Oldalképek
PDF
ePub

Filius non esset; alioquin non in ipso conde- A mente seines eigenen Lebens begegnet ›? ** Age ergo, ret ». (a).

Si vero Erigena aliis locis ex cit. lib. III, p. 245 seq. (III.48) S. Basilii verbis, qui (Homil. 8, in Gen.) dicit: Divinum verbum natura est eorum, quae facta sunt

[ocr errors]

secundum sensum ibi memoratum assentiens contendit: Deum creari in omnibus », sive Deum esse in se, fieri in creaturis, idem ut postea J. Taulerus, S. Suso multique alii Patres lectionem tantum sequitur S. Johannis Theologi (Evangelistae) c. 1. v. 3. 4. antiquam et admodum vulgatam: Quodcunque factum est, in ipso vita erat et vita erat lux hominum ›. Similiter Suso, pag. 164: ‹ Alle Kreaturen nach ihrer innebleibenden Ausgeflossenheit sind ewiglich in dem Einen, nach Gottlebender, Gottwissender, Gottwesender Istigkeit, B wie das Evangelium in principio sagt das worden ist, das ist in ihm ewiglich gewesen das Leben ›. (b) * Sane injustum foret, propter haec et ejusmodi verba vel Susonem vel Erigenam pantheismi accusare! Nonne etiam pictor, qui regis imaginem coloribus depingit, quaerenti quid faciat, respondet: Fit rex! Sic etiam S. Augustinus: Crescat ergo Deus, qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus. Ipse autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te, ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curentur cujusdam oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum Incis, et alia die plus videret et tertia die amplius videtur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat et in gloriam Dei surgat». (c) Nec minus A. Günther in libro Thomas a Scrupulis p. 223: ‹ Und was könnte diese Liebe andres sein, als jene, mit der sich Gott auch in der Kreatur liebt, weil er in ihr seinen ewigen Gedanken (Pag. XX) wiederfindet, in ihr einem Mo

a) Cf. lib. II, p. 122 (II, 22) Ad quid › cet., et p. 124 (II, 22) ◄ Omnia igitur › cet.

C

(b) Cf. Heinrich Suso's genannt Amandus Leben D und Schriften von Melchior Diepenbrock. 2 Aufl. Regensburg. 1837.

(c) Cf. Gügler, Heilige Kunst der Hebräer. Vol. I. p. 36. Item de Div. lib. IV, p. 332 (IV, 7) ‹ line S. Augustinus cet., ubi S. Augustinus miris verbis omnino idem quod Erigena docet. Item p. 341 (IV, 9) Quapropter de intellectu cet. Item lib. V. 475 (V, 24) ‹ Quid enim sapientia › cet.

p.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

etiam Erigenae indulgeamus, dicenti: Deus est in se, fit in creaturis, quum propter Paulinum illud : ‹ qui est per omnia et in omnibus ›, alterum ejusdem Apostoli Qui est supra omnia, nusquam neglexerit. (d) Postremum vero caveas, ne quaternarium naturae, quae dicitur, apud Erigenam utpote formalem cum sancto Ternario dogmatis, quem expressis verbis docet atque confirmat, ullo modo unum idemque esse existimes. Jam ipsius Erigenae declaratio de quarta et de prima natura, sive de natura non creata neque creante, et de natura non creata et creante, utramque unam eandemque esse naturam, (e) secundum diversum respectum processionis et reditus rerum, sic appellatam, satis demonstrat, banc divisionem ex parte ut subjectivam tantum et formalem accipiendam esse. Quod, quum Erigenae de Trinitate doctrina exposita fuerit, evidentius etiam apparebit.

b. Simili modo aliquot alios operis de divisione locos, ubi de universali rerum instauratione in altero Christi adventu futura et de ultimo judicio agitur, minus attendenti et cogitationum seriem, verborumque vim negligentius perpendenti pantheismum sapere posse non negamus. Verum tamen multo plures loci, qui contrarium affirmant, et quinuus ejusdem operis liber paene totus prudentem quemque lectorem omnino convincent, doctrinam de universali rerum omnium per Deum in consummatione seculi absorptione, qua intereat, non vero glorificetur et magis salvetur creatura, a mente Erigenae prorsus alienam fuisse. Expressis enim verbis non solum plures in aeterna beatitudine gradus justorum statuit, (f) qui in Jesu pro eorum meritis praevisi et praedestinati, deinceps sine fine Deum videbunt, verum etiam certum numerum singulari gratia in deificationem supra omnem (Pag. XXI) naturalem virtutem electorum esse docet atque describit; imo funestum illum errorem, quo creata omnia in Deo pereunt et cum Deo uno superstite confunduntur, ipse nominatim reprobat et aspernatur. Jam

(Cf. lib. 1, p. 8 (1, 8). Nam unusquisque, ut diximus, unigeniti Verbi Dei notitiam in se ipso possidebit, quantum ei gratia donabitur... Quotus enim numerus electorum, tot erit numerus mansionum; quanta fuerit sanctarum animarum multiplicatio, tanta erit divinarum theophaniarum possessio. Et lib. V, p. 586 (V, 38): Quando erit non solum generale sabbatum in omnibus divinis operibus; verum etiam et speciale sabbatum sabbato- * rum in sanctis angelis sanctisque hominibus; et implebitur domus Dei, in qua unusquisque, ordine sibi congruo, constituetur: alii inferius, alii superius, alii in sublimitate naturae, alii super omnem naturalem virtutem circa ipsum Deum. Etiam p. 513 (V, 31) et 474 (V, 24) et 550 (V, 36).

** Latine sic verti posse videntur : « Et hic quidem amor quisnam alius esse potest nisi ille, quo Deus se amat, et in creaturis, in quibus aeternam ideam suam reperit, momentin quasi propriae vitae offendit,? ANIMADV. EDIT.

si ad multas pulchrasque respicere velis analogias, A quibus Erigena utitur ad hanc futuri seculi ciwo quodammodo explicandam atque dilucidandam, de nac re protinus minime dubitabis. Hae analogiae sunt, exempli gratia, de ferro in igne candescente, quod, totum ignis factum, nihilominus non desinit esse ferrum; de aere illuminato, qui totus lux solaris factus, tamen aer manet; de stellis, quae oriente sole evanescunt et tamen non desinunt esse. Quae similitudines apud omnes fere probatos theologos primorum seculorum mediaeque aetatis speculativos possunt reperiri, nec scilicet confusionem Dei cum creatura, immo penetrationem seu inhabitationem et inexistentiam amborum clarissime significant. (a) At teste S. Paulo homo, qui Deo adhaeret, unus cum Deo fit spiritus. Nec quisquam veteribus B theologis in vituperium vertit, enthusiastice profitentibus, eum in finem Deum factum esse hominem, ut homini potestas redderetur, qua Deus fieret, seu deificaretur: Toúτou yàp yévos coμev; cf. I Cor. VI, 17. Ceterum locos, quibus pantheisticam Dei cum creatura unionem, qua creatura absorbeatur et pereat, auctor noster determinate aspernatur, hos afferre sufficiat :

Lib. III, p. 243 (III, 20). Cf. et lib. V init.

Mutatio itaque humanae naturae in Deum, non in substantiae interitu aestimanda est, sed in pristinum statum, quem praevaricando perdiderat, mirabilis et ineffabilis reversio». Item: Non enim vera ratio sinit superiora inferioribus vel contineri, vel attrahi, vel consumi. Inferiora vero a superioribus naturaliter attrahuntur et absorbentur, non, ut non sint, sed ut in eis plus salventur et subsistant et unum sint ›. Item, ut lib. V etiam monet : Non autem, ut saepe diximus, essentiarum aut substantiarum confusione aut interitu. Denique eliam p. 559 (V, 37).

Gregor. Nyssenus ibid. :

Omnino tempore resurrectionis, secundum bene futuram conversionem in Spiritu sancto, per gratiam incarnati Dei, absorbebitur caro ab anima in spiritu, anima vero in Deo (b) ›.

(Pag. XXII) Denique si Erigena pantheismum sectaretur, docere non posset, quae docet :

C

1. Deum esse causam omnium super essentia- D Jem (c), nec categoriam essentiae sive voias, nec ceteras novem categorias in Deum posse cadere (d).

(a) Cf. lib. III, p. 243 (III, 20). ‹ Deinde per cet. (b) Cf. not. f.

(c) Cf. lib. III. Nemo tamen est pie credentium et veritatem intelligentium, qui non continuo absque ulla cunctatione exclamet, cansam totius universitatis creatricem, supernaturalem esse et superessentialem et supra omnem vitam, et sapientiam et virtutem, et supra omnia, quae dicuntur, intelliguntur et omni sensu percipiuntur, dum sit horum omnium principium causale, et medium implens essentiale et finis consummans omnemque motum stabilitans quietumque faciens, et ambitus omnia quae sunt et

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ex invisibilibus causis in vi seminum semel constitutis non simul, sed temporis intervallis et locorum, in formas sensibiles debent procedere, quasi non aliter fieri possent, si divinae voluntati aliter fieri videretur, quae nulla lege constringitur. Nam et saepe contra consuetum naturae cursum multa solent fieri, ut nobis ostendatur, quod divina providentia non uno, sed multiplici modo atque infinito potest omnia administrare ›. Cf. lib. III, p. 229 (III, 16).

5. Notionem classice dogmaticam Ternarii sancti non potuisset omnibus locis retinere recteque explicare. Verum ut hanc rem uberius exponamus, simul accingimur ad tertiam, quam supra notavimus, objectionem refutandam.

Ad III. Sane Erigena sanctam Trinitatem in speculativam theologiam introduxit et eandem secundum symbolum Athanasianum, et notionem ab universa Ecclesia receptam per sextuplicem analogiam explicavit. Quas similitudines plerumque ipsius dogmatis verbis proponit et interpretatur, eadem ratione, qua S. Bonaventura, S. Bernhardus (Pag.XXIII), et jam ante eos et Erigenam, S. Augustinus analogiam, sumtam de memoria, intellectu et voluntate animae humanae, quae in se una est atque simplex cet., eundem in finem adhibuerunt. Erigena quidem :

1. Similitudinem affert de communi omnium rerum creatarum natura sumtam, eae sive rationabiles sint, sive irrationabiles. Omnes enim in hoc conveniunt, quod in eis haec unum sunt: Essentia, Virtus et Operatio, (οὐσία, δύναμις, ἐνέργεια), quorum primum absque intercedente tempore secundum tamquam gignit; tertium vero ex primo, mediante secundo, procedit totumque manifestat (/).

2. Altera, quae etiam apud nonnullos patres ante Erigenam reperitur, analogia est: Esse, velle, scire; quae ab Erigena ad priorem reducitur;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

(e) Cf. lib. V, p. 521 (v, 34). Videtur enim › cet., et p. 516 (V, 31). Quamvis cet.... ‹ quarta cet. et lib. IV, p. 370 (IV, 14). ‹ Multa enim praescit, quorum non est causa cet., et lib. V, p. 535, 540, 542 (V, 36). (f) Cf. lib. I. Deum ergo cet., et ibid. Absque vero essentia, lib. II, p. 126 (II, 23). Nihi mihi

cet.

ostendit enim, Velle ad Virtutem, Scire autem ad A sed in illicito tantum hujus voluntatis motu ejusque Operationem rationalis creaturae referri (a).

3. Tertia a creatura irrationabili, a lumine scilicet solari petita; Sol, solis Radius, et radiorum Splendor ab utroque procedens.

4. Quarta, rationalem tantum creaturam respiciens, in humana anima et ejusdem motibus seu facultatibus manifestatur : Intellectus seu Animus, Ratio, Sensus interior (νοῦς, λόγος, διάνοια) (b). 5. Quinta simili modo elucet ex imagine divina animi Mens, Peritia, Disciplina.

6. Item Mens, Notitia sui, Amor sui in anima humana, quae si ad lumen omnia illuminans convertitur, perfectissima fit S. Trinitatis imago (c). Ad IV. De theoria mali sane non omnino suffi

ciente, quam sequitur Erigena, pauca tantum hic B animadvertenda sunt. Quum enim auctor noster tam pietate, quam hilaritate insignis, fere non dissimilis Adamo, priusquam praevaricatus esset, quodammodo Deum in omnibus et omnia in Deo videat, et usque cognoscere studeat : sane speculatio ejus praecipue in describendis bonis, datis scilicet et donis divinis, per quae Deus in opere creationis, redemptionis, futuraeque consummationis se ipse glorificat et creaturam beatificat, cum (Pag. XXIV) sublimi admirationis amorisque intellectualis gaudio versatur (d). Quam ob causam nihil ab eo magis alienum fuit, quam Dualismus iste tristis et rigor Manichaeorum obscurus. Ceterum etiam, quis negabit, in depingenda rerum universitate albedinem et nigredinem absque veritatis diminutione varia atque diversa ratione componi, misceri, et alterutram praevalere posse, prout in philosopho vel timor atque lex, vel dilectio, quae est legis plenitudo et sapientiae perfectio, locum obtineat potiorem; prout vel dolor peccati et tristitia propter nefas ab homine commissum, vel gaudium redemtionis et beata conscientia praeclari et adorandi, quod Deus homo perpetravit, operis in ejus mente praeponderet? At quaeritur, num Erigena de ortu mali, quem recte neque in Deo neque in ulla principali quadam causa mala ab aeterno existenti, neque in creatura, qua opere Dei, nec consequenter in hominis vel angeli voluntate qua divinitus data,

C

abusu, sequens S. Augustinum, ponit (e), perperam judicaverit, ideoque mali abominationem et turpitudinem negaverit, atque sancti Dei leges et institutiones adversus idem sancitas et ordinatas neglexerit et contempserit. Verum si eloquia ejus hac de re breviter ac summatim concipias, sententiam reperics cum doctrina Dionysii Areopagitae et S. Augustini paene omnino congruam. Erigena enim in hac regione, in quam homo praevaricando (depulsus, ut Augustinus ait, a bonis non ad mala, verum ad minus bona et e bonis malisque mixta) de sede Paradisi cecidit, ipsa etiam vitia, quae Deo quamvis non volente, tamen permittente, humanam naturam usque deformant, non quidem in hominis, tamen in Creatoris laudem quodammodo vertenda putavit (f). Nullum enim vitium existere autumat, quod non umbra sit alicujus virtutis, ut ira correctionis, luxuria quietis, cet., vel ex (Pag. XXV) cujus comparatione opposita ei virtus, cujus defectus et privatio est, majorem non acquirat laudem et magis extollatur (g). Sic etíam pulchram phantasiam mali, sub specie boni coloratam, a Deo creatam atque ideo bonam esse, haud diffitetur (k), non vero mendacium malumque, quod hac sub specie latet et veluti abyssus per eandem operitur. Porro in consummatione seculi, quando cunctae res in Deum redibunt, Deusque omnia in omnibus erit, omnem malitiam perituram esse affirmat (i), neque Deo rerum universitatem peccare, id est, universum hunc mundum, sub aeternitatis specie et per ejus causas consideratum (j) coram Deo valde bonum esse (k), etiam post praevaricationem hominis per Christi gratiam redempti. Quae omnia, si recte intelligas, sensum continent sanum probumque; quin apud Dionysium Areopagitam et S. Augustinum multos ejusmodi locos reperire queas, qui suspicionem eodem cum jure et justius movere possint. Exempli gratia, quum ille malum omnino nihil esse › (1), ad significandam ejus absolutam impotentiam et vanitatem, contendat; hic daemonem ipsum, qui homicida ab initio mendacium et dixit et fecit, bonum appellet, quatenus sit, sive esse participet ; quum porro malum in mundi historia dimicans cum

(a) Cf. lib. V, p. 509 (V, 31). Non aliter cet., DV, 36). Cf. etiam Ackermann Christliches im locos ex Augustino et Dionysio citatos.

(b) Cf. lib. II, p. 127 (11, 23) et ibid. ... siquidem Pairis in animo, Filii in ratione, S. Spiritus in sensu apertissima lucescit similitudo.

(e) Cf. lib. II, p. 161 (II, 31), ubi etiam S. Augustinus citatur. Item lib. II, p. 113 (U, 19), et omnino librum secundum.

(d) Cf. lib. V, p. 538 (V, 36). O quantum cet. (e) Cf. lib. IV, Et quia omne malum nec in natura rerum substantialiter invenitur, neque ex certa causa et naturali procedit; per se enim consideratum omnino nihil est praeter irrationabilem et perversum imperfectumque rationabilis naturae motum: nullam aliam in universa creatura sedem reperit, nisi ubi falsitas possidet; propria autem falsitatis possessio est sensus corporeus: Et porro ibid. Cujus mulier sensus, cui incaute animus ( vous, Adam) consentiens perditur, cet. et lib. V, p. 544

Plato 2, p. 187.

(f) Cf. lib. V, p. 523 (V, 35). Et hoc est malum›, cet. Et ibid., p. 522 (V, 35). Aliud enim cet. (g) Cf. lib. V, p. 521 (V, 35). ‹ Videtur enim › cet. et p. 552 (V, 36) et alibi.

(h) Cf. lib. V, p. 540 (V, 36). Nam luculentissime

cel.

(i) Cf. lib. V, p. 516 (V, 31). ‹ Aliud est enim

cet.

(j) Cf. lib. V, p. 538 (V, 36) et Ackermann p. 320 tamen et ibid. p. 231 et 302.

(k) Cf. lib. V, p. 521 (V, 35). Videtur enim cet. et ibid. p. 522 (V, 35). ‹ Aliud enim cet.

(1) Cf. Die angebl. Schriften des Areopagiten Dionys, von Engelhardt vol. I, pag. 97, et: Christliches in der Plat. Philosophie von Ackermann pag. 51 et 183 et 187.

123

C. B. SCHLUETERI PRÆFATIO IN LIB. DE DIV. NAT.

124

electorum justorum, eorumque beatitudinem reprobos in aeternum non participaturos. Quin etiam aliis locis affirmat, eos post mortem vanis rerum, quibus etiam in hac vita inquiete et insatiabiliter inhiantes circumagebantur, (Pag. XXVII) phantasiis et appetitu tantalico puniri (f). Postremum animadvertas, seculo nono Christianam doctrinam, quae de damnatorum est suppliciis, nondum tam accurato Ecclesiae dogmate definitam et firmatam fuisse, quam deinceps seculo XII per concilium Lateranense quartum factum est. Quod ex ipsius Erigenae verbis clarissime patet (g). Immo praeter Origenem etiam Gregorius Nyssenus, Gregorius Nazianzenus, Basilius, et ipse Ambrosius et Hieronymus passim universalem rerum apocatastasin docuerunt, simul cum ea finem suppliciorum aeternalium statuentes.

bono antithetis rhetorum comparet, quibus sermo A visuros esse; gloriam vero et gratiam deificationis acrius excitatur; quum animadvertat, per ipsos malos veritatis et virtutis sectatoribus victoriam parari majorem (a); quum denique assentiente Leibnitzio de magna mali, quod vocatur, parte, non aliter tractet, nisi ut de minus bono et perfecto, cui tantum major desit realitas. Vix aliud Erigena, Deum aflirmans nullam naturam, vel nil in ulla creatura, quod ipse fecerit, punire, sed istud tantum nihil et incausale, quod non fecerit, quamvis praesciverit; immo hoc, malum scilicet, secundum aeternas creaturae rationali a Deo inditas leges se ipsum potius per irrationalem et innaturalem voluntatis (Pag. XXVI) perversae motum punire, quum usque frustretur, et tamen a mala voluntate non cesset (b). Ceterum Erigena et de superbia, quam caput omnis malitiae B vocal, et praesertim in Lucifero detestatur, et de falso libidinosoque voluntatis motu atque carnalis copulae appetitu, qui in Adamo fuit, et de concupiscentia serpentis instar Evam, id est, sensum (aïoOnσw), et dein per hanc etiam Adamum, id est, intellectum (vov) alliciente et seducente (c), uberrime tractat. Superbiam et libidinem maximam stultitiam vocat, neque verba, quibus primi parentes post transgressionem mandati divini sese coram judice excusare student, ullo modo probat. Ex originali autem peccato non solum profundam derivat rerum divinarum ignorantiam et malam mentis concupiscentiam, mortem, et cetera mala, verum etiam corpus hominis materiale, quod sub tunicis pelliceis, quas Deus primis parentibus fecit, innui putat; immo et sexualem masculi et feminae differentiam et divisionem, simul cum generis humani propagatione, ut nunc est, animali, et homine indigna, quae in futuro seculo cessabit, quando in universali rerum reditu omnis materia veluti foenum in flamma ardebit, totusque hic mundus destruetur. Denique de suppliciis damnatorum, quamvis apud Erigenam passim significationes reperiantur, quales sunt : « aeterna supplicia, aeternae poenae, aeterna damnatio, inexstinguibilis flamma, irrevocabile judicium Dei (d) », et quae ejus sunt generis, tamen multis aliis locis sententia contraria, quae scilicet suppliciorum aeternitatem destruit, ab eodem proponi videtur. Dicit enim, neminem a Deo privari naturalibus sive concreatis bonis (e), et damnatos tempore resurrectionis et restaurationis universalis, ubi omnis malitia pereat, innovatum mundum nulla prorsus umbra, nec ullo discrepante concentu difformaturos, immo per theophaniam quandam, quamvis a visione beatifica justorum multo diversam, Deum, tunc omnia in omnibus apparentem,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

C

D

Postquam haec de Erigenae vita, indole et scriptis commemoravimus, simulque testimonia de eo a clarissimis viris praeteriti et magis etiam praesentis temporis lata adduximus, nec minus gravissimas incusationes contra ejus placita factitatas recensuimus, lectori benevolo opus hoc rarissimum, quod pro virili parte a typographicis mendis primi et solius codicis hucusque editi* nobis cura fuit purgare, tradimus, potissimum eum in finem, ut novae et accuratiori inquisitioni de meritis viri praeclari, qui tam diu rumore flagravit sinistro, ansam praebeamus. Conferas ergo, benevole lector, systema de Naturae divisione ab Erigena propositum cum ethica Spinozae aliisque recentiorum systematis pantheisticis, et, uti nos quidem opinamur, animadvertes, specie tantummodo verae et genuinae cujusdam sapientiae divinae tam multa atque praeclara ingenia potuisse seduci; quod sane minime factum fuisset, nisi Erigenae aliorumque systemata multo majore profunditate, copia, et mentis acumine insignia, simulque Christiano dogmati magis congrua, propter temporum invidiam tam multos aequalium latuissent. Alioquin enim certo Erigena ingenii sui splendore istos vicisset et obscurasset. Speramus tamen, fore, ut philosophia nostri aevi, praesertim ea, quae maximie speculativa est, et dialectica virtute pollet, et quae, postquam omnem speciem sensibilem et veram sinceramque imaginationem, naturam, historiam et dogma positivum reliquit, uni scilicet ratiónis abstractae et avτovóμov notioni universali addicta, omnia facere et excogitare, nihil accipere et fide intelligere, omnia tollere, nihil ponere gestit, et jam in eo est, ut in absolutum incidat nihilismum, etiam per Erigenae placita, qui, notioni universali et diale

(d) Cf. lib. V, p. 505, ibid p. 510, 552,553 et 558 (V, 30. 36. 37).

(e) Cf. lib. V, p. 510; ibid. p. 533 et 534 (V, 31.36). Cf. lib. V, p. 503, 512, 513, 516 et 517 (V, 29. 31. 32).

(g) (Cf. lib. V, p. 490; ibid. 508 (V, 27. 31).

in testimoniis, quae attulit, supra excusis. ANIMADV. EDIT.

cticae arti quamvis faveat, tamen nec historiam, nec A aeterna idea expostulat, quamque nonnulli recentio

fidei dogma, nec speciem visibilem omnino deserit
et abnegat vel (Pag. XXVIII) contemnit, ad exitum
laetiorem perducatur. Haud tamen inficiamur, He-
gelii speculationem, praecipue si eam cum philoso-
phia critica et cum subjectivo idealismo compares,
de Christiana philosophia et theologia optime esse
meritam, atque etiam Erigenae scriptis facilius in-
telligendis quodammodo certe viam aperuisse. Deni-
que omnes qui auctoris nostri lectioni convenientem
operam navabunt, libenter etiam illorum reminiscen-
tur temporum, quibus tam fide credere, quam ra-
tione rerum nexum et causas investigare, et alterum
alteri conciliare, hominibus magis in promptu et
tanquam naturale fuit; quippe qui, quantacunque
fuit illius aevi asperitas et violentia, tamen saepe B
divinam quandam sublimitatem cum humilitate piis-
sima, mentis paupertatem cum uberrima aeternarum
veritatum abundantia, vitam et grandia opera cum
cogitatione alta et profunda conjungere sciverint.
Eam ob causam illis contigit, ut facilius philosophiae
et poeseos cum religione unionem, quam vera et

rum tanquam prophetico quodam somno denuo desiderare coeperunt, tam in vita, quam in scriptis re vera exprimere potuerint. Itaque magni hujus ingenii effigies ponatur juxta imagines Dantii, Bonaveir turae, J. Boehmii, paucorumque aliorum, qui injuria temporum paulisper oppressi, et situ obscurati et pene ignoti, nunc tandem ea, qua decet, inter Christianos philosophos et poetas prae ceteris eminentes gaudent gratia et reverentia. Jam quicunque divina et aeterna adhuc suspiratis, eamque sectamini et amatis sapientiam, quae omnes vere sapientes luce sua illuminat, sive parvi sint, sive magni, sit vobis hoc Erigenae monumentum profundae et paciferae delectationi, institutioni, et validae in sancta fide et pietate confirmationi. Venite et gustate quam suavis sit Dominus!

Monasterii Guestphalorum 4 Jan. 1838.

C. B. SCHLUETER, Privatim docens philosophiae in regia Academia Borussica monasterii Guestphalorum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

2

'A dyonisii. sic ubique. B' dionisii, sic ubique. A B C ariovugitae.

« ElőzőTovább »