Oldalképek