Oldalképek
PDF
ePub

M E ss 1 A

Ex alieno ingenio Poeta, ex fuo tantum
Ver fificator.

SCALIG, POET:
TOLLITE concentam, Solymaz tollite Nymphæ ;.
Nil mortale loquor, Cælum mihi carminis alta
Materies, poscunt graves Coelestia plectrum.
Muscofi Fontes, Silvestria tecta valete,
Aonidesque Deae, & mendacis fomnia Pindi :
Tu mihi, qui flamma movisti pectora fanéti
Siderea Ifaiz, dignos accende furores.

Immatura calens rapitur per Secula Vates
Sic orsus-Qualis rerum mihi nascitur ordo !"
VIRGO! VIRGO parit ! felix radicibus arbor :
Jeslæis furgit, mulcentesque æt hera flores
Cæleftes lambunt anima, ramisque columba,
Nuncia facra Dei, plaudentibus infidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia Cælum
Præbeat, & tacite fæcundos irriget imbres.
Huc, fædat quos Lepra, urit quos Febris, adeite,
Dia salutares spirant medicamina rami;
Hic requies fessis, non facra sævit in umbra
Vis Boreæ gelida, aut rapidi violentia Solis.
« Irrita vanescent priscæ veftigia Fraudis,"
Juftitiæque manus pretio intemerata Bilancem
Attollet reducis, bellis, prætendet olivas,

Compofitis,

Compositis, Pax alma suas, terrasque revisens
Pacatas niveo Virtus lucebit amicu.
Volvantur celeres anni, Lux purpuret ortum
Expectata diu ; Naturæ claustra refringens
Nascere, magne Puer: Tibi primas ecce! corollas
Deproperat Tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius en ! Lebanon gaudentia Culmina tollit,
En! summo exultant nutantes Vertice Silvæ.
Mittit aromaticas Vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia Cælum...
Deferti laeta mollescunt afpera Voce,
Auditur DEUS, ecce DEUS!. reboantia circum
Saxa sonant DEUS, ecce DEUS! deflectitur æther.
Demissumque Deum tellus capit ; ardua Cedrus,
Gloria Silvarum, Dominum inclinata falutet.
Surgite Convalles, tumidi subsidite Montes,
Sternite Saxa viam, rapidi discedite Fluctus.
En! quem Turba diu cecinerunt enthea, Vates,
En ! SALVATOR adeft ; vultus agnoscite Ceci
Divinos, surdas-sacra vox permulceat aures:
Ille cutim fpiffam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in Carmina folvet...
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris
Accrescunt tremulis tactu nova robora nervis,
Confuetus fulcro innixus reptare bacilli.

Nunc

Nunc faltu Capreas, nunc cursu provocat Euros.
Non planctus, non molta fonant suspiria, pectus
Singultans mulcet, lachrimantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina Mortem,
Æternoque Orci Dominator vulnere languens,
Invalidi raptos Sceptri plorabit Honores.
Ut quà dulcè ftrepunt Scatebræ, quà laeta virefcunt
Pascua, quà blandum fpirat puriffimus aer
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos,
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,
Amiffas modo quærit oves, revocatque vagantes ;
Fidus adest Cuftos feu Nox furat humida nimbis,
Sive Dies medius morientia torreat arva :
Postera fic Pastor divinus secla beabit,
Et curas felix patrias testabitur orbis.
Non ultra infeftis concurrent Agmina fignis
Hoftiles Oculis flammas jaculantia torvis,
Non Litui accendent bellum, non Campus ahenis
Triste coruscabit radiis ; dabit hafta recusa
Vomerem, & in falcem rigidus curvabitur enfis.
Atria, Pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatuin perducet cæpta Parentis.
Qui duxit Sulcos, illi teret area Meffem,
Et feræ texent Vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suavé rubere rofis, fitientesque inter arenas
Murmura mirantur salientis garrula rivi.
Per faxa, ignivomi nuper_spelæa Draconis

Canpa

[ocr errors]

Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo quà Vallis Sente, figuræ
Surgit amans Abies teretis, Buxique fequaces
Artificis frondent dextræ ; Spinetaque Palmis
Aspera, odoratæ cedunt mala Granimina Myrto.
Per valles fociata lupo lasciviet Agna,
Cumque Leone petet tutus præsepe juvencus.
Florea mannetæ petulantes Vincula Tigri
Per ludum Pueri injicient & fessa Colubri
Membra Viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis Infans, Motusque trisulcæ
Ridebit Linguæ innocuos, equamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura Chriftæ.
Indue reginam, turritæ Frontis honores
Tolle SALEMA sacros, quam circum Gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce Tiarae.
En! Formosa tibi fpatiofa per atria Proles
Ordinibus furgit densis, Vitamque requirit
Impatiens, lentèque fuentes increpat annos.
Ecce! peregrinis fervent tua limina turbis,
Barbarus, en ! clarum divino lumine Templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera Veris:
Ecce ! cremant genibus tritæ regalibus aræ.
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii, tibi Balsama fudat Idume.
Ætheris en! Portas facra fulgore micantes

Cælicola

Cælicolæ pandunt, torrentisque aurèa Lucis
Flumina prorumpunt; non pofthac Sole rubescet!
India nascenti, placidæve argentea Noctis
Luna vices revehet; radios Pater ipse diei
Proferet archetypos, cæleftis Gaudia Lucis
Ipfo Fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis ceífura tenebris.
Littora deficiens arentia deferet æquor,
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora Montis.
TU secura tamen Confusa Elementa videbis,
Lætaque MESSIA semper dominabere Rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis,

0 N

Τ Η Ε

DEATH of Dr. ROBERT LEVET..

CONDEMN'D to Hope's delusive mine,

As on we toil from day to day, . By sudden blafts, or flow decline,

Our social comforts drop away..

Well try'd through many a varying year,

See Levet to the grave descend, Officious, innocent, sincere,

Of every friendless name the friend..

« ElőzőTovább »