Oldalképek
PDF
ePub

15

nens.

bimus. Qui me non amat, mea dicta non exequitur. Sermo autem, quem auditis, meus non est, sed Patris qui misit me. Hæc vobis elocutus sum, apud vos maSed Confirmator, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater meo nomine, is vos omnia docebit, et vobis in memoriam revocabit quæcunque ego vobis dixi. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quemadmodum dat mundus, ego do vobis. Nolite animo perturbari, neque formidare. Audivistis ut dixerim vobis, abire me, revisurum vos. Si me amaretis, gauderetis, quia dixissem, me ad Patrem proficisci, quod Pater major me

sit.

Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut quum factum fuerit, credatis. Jam non multa loquar vobiscum: venit enim hujus mundi princeps, nec habet in me quicquam. Sed intelligendum mundo est, me amare Patrem: et ut mihi mandavit Pater, ita facere. Surgite, abeamus hinc. Ego sum vera vitis, et Pater meus est agricola, qui omnem palmitem in me non ferentem fructum amputat, et omnem ferentem fructum expurgat, ut plus fructus ferat. Jam vos puri estis, propter sermonem quem ad vos habui. Quapropter manete in me, et ego in vobis, Quemadmodum palmes fructum ferre per seipsum non potest, nisi maneat in vite: sic neque vos, nisi maneatis in me. Ego sum vitis, vos palmites. Qui in me manet, et ego in eo, is multum fert fructum: siquidem sine me vos nihil facere potestis. Si quis in me non manet, is extra projectus aruit, ut sarmenta, quæ colliguntur, et in ignem deflagratura conjiciuntur. Si et vos in me manseritis, et mea verba in vobis manserint, quicquid postulare voletis, id vobis concedetur. In eo illustratur Pater meus, si vos multum fructum feratis, meique discipuli eritis, quemadmodum amavit me Pater, sic ego vos amavi. Manete in amore meo. Si mea præcepta conservaveritis, manebitis in amore meo: ut ego mei præcepta Patris conservavi, et in ejus amore maneo. Hæc vobis elocutus sum, ut et mea lætitia in vobis ma

neat, et vestra lætitia expleatur. Hoc meum est præceptum, ut ametis inter vos, quomodo ego vos amavi. Majore charitate nemo præditus est, quam si quis animam suam amicorum suorum causa impendat. Vos mei estis amici, si feceritis quæcunque ego vobis præcipio.

Non jam vos dico servos, siquidem servus nescit quid agat suus dominus. Vos autem amicos propterea dixi, quod vobis omnia, quæ audivi ex Patre meo, declaravi. Non vos me elegistis, sed ego vos elegi, et eo destinavi, ut abeatis, et fructum feratis, vesterque fructus duret, ut quicquid Patrem per meum nomen poposceritis, id vobis concedat. Hæc vobis præcipio, ut ametis mutuo. Si vos mundus odit, illud cognoscite quod me prius quam vos odit. Si mundani essetis, mundus amaret suum. Verum quia mundani non estis, sed ego vos ex mundo elegi, ideo vos odit mundus. Memineritis ejus dicti, quod ego vobis dixi: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si orationi meæ paruerunt, et vestræ parebunt. Verum hæc omnia vobis facient propter nomen meum: quoniam eum qui me misit, non norunt. Nisi ego venissem, et eos allocutus fuissem, in peccato non essent. Nunc peccati sui excusationem nullam habent. Qui me odit, etiam Patrem meum odit. Si non opera apud eos fecissem, qualia nemo fecit alius, non forent in peccato. Nunc et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum. Sed confieri oportet illud, quod in eorum disciplina scriptum extat: oderunt me immerito. Quum autem venerit Confirmator, quem ego vobis a Patre mittam, scilicet Spiritus veritatis, qui a Patre proficiscitur, is de me testabitur: Quin et vos testes estis, qui mecum fueritis ab initio.

Hæc vobis loquor, ne deficiatis. Privabunt vos col-16 legiis atque adeo tempus erit, quum omnes qui vos interficient, putabunt se cultum præstare Deo. Quæ quidem vobis ideo facient, quod neque Patrem, neque me norunt. Atque hæc ideo vobis locutus sum, ut quum tempus venerit, memineritis eorum, quod ego vobis ea dixerim. Hæc autem vobis ideo ab initio non dixi, quod vobiscum eram. Nunc vero proficiscor ad eum qui me misit: nec quisquam me vestrum interrogat, quo proficiscar: sed quoniam hæc vobis locutus sum, animos habetis_mororis plenos. At ego vobis verum dico: e re vestra est, ut ego discedam, nisi enim discessero, Confirmator ad vos non veniet. Sin abiero, eum ad vos mittam. Atque ille ubi venerit, mundum arguet de

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato, quoniam mihi fidem non habent. De justitia, quoniam ad Patrem discedo, nec me videbitis amplius: de judicio, quoniam hujus mundi princeps judicatus est. Adhuc

multa vobis habeo dicenda, sed quæ nunc ferre nequeatis. Verum quum venerit ille, videlicet veritatis Spiritus, præibit vobis ad omnem veritatem. Non enim sua sponte loquetur, sed quæcunque audiverit eloquetur, et futura vobis prænunciabit. Ille me illustrabit: siquidem de meo sumet, quæ vobis exponat. Omnia quæcunque Pater habet, mea sunt: propterea dixi illum de meo sumpturum esse, quæ vobis exponat. Paulo post non videbitis me, rursumque paulo post cernetis me, quoniam ego ad Patrem proficiscor. Tum ejus discipulorum nonnulli sic inter sese dicere: quid sibi vult, quod nobis dicit, paulo post non visuros se, rursumque paulo post aspecturos se? itemque se ad Patrem proficisci ? Hoc quid est, quod dicit, paulo post? Nescimus quid loquatur. At Jesus intelligens, eos velle interrogare se, sic eos affatus est: De eo inter vos contenditis, quod dixi, vos paulo post non visuros me, rursumque paulo post aspecturos me? Hoc pro certo et indubitato habetote : vos flebitis ac lamentabimini, at mundus lætabitur: vos vero dolebitis, sed dolor iste vertetur in lætitiam. Mulier dum parit, in dolore est, quippe cujus hora venerit : sed postquam puerum edidit, non jam meminit cruciatus, præ lætitia, quod editus est in mundum homo. Vos quoque nunc quidem in dolore estis: sed revisam vos, vesterque lætabitur animus, vestramque lætitiam nullus vobis eripiet: Ac tum temporis nihil ex me sciscitabimini. Hoc vobis etiam etiamque confirmo, quæcunque a meo Patre per meum nomen postulaveritis, daturum esse vobis. Hactenus nihil per meum nomen petiistis : petite, et obtinebitis, ut plena sit vestra lætitia. Hæc vobis oratione figurata locutus sum: tempus erit, quum non jam per figuras vos alloquar, sed aperte vobis de Patre meo disseram, quo quidem tempore per meum nomen postulabitis. Neque vero vobis promitto, me vestra causa oraturum esse Patrem: ipse enim Pater diligit vos, quoniam vos me diligitis, et me creditis a Deo profectum. Profectus a Patre veni in mundum, rursum relin

« ElőzőTovább »