et pernicies revocata in judicium gravius et sine pœnitentia condemnatur. Nam fructus divimus est, justitiam s:epius recenseri; uullumque bonum est, quod non pulchrius elucescat, si plurimorum fuerit sententia comprobatum. Unde quousque causa illius, sicut prætulimus, fuerit iterum refricata atque finita, episcopiis in ipsa Laudunensi Ecclesia nullatenus ordinetur. Qnapropter quæ vobis salubri et apostolica præceptione facienda mandamus, toto annisu et fideli devotione, sicut filii charissimi, adimplere facereque debetis, si nostro illibate frui apostolico semper desideratis consortio. Generalitatem vestram optamus in Christo bene valere. Data vm Kal. Januarii, indictione v.

[merged small][ocr errors]

i)olet regem sedis apostolicæ monita aegrius tulisse. Hincmari Laudunensis depositionem non probat, eumque Romam ad retractandum judicium mitti jubet. Actardum vero ad Ecclesiam transfert Turonensem. AdriANUs episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAnolo glorioso regi. Laudabilis charitatis et sapientiæ pudicae ac pacificæ vigore atque decore magnitudinem excellentiae vestræ, o charissime in Domino fili, longe lateque florere, nitide splendere audimus. Sed quia litteris vestris, apostolicæ correptionis apices membratim retexendo, adversum palernitatem nostram quoddam indebitæ reprehensionis murmur, et, tumultuosum nobis clamorem misistis, nec sane patienter pontificii nostri monita et correptiones audisse comperimus; liquido patet vos adhuc perfectæ aliquid charitatis minus duntaxat habere. De illa enim dicit apostolus: Charitas patiens est, benigna est, non inflatur, non irritatur, non agit perperam, omnia suffert,

a Laudabilis charitatis. His rursum Adriani litteris offensus Carolus prolixam epistolam rescripsit, quæ inter cæteras edita est post Hincmari opnscnla, evmbolo sub finem adjuncto. q;;od instar habet alte

A omnia sustinet (I Cor. xiii). 0.nuia igitur qnae vobis a se'e apostolica, castissima utique matre vestra, ciri per Dei gratiam præsidemus, directa sunt, velut aliq:o sedule negotio exigente mittuntur, auribus patefactis audire, alacri mente percipere, animoqiie grato amplecti, sicut filins charissimus debes, et patris verba dilecti, non ex voto male optantis, sed ex radice veræ procedentia charitatis, humili semper debetis intentione recipere : quæ sicut Salomon ait, quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi esse videntur (Eccle. xm); quod culpas delinquentium nesciant palpare, sed pungere. Unde quoniam te virum perfectum, et per omnia Deo placentem habere eipimus, ceu prudens pater, qui charissimum filinm suum, etiam mon delinquentem, ne quando securus B existens flagitiis se audacter commisceat illicitis, flagello severo affligere non desistit, quia nec propter amorem carnis disciplinali parcendum esse virgæ a sapiente monemur. Hinc etiam de ipso Deo nostro, quem coetus omnium fidelium patrem quotidie vocat, legimus scriptum : Quem diligit Dominus, castigat, et corripit : flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. xui). Quapropter scire vos decet, quia Deo permittente, justo utique, quamvis alto et secreto consilio suo, pro vestri salute talia vestræ sereuitati a sede apostolica saepius monita venire videntur. Ideo magis omnipotenti Domino immensas gratias agere, nobisque deinde paternæ laudis gratanter dehetis præbere obsequium, et non reprehensionis vel murmurationis modicæ verba dirigere. Nam nos, C nullius zelo livoris, nullius subdolae calliditatis dolo, vel etiam favore alicujus transitoriae laudis, charissimam vestræ nobilitatis et magnitudinis prudentiam et dilectionem modo affabiliuer monere, modo autem pro regiae potestatis gloria, vobis, quoties necessaria temporis res, vel proximi deposcit necessitas, humilis precator assistere, aliquando vero verbis severioribus fidenter corripere, ut Christi gratia in melius semper proficiatis, studemus. Igitur de Hincmari Laudunensis episcopi depositione pontificio nosuro scripsistis : Et cætera quæ sequuntur, ut in epistola præcedenti, usque ad temere quoquo modo judicemus. Nos in depositione illius quandiu vivimus, nullatenus consentiemus, nisi ad nostram ipso veniente praesentiam, causa ejus depositionis nostro D fuerit examine diligenter inquisita, atque finita. Quibus nimirum admoniti, aliter in præsenti de prædicto Hincmaro, nisi eum Romam veniendi, vobis mandare distulimus. Actardum denique venerabilem antistitem legatum vestrum, de quo et nos olim vohis mandavimus, et vos vestris apicibus nostræ clementiæ direxistis, sicut et synodus expostulavit. plebs et Turonicus clerus, concorditer elegit, jam constituimus per nostræ apostolicæ auctoritatis decretum cardinalem metropolitanum ei archiepisco

