Oldalképek
PDF
ePub

ec lesias redde ent. Photianis vero sub eadem, ac A satisfactum. Imperator et patriarcha dixerunt : Quía distriction satisfactione communicarent quidem,sed sacerdotum judicium, usque ad sedis apostolicæ sententiam manente sanctismi papa Nicolai judicio protelarent. Itaque multorum anfractuum laboriosos circuitus penetrantes, tandem Christo præduce hessalonicam veniunt, in quam Basilius imperator Eustachium spatharium candidatum cum su saluLationis officio sanctæ Romanæ Ecclesiæ legatis obviam destinavit.

Qui eos admodum honorifice per contigua itineris loca ducens Sillambriam pervenerunt. Ubi a Sisinnio imperiali protospathario, et Theognisto patriarchali hegumeno, qui Romæ apud sanctissimum papam Nicolaum pro restituendo Ignatio sedulus intercessor exstiterat, cum quadraginta equis de stabulo imperiali, et totius mensæ argenteo apparatu, officialibusque, qui sibi ad omnen libitum famularentur, sunt excepti, ad Castrum rotundum, in quo est ecclesia miræ magnitudinis sancti evangelista Joannis B nomine dicata, favore Augustali Sabbato mansionein suspiciunt. Et Dominica, quæ quinta decima dies Septembris erat, indictione tertia, singulos equos cum sellis aureis devotione imperatoria capientes, obviatis omnibus scholis, videlicet spathariorum, candidatorum, strategorum, mandatorum, cæterorumque palatinorum ordinum, cum omnibus clericorum planetatis ordinibus ad portam Auream veniunt. Ibi a Paulo librorum custode, et Joseph vasorum custode, simulque Basilio sacellario, ecclesiasticis induti vestibus salutati cum syncellis patriarche Constantinopoleos solemniter præceduntur, et ab omni populo cum cereis et lampadibus prosequuntur. Sicque ad Irenes palatium descendentes, in domum, quæ dicitur Magnaura, a Joanne a secretis, spatharioque candidato, et Strategio spathario candidato, qui subministrationis gratia deputati fuerant, laudabiliter suscipiuntur, per quos imperialia mandata suscipiunt devotissime procul dubio suggesta, ne C forte moleste ducerent, quod imperiali natalitio imminente, in crastinum suscipi non valerent. Quo feliciter celebrato, misit imperator in occursum ipsorum omnes ordines palatinos. Quibus præcedentibus ante imperatorem in chrysotriclinio sibi continuo assurgentem salutabundi conveniunt, apostolicas epistolas imperatori offerunt: quas imperator per semet suscipiens osculatur. De statu Romanæ Ecclesiæ, et salute domini Adriani summi pontificis, deque omni ecclesiasticorum, senatoriorumque ordine ordinabiliter perscrutatur, legatosque amabiliter osculatus, Ignatio patriarchæ jussionem apostolicam perlaturos absolvit.

Qui sequenti die ad imperatorem redeunt, a quo faliter alloquuntur: Sanctæ Constantinopolitana Ecclesiæ per ambitionem pervicicassimi Photii diversis schismaticorum fluctibus lacerata sancta omnium Ecclesiarum Dei mater Ecclesia Romana, sanctissimi domni et universalis papa Nicolai (sicut ex eis litte- D ris, quarum auctoritate præsens pater noster Ignatius, qui violenter fuerat a Photianis expulsus, sedi propri nuper, juvante Domino, restitutus est, potest luculenter intelligi) fida provisione consuluit. Quapropter nos cum omnibus Orientalibus patriarchis, metropolitanis, atque episcopis, censuram sanctæ matris nostræ Romanæ Ecclesiæ per biennium præstolantes, propter Deum petimus, ut Dei negotium viriliter peragatur, et tandem aliquando auctoritate vestri sacri collegii tam pestiferæ Photianæ tergiversationis scandala propellantur; quatenus unitas et tranquillitas optatæ diutius juxta decretum sanctissimi papæ Nicolai restaurentur. Legati sanctæ sedis apostolicæ responderunt: Et nos ideo veninus; ideo missi sumus: sed neminem orientalium vestrorum nunquam in nostram synodum suscipere possumus, nisi oblato libello, cujus formam de serinio sanctæ sedis apostolicae sumpsimus, nobis fuerit

novum hoc et inauditum de libello proferendo asseritis, necesse est ut tenoris illins tormam videamus. Nec mora, libelli forma prolata est, et de Latino in Græcum conversa omnium notitiæ declaratur. Quorum quidam libellum proferentes in sancta synodo resederunt proferie nolentes extra synodum inglorii relicti sunt, sed dietim fervore sancti Spiritus temperati, præmissa libelli satisfactione ad unitatem sacræ synodi reversi sunt. In hane synodum Photius, ille pervasor, de multis criminibus perpetratis rationem redditurus adducitur. Omnes epistolæ sanctæ Romanæ Ecclesiæ contra eum prolatae leguntur. Et depositionis ac anathematis sententia dudum apostolica sede prolata, in eum ab omnibus identidem jaculatur, inque ipsius conspectu nefandissimi conciliabuli profanata volumina, quibus contra sanctissimum papam Nicolaum susurra fauce latraverat, igue combusta, veritatis, innocentiæque lampas emicuit. Qui laqueum, quem olim alteri paraverat glorificandus, nunc rationis virtute ad extremam taciturnitatis inertiam devolutus intravit; et apertum sibi communionis ostium, qui sub satisfactione libelli suscipiendus admonebatur, quasi cæcus in meridie declinavit. Denique gestis salubriter omnibus, quæ in decem sessionibus synodi textus complectitur, legati sanctæ Roman Ecclesie textum synodi, ne quid Græca levitas falsum in eam congesserit, Anastasio sanctæ sedis apostolicæ bibliothecario (qui tunc temporis pro causa Ludovici serenissimi nostri Augusti cum Suppone archiministro post eos Constantinopolim, divina ut creditur dispensatione, pervenerat) subtiliter inquirendum, antequam subscribant, committunt. A quo, quia in utrisque linguis eloquentissimus existebat, studiosissime perscrutatus, omne quod ad laudem serenissimi nostri Cæsaris sanctissimus domnus Adrianus pontifex in epistola sui decessoris Arsenio episcopo imminente adjecerat, reseca

tum inveniunt.

Quapropter epistolam sedis apostolicæ, fraudulenter corrosam summis clamoribus conqueruntur, fatentes se nullo modo synodalibus actionibus subscripturos, nisi totius epistolæ integritas gestis synodicis jungeretur. Hoc modo Romanis certantibus, Græcis vero, non esse in synodo de laude imperatoris, sed de solius Dei tractandum altisone respondentibus, nomenque imperialis nostro Cæsari penitus invidentibus; tandem ad hoc usque perventum est, ut interposita conditione voluntatis apostolicæ diffinitis sententiis minus finite subscriberent, ita legentes: Ego ille vices agens domini mei sanctissimi et universalis Adriani papæ in hac sancta synodo præsidens usque ad voluntatem ejusdem eximii præsulis, ad omnia, ut superius legitur, consensi, et manu propria subscripsi.

His expletis, quidam Græcorum imperatorem conveniunt, et Constantinopolitanam Ecclesiam per oblatos libellos, in potestatem Romanam redactam flebiliter conqueruntur, et dubietate subscriptionum, omnia quæ in synodo decreta fuerant, revolvenda, cunctaque recidivis erroribus confundenda fatentur. et nisi libellos reciperent, libertatem pristinam se non posse recipere fingunt. Et illico quidam libellorum a custodibus, quoniam excellentiorum episcoporum libellos legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ, futurorum præscii, prorsus occuluerant, defraudantur. Ac per hoc incredibiliter consternati ipsi legati, Supponis archiministri, et Anastasii disertissimi sanctæ sedis apostolicæ bibliothecarii fidelissimis auxiliis innituntur. Quibus diverso modo non sine magno labore po riculis imminentibus, libellos quidem vix tandem recipiunt sed imperatoris iram pro nimia suæ districtione fidei vehementer incurrunt.

Igitur post diem tertium, quo sacratissima synodus cuni suis scriptionibus omnino in codice consummala, retractaque est ad omnem elegantiam in ec

clesia sanctæ Sophiæ fuerat, ab imperatore in domo, A nationem nos dicentes mendacium non loquimur, quam cum vicariis patriarcharum, videlicet Alexandrino, Antiocheno, et Hierosolymitano, simulque patriarcha Ignatio, qui cum aliquibus ibi residebat, callide convocati sedere jubentur, et quod principes Bulgarorum eis litteras, et dona per Petrum, aliosque direxerint, audiunt.

Quorum legationem imperatore potissimum annuente suscipiunt, sicque post salutationem Petrus Bulgarorum legatus exorditur: Domnus Michael princeps Bulgaricus audiens quod pro utilitate sanciæ Dei Ecclesiæ ex diversis partibus auctoritate sedis apostolicæ conveneritis, gratanter accepit, vobisque, qui ex sede apostolica missi estis, quia in vestro transito vestris eum litteris visitare dignati estis, multiplices gratias agit. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ responderunt: Nos quia vos filios sanctæ Romanæ Ecclesiæ novimus, insalutatos vos præterire neque debuimus, neque voluimus: quos nimirum sancta sedes apostolica ut propria membra complectitur.

Bulgarorum legati dixerunt: Usque hodie pagani fuimus, et nuper ad gratiam Christianitatis accessimus ideoque, ne in aliquo errare videamur, cui Ecclesiæ subdi debeamus, a vobis, qui vices summorum patriarcharum geritis, nosse desideramus. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ responderunt : Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui per te, o Petre, tuus senior et beato apostolorum principi Petro cum omni gentis suæ populo se tradidit, à cujus successore, videlicet egregio papa Nicolao, et præcepta vivendi, et episcopos ac presbyteros suscipere meruit: vos et pertinuisse et pertinere debere etiam in co monstratis, quod postulatos, nostros sacerdotes et suscepistis, et hactenus veneratione congrua retinetis.

B

Bulgagorum legati dixerunt: A sancta Romana Ecclesia sacerdotes nos petiisse et suscepisse, et hactenus habere nos confitemur, et eis in omnibus C obedire decernimus; verum utrum Romance an Constantinopolitanæ Ecclesiæ rationabilius subdi debeamus, cum his patriarcharum vicariis definite. Legati sancte Romane Ecclesiæ responderunt: Propter que nos sanctæ sedes apostolica cum orientalibus diffinienda mandaverat, Domino juvante, finivimus; de causa autem vestra non secus quam diffinita est definienda, quia nihil in mandatis accepimus, nihil vel diffinimus, vel in præjudicium sanctæ Romanæ Ecclesiæ diffiniendum censemus. Quinimo, quia omais vestra patria nostris sacerdotibus ubique plena est, nulli vos nisi sanctæ Romanæ Ecclesiæ pertinere debere, diflinitiva sententia, quantum ex nobis est, promulgamus.

Vicarii orientalium patriarcharum Bulgaris dixerunt: Quando vos illam patriam cepistis, cujus potestati subdita erat, et utrum Latinos, an Græcos sacerdotes habuerit, dicite? Legati Bulgarorum dixerunt: Nos illam patriam a Grecorum potestate D armis evicimus, in qua non Latinos, sed Græcos sacerdotes reperinms. Vicarii orientalium responderunt: Si Græcos sacerdotes ibi reperistis, manifestum est, quia ex ordinatione Constantinopoleos illa patria fuit. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ responderunt: A Græcis sacerdotibus argumentum sumere non debetis: quia linguarum diversitas ecclesiasticum ordinem non confundit. Nam sedes apostolica, cum ipsa Latina sit, in multis tamea locis pro ratione patriæ Græcos sacerdotes et semper et nunc usque constituens, privilegii sui detrimenta sentire nec debet, nec debuit.

Vicarii orientalium patriarcharum dixerunt : Etiamsi Græcorum presbyterorum ordinationem vestri juris fuisse doccatis; illam tamen patriam Græcorum regno pertinuisse nunquam negare poleritis. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ responderunt: Sicut Bulgariae nobis diverso modo pertinere ordi

ita nimirum eamdem Bulgariam ex Græcorum regno fuisse nunquam negamus. Sed intueri vos decet, quia aliud ordinant jura sedium, aliud patiuntur divisiones regnorum. Nos de divisione regnorum non agimus, sed de jure sedium loquimur.

Vicarii orientalium patriarcharum dixerunt : Illud quod vobis diverso modo Bulgariam pertinere dici'tis, addiscere volumus. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ responderunt: Sedes apostolica, juxta quod decretalibus sanctissimorum Romanorum præsulum doceri poteritis, utramque Epirum, novam videlicet, veteremque, totamque Thessaliam, atque Dardaniam, in qua et Dardania civitas hodie demonstratur, cujus nunc patria ab his Bulgaris Bulgaria nuncupatur, antiquitus canonice ordinavit, et obtinuit. Ac per hoc ordinationem, quam tunc paganorum Bulgarorum irruptione amiserat, non a Constantinopolitana Ecclesia, ut modo fingitur, abstulit, sed ab his factis modo Christianis recepit. Secundo modo, quia Bulgari, qui jure gentili sibi patriam subjugantes, ecce per tot annos retinent quod ceperunt, sedis apostolice semet (ut superius diximus) patrocinio ordinationique specialiter committentes, nobis debent nec immerito subjici, quos ultronea voluntate magistros elegere. Tertio modo, quia eosdem Bulgaros sancia sedes apostolica, jussu quondam sanctissimi papæ domini Nicolai, tam per aliquos nostrum qui bic sumus, illic multas ccclesias dedicantes, sacerdotes creavimus, quam per Paulum, Dominicum, Leopardum, ac Formosum venerabiles episcopos, sed et Grimoaldum coepiscopum nostrum, quem hactenus isti Bulgari cum multis nostris sacerdotibus in conspectu nostro habere se fassi sunt, a diversis erroribus ad catholicæ fidei veritatem multo sudore, Christi gratia præduce, tranferens, ecce ultra triennium tenuit, tenet, ordinat, ac disponit. Ideoque consequens non est, ut sine conscientia Romani sentialiter vestita cernitur, spolietur. summi pontificis Ecclesia Romana, de quibus præ

Vicarii Orientalium patriarcharum dixerunt: At quem istorum modoruin modo dispensare velitis, edicite. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ responderunt: Sancta sedes apostolica vos, quia revera inferiores estis, super sua causa judices nec elegit, nec per nos eligit, utpote quæ de omni Ecclesia sola specialiter fas habeat judicandi: sed neque nobis de hac causa sententiam proferre commisit. Quapropter quod ab ea faciendum non accepimus, ejus cognitionis judicio quæ librorum multiplicitate ad defensionem sui multa proferre prævalet, ex integro reservamus; a qua omnis vestra sententia tanta facilitate despicitur, quanta levitate profertur.

Vicarii Orientalium patriarcharum dixerunt: Satis indecens est, ut vos, qui Græcorum imperium detrectantes, Francorum fœderibus inhæretis, in regno nostri principis ordinandi jura servetis. Quapropter Bulgarorum patriam, quam ex Græcorum potestate dudum fuisse, et Græcos sacerdotes habuisse comperimus, sanctæ Ecclesiae Constantinopolitanæ, a qua per paganismum recesserat, nunc per Christianismum restitui judicamus. Legati sanctæ Romanæ Ecclesiæ reclamantes dixerunt: Sententiam quam non electi, neque admissi, sive tumore, seu gratis, vel quidquid illud est, modo præcipitastis potius quam protulistis, auctoritate sancti Spiritus usque ad diffinitionem sanctæ sedis apostolicæ omnino rescindimus, ita ut nullo modo vel nomen habere sententiae mereatur. Teque adjuramus, patriarcha Ignati, auctoritate sanciorum apostolorum principum coram Deo, suisque angelis, omnibusque præsentibus contestamur, ut secundum hanc epistolant sanctissimi restitutoris tui domini Adriani sumni pontificis, quam tibi ecce offerimus, industria tua ab omni Bulgaria ordinatione immunem te, nullum tworum illuc mittendo, custodias, ne sancta sedes apo

stolica, quæ tibi tua restituit, per te sua perdere A libus regias quoque litteras obtulit, summum præsuvideatur, quin potius, si, quod non credimus, justam te habere querimoniam æstimas, sanctæ Romanæ Ecclesiæ restitutrici tuæ solemniter suggerere non omittas.

Tunc patriarcha Ignatius, apostolicam epistolam suscipiens, licet magnopere admonitus eam legere distulisset, respondit: Absit a me, ut ego his præsumptionibus contra decorem sanctæ sedis apostolicæ implicet, qui nec ita juveniliter ago, ut mihi subripi valeat, nec ita seniliter deliro, ut quod in aliis reprehendere debeo ipse committam. Hoc fine collocutio illa finita est.

Sed imperialis commotio, licet spem fronte famularet, augmentum suscepit. Legatos tamen sanctae Romanæ Ecclesiæ ad prandium convocans donis optimis decoravit, eosque Theodosio spathario, non ea qua congruebat sollicitudine, deducendi gratia commendavit, Acodyrcharium usque perducti, neligenterque sine ulla provisione dimissi. Post dies aliquot navigantes, in Sclavorum deducti manus, proh dolor! inciderunt, bonisque omnibus, ac authentico, in quo subscriptiones omnium fuerant, exemplari denudati sunt, ipsique capite plexi fuissent, nisi ab his qui ex illis aufugerant, sili timuissent. Tandem apostolicis imperialibusque litteris ab exsilio liberati, et undecimo Kalendarum Januariarum die, indictione quarta, Romam reversi, omnia quæ superius diximus coram sanctissimo summo pontifice ac proceribus retulerunt, nihilque aliud scripturarum, quam librum actionis Ignatii, et libellos quos a Selavis receperant, et reliquos libellos quos Supponi archiministro, et Anastasio prudentissimo bibliothecario sanctæ sedis apostolicæ (cujus præscientiæ [forte, præsentis] sollicitudine exemplar amissæ synodi, quod sibi scribendum impetraverat, Ecclesia Romana suscepit) dudum Constantinopoli commendaverant, ostendere potuerunt.

B

Superiore tempore Formosus Portuensis et Paulus Populoniensis venerabiles episcopi, qui cum cæteris C jussu sanctissimi papæ Nicolai causa prædicationis destinati fuerant, remeantes de Christianitate Bu!garorum, ac omnimoda subjectione, qua specialiter sanctæ Romanæ Ecclesiæ devotissima colla submiserant, sedem apostolicam recrearunt, et Michaelis Bulgarici regis legatum, Petrum nomine, summo pontifici præsentarunt. Qui legatus cum donis rega

lem summopere deprecantes, ut aut Marinum sibi bene compertum diaconum archiepiscopum consecratum remitteret, aut aliquem ex cardinalibus duntaxat suæ ecclesiæ virum sapientia, persona, vitaque archiepiscopatu dignissimuin Bulgaris eligendum dirigeret, quem post approbationem eorumdem, denuo remeantem archiepiscopali ministerio sublimaret. Sed Marino Constantinopolitanum missaticum devotissime, ut diximus, sortito, summus pontifex Silvestrum quemdam Bulgaris eligendum direxit, quem cum Leopardo Anconitano, et Dominico Tarvisiensi episcopis, simul et litteras pro archiepiscopo aut Formoso Portuensi episcopo remittendo importunissime deprecantes remittentibus Bulgaris magna sub velocitate recepit. Quibus inter nonnulla rescripsit, ut quemcunque nominatim devotio regalis exprimeret, eum sine dubio pontificalis provisio Bulgaris archiepiscopum commodaret. At vero Bulgarorum rex exspectationum moras diutius ferre non valens, ad Græcorum imperatorem, natorum Theodor occasione alterna regna sibi alternatim rapere machinantium, adductus, eumdem Petrum, quem a Roma sine desiderii sui effectu sero receperat, cum aliis e latere suo Constantinopolim, requisitionis gratia cui potissimum Bulgaria pertinere deberet, emisit, ibique a legatis nostris, quod juri Romano pertinerent, sunt convicti; at postmodum per Orientales Constantinopolitanosque donis ac promissionibus persuasi Græcos sacerdotes, juxtà quod Grimoaldus episcopus, qui ab his se repulsum fatetur, suscipientes nostros ejiciunt, et per eumdem Grimoaldum episcopum, quia sine conscientia sedis apostolice, commissum sibi prædicationis officium deserens, Romam ditissimus remeavit, magnum epistolæ volumen frivolis allegationibus tanquam sub prætextu deliberatæ sententiæ synodo præsidentium implicatum apostolicæ sedi super excusatione sua remisit. In quo facto quia episcopus a Bulgaris expulsum epistola tacente se asserit, et presbyteri non se pulsos a Græcis, vel Bulgaris, sed ab episcopo circumventos, profecto dubium, quin mutue subsit proditionis imago, donec Christus renum rimator et cordium, in suorum servorum examine hanc in lu cem protulerit, non videtur.

(Videntur aliqua deesse sub finem.)

1260

ADRIANI PAPE II

EPISTOLÆ ET DECRETA.

I

(Apud Labb., Concil. tom. VIII.)

EPISTOLA AD LOTUARIUM REGEM.

(Anno 867.)

Quod Theutbergam solutionem matrimonii Roma postulantem ad Lotharium redire jusserit, donec in synodo de ea re statuat. Monet Lotharium ut eam in consortium recipiat, aut si alio in loco interim consistat, promissas illi abbatias ad vitæ subsidia concedat.

A timæ vinculum dissolvisse, et ad illicitum ac pristi num stuprum incongruis reverti velle occasionibus agnosceremus. Theutberga itaque illustrissima regina conjux vestra, sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad limina veniens, menteque devota orationis desiderium complens, nostram faciem contemplari, causasque suæ necessitatis nobis ore proprio exponere quæsivit. Quæ cum a nobis, pro amore Dei et vestro, et ab omni nostra Ecclesia honorifice, sicut oportebat, suscepta fuisset, dixit se propter quamdam corporis sui infirmitatem, et quia non legitimo vobis antea fuerit conjuncta connubio, a vestro velle separari consortio, et ob amorem Dei sæculi dignitatem et gloriam abjicere, ac sub leni jugo Christi cervicem cordis submittere. Quibus profecto auditis, et Domino auxiliante diligenter consideratis, non modico fuimus turbati stupore; quod se pro talibus a vobis quæreret separare, cum scriptum sit dicente Domino A Deo jungitur mulier viro, et iterum : Quod Deus junxit homo non separet (Matth. xix; I Cor. vi). Et cum ipsa, sicut dixit Apostolus, sui corporis non habeat potestatem, sed vos, cui Domini est voluntate legitimo matrimonio regalique toro conjuncta. Cui sane quamvis cum vestræ voluntatis consensu atque licentia hocce supplici nimis pace deposceret, nostrum in tali voluntatis suæ desiderio consensum nullo modo præbuimus. Licentiam vero illi revertendi ad magnitudinis vestræ consortium, juraque matrimonii regalis illibata custodiendi præcepimus. Super his autem, quibus se a vobis quærit disjungere, tam repente sine multorum fratrum nostrorum consilio, et ingenti examine, finitivam nunc proferre sententiam, aut consensus nostri immaturam dare licentiam jure distulimus. Deo autem nobis salutis opem vitamque præbente, tam pro his quam etiam pro aliis ecclesiasticis causis synodum facientes, et talia subtili examine indagantes, ut secundum Deum salvi esse possitis, idonea satis intentione deliberabimus coram Deo Salvatore nostro, atque finiemus. Propter quod excellentiam tuam apostolicis monemus alloquiis, et hortamur in Domino, ne aurem nobilitatis tuæ consiliis impiorum et veritati repugnantium verbis inclines; sed potius Dominicis et apostolicis præbens gratanter præceD ptis, eamdem Theutbergam nobilissimam reginam conjugem tuam dilectionis amore in conjugale consortium lætus recipias, et pro amore Dei et sancti Petri, nostroque simul, honore digno eam retinere,

Quia beato Petro apostolorum principi Dominus noster oves suas, totam videlicet Ecclesiam, pretioso jam sanguine suo redemptam, post passionis vincula, post clavorum vulnera, et crucis ludibria, atque resurrectionis gloriam, tertio commendavit dicens : Pasce oves meas, pasce agnos meos (Joan. xx1), nos vice utique apostolatus illius, Domino in omnibus B cooperante, fungentes, in virga æquitatis et justitiæ, in longanimitate benignæ humilitatis et patientiæ, gregem Domini pabulo spiritalis vitæ pascendum, et cura solerti custodiendum divina suscepimus voluntate. Os apostolatus nostri, septiformis Spiritus gratia plenum, pro regni tui stabilitate felicitateque perpetua, sempiterna nempe vera animæ salute, qua nunc et in æternum beate securiterque fruaris, o inclyte rex Lothari, vicibus indefessis aperientes, excellentiam tuam paterno monemus affectu, et jure apostolico exhortamur, quatenus malorum hominum consiliis relictis, et mortiferis persuasionibus omnimodo spretis, aurem cordis tui cœlesti, sane clavigero beato Petro in nobis loquenti aperias, omnique animositate et inclyta mundi dilectione procul abjecta, ea quæ justitiæ ac rectitudini maxime congruunt prædicantes toto desiderio audias, evidentique perficias devotus affectu, quia non auditores, sed factores legis Deus fore justos approbat. Unde sedis apostolicæ salubrem admonitionem et correctionem venerabili sinceraque mente suscipere stude Duo igitur a te carnis devicto illecebra dudum commissa videntur illicita, quæ ab antecessore nostro piæ memoriæ papa Nicolao censura fuerant emendata canonica. Unum,videlicet nefarium Theutbergæ legitimæ conjugis tuæ divortium; alterum vero, scelestissimus Waldrada mocha concubitus: quæ non solum lex omnis divina reprobat, condemnat et fieri omnimodis vetat, sed etiam mundana prohibent jura. De quibus nos iterum rescribere nullatenus studeremus, nisi vos a justitiæ tramite per incentiva carnis procul dubio deviasse, bonumque conjunctionis legi

C

1261

EPISTOLÆ ET DECRETA.

[ocr errors]

sulis exhibuistis, laudavimus. Et licet ad scriem rerum gestarum luce clarius agnoscendam non sufficiant, quæ tam de Ebbonis dejectione, quam de his quæ postmodum acta sunt unanimitas vestra descripsit, et nonuulla rationi vestræ desint eorum quæ super his gesta sunt, quæque jam memoratus et semper memorandus pontifex apostolicæ sedi voluit ex integro reserari; pium tamen laborem vestræ sanctitatis et studium non solum laudabile, sed et longe lateque prædicabile judicamus. Innocentia quippe jam nunc fratris et coepiscopi nostri Wulfadi et collegarum ejus, quam quidam emergens casus per non brevis temporis intercapedinem obumbraverat, retractatione et refricatione vestræ sacratæ et

sicuti corporis proprii membrum dilectum, procu- A secundum definitionem prænominati sanctissimi præres Quod si ob itineris longitudinem et asperitatem, vel aliquam carnis incommoditatem, ad vos usque ipsa pervenire distulerit, elegeritque in alio proprietatis suæ loco sibi utili magis consistere, interim, donec synodus, ut prædiximus, fiat, salva et incolumis sub vestra regali tuitione atque defensione secura permaneat; habeatque in potestate sua ipsas abbatias quas ei dare ipse ore proprio promisisti, de quarum sumptibus atque reditibus necessaria possit habere stipendia dignaque subsidia. Sin vero quilibet vestrum ei aliquam fuerit molitus contrarietatem inferre, aut periculose præsumpset nocere, sciat se a nobis perpetui anathematis vinculo esse procul dubio innodandum, et ab omni Christianorum consortio separandum; te autem, si talibus consensum B apostolicae sedis auctoritate frequenter adunatæ sopræbueris, omnimodis excommunicandum.

II:

AD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM.

(Anno 868.)

Laudat ejus zelum ingeniique acumen in præcavendis insidiis impiorum.

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro ADONI Viennensi archiepiscopo.

C

Legatus cum litteris a beatitudine tua decessori meo sanctæ memoriæ papa Nicolao destinatus, me in sede illius, quia sic Dominus voluit, ordinatum invenit. Et quia noluimus frustrare pium studium tuum, non illius vice, licet propter legati moram partim de his quæ scripsisti fraternitati tuæ respondimus. Debemus enim ei in labore succedere, cui per Dei gratiam successimus in honore. Igitur de admonitione quam per Waltarium comitem circa gloriosum regem Hlotarium exercuit sollicitudo tua grates multas rependimus. In eo quippe te præcipue industrium pastorem Dominici gregis ostendis, quo insidias lupi præcavendas esse longe positus adhortaris. Perscrutatis præterea quaterniunculis, quos idem legatus detulit, ingenium et acumen sensus tui mirati sumus, et auctorem protinus collaudamus. Verum sicut exemplaria epistolarum, quæ apostolicæ recordationis decessor noster super hac te in Gallias, et ad omnes episcopos ultra.... positos destinavit, indicant, et sicuti nonnulli primores xx, D etc., quæ in ms. codice desiderantur.

III.

AD SYNODUM TRICASSINAM.

(Anno 868.)

Probat illorum in colligendis gestis diligentiam, et pallium concedit Wulfado. Hortatur ut Nicolai nomen scribant in diptychis, caveantque ne quidquam contra ejus acta vel decreta tentetur.

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, sanctæ et in Christo diligendæ synodo apud Trecas collectæ.

Legationis vestræ scripta, beatæ memoriæ decessori meo papa Nicolao missa, nos jam in sede illius divina dignatione locati suscepimus, promptissimamque obedientiam vestram, quam in colligendis gestis,

lertiæ, ecce, Deo gratias, venit ad lucem, et justitiæ suæ radios ad omnium omnino certitudinem foras quasi solis splendor extendit. Ideoque nos vestrum judicium, ac vestram sententiam, quam apostolica sedis censura, sicut exegit ordo, præcessit, approbamus, admittimus et corroboramus; atque postulationi vestræ, cui quidquam negari difficillimum est, annuentes, ad pleniorem confirmationem, usum pallii jam dicto fratri nostro Wulfado Bituricensi antistiti, secundum priorem consuetudinem, ad genium et decus ecclesiæ sibi commissæ, et instructionem ipsius concedimus. Quod etiam sæpe memoratus decessor noster jamdudum libenter annueret, si quæ nune misistis ipse reciperet, vel si is qui hoc suscipere conabatur, a Bituricensi missus probaretur Ecclesia. Sed quod ille non egit, ecce nos egimus. Quin potius, quod ille perficere deliberaverat, nos ecce Deo auclore supplevimus. Non quippe est diversitas operis, ubi est una eademque concordia voluntatis præsertim cum debeamus ei in labore succedere, cui successimus in honore. Nimirum qui sumus ut Psalmista canit: Pro patribus nati filii (Psal. XLIV), et constituti, quamvis longe meritis impares, super ominem universalis sanctæ Ecclesiæ terram. Precamur autem, et obsecramus in Domino, ut sicuti nos unanimis fraternitatis vestræ precibus annuimus, et assensum de cætero non solum in hoc, sed in omnibus præbere disponimus; ita quoque vos meis nunc votis satisfacere procurantes, crebro dictum apostolice recordationis papam Nicolaum in codicibus vel diptychis ecclesiarum vestrarum scribi, et nomen ejus inter sacra missarum solemnia imprætermisse recitari faciatis : ita ut aliis quoque fratribus, et diœceseon vestrarum sacerdotibus, idipsum agere præcipiatis. Nihilominus vero suadere vestræ dilectioni curamus, et admonemus, ut tam Græcis principibus, quam omnibus omnino clericali fungentibus ordine contra personam ejus, vel acta seu decreta ipsius, agere vel decernere quidquam tentantibus, tam verbo, quam scripto viriliter obvietis, ac validissime resistatis. Scientes præterea, quia quæcunque hic adversus ejus personam, vel decreta gerentur, me his nunquam præbiturum fore consensum:

« ElőzőTovább »