[merged small][ocr errors]

pum Turonicæ provinciæ : sic tamen, ut Namue- A

licæ ecclesiæ, cui fuerat destinattis, in eo quod remansit, quia destructa habetur, jura potestatemve nullo modo subtrahamus. Interponentes pastoralis vigoris censuram, ut quandocunque vel quiseumque alium ipso superstite in præfata metropoli, et in ista, vel in earum pertinentiis locare tentaverit, aut ordinare præsumpserit , ecclesiasticæ communionis eonsortio careat. Sane post ejus decessum electio canonica, et ordinatio a suffraganeis episcopis ejusdem metropoleos Turonicæ canonice celebretur ex more et si Namneticæ contigerit Ecclesiæ ad priorem redire statum, nihil officiat ei hæc necessitatis unitio, quam exegit paganorum vastatio, quominus proprium valeat habere pontificem. Sed vidimus eum

valde tristem propter persecutionem paganorum ; C

eu eum omnes sint pene res ipsius Ecclesiæ depopulatae, precamur largissimam munificentiam et charitatem veslram, ob amorem Dei et sancti Petri nostramque deprecationem, et hoc sit in memoriale perpetuum, quod,concesseritis nobis hoc domum, ut non patiamini tantum locum pessum ire, et in desoIationem, praesertim cum fuerit ex antiquo metropolis, et meritis gloriosissimi confessoris Christi Mariini honorabilis, semperque venerabilis, et inter Gallicanas eadem vel secunda vel tertia provincia Turonensis, et multis quæ ab ea distractæ sunt, ditata villis, possessionibus et abbatiis. Et cum aliæ, quæ sub ea sunt, civitates jam sint pene destructæ, harum matrem tantam et metropoffm ne patiamini de

strui, desolari, et dehonorari vestro in tempore. Quin C

potius studete eam de rebus vestris propriis, vel procul ab ea positis, vel tutis a paganis, ditare, continere, et extollere. Quia tunc ea vobis in æternum confirmatis, cum quæ Ecclesiarum Dei obsequiis condonatis, et reservatis omnibus sua jura metropoHitanis. Nostis enim quia omne monasterium in potestate episcopi consistere debet juxta canonicam auctoritatem : et quia hoc est transgressum, ideo plurima monasteria habentur destructa, sicuti monasterium sancti Medardi Turonis, in quo jacent episcoporum primi Turonensium Lidorius et Gatiamus; sicut et Monasterium majus, sicut etiam alia in eadem civitate monasteria, quae forsitan per episcopale ministerium , et vestrum sapientissimum

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

AdriANus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cathal. episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Ad apostolicæ sedis notitiam tua fraternitas noverit pervenisse inter quemdain parochianum tuum et filiam cujusdam viduæ, utriusque partis assensu, consentientibus etiam pareatibus ei amicis, matrimonium quondam fuisse couiraclum. Sed quia sacerdos datæ utrinque fidei non interfuit, cum tamen alii testes legitimi plures interfuisse noscantur, utrum hujusmodi matrimonium stare debeat, an etiam irrituin habeatur, quæstio inde, sicut nobis relatum est, agitatur. Ut autem omnis quæstio super eodem matrimonio de cætero sopiatur, per apostolica tibi scripta inandamus quatenus hujusmodi connubium dissolvi nullatenus patiaris, sed firmum facias atque iiiviolabile perinanere. Si enim alias personæ convenientes et legitimæ fuerint el contractus ipse legibus concordans, ita quod non videatur ei de sacris canonibus obviare, pro eo quod sacerdos absens fuerit, tale matrimoniuin non debet ullatenus impediri.

XLI.
AD CAR0LUM CALVUM REGEM.
(Anno 872.)

Regem asperioribus literis offensum, multa de ejus laudibus prædicans, placare studet. De Actardo ad sedem Turonicam translato. Imperium Carolo post Ludovici obitum promittit. Et ae Iiincmaro Laudunensi. AdriANus episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio et gloriosissimo CAaolo regi, conjugique salutem in Christo. Litteras vestræ nobilitatis per venerabilem filiuum et fratrem nostrum Actardum episcopum suscepimus : in quibus multa reclamatoria, resultatoria, et tumultuosa perspeximus, aliter quam optaveramus murmurantia. Regnum Dei nullas murmurans acci

consilium, et largissimum donum, poterunt redire D pit, nec inurmurare poterit accipiens. Audiens enim

[merged small][merged small][ocr errors]
« ElőzőTovább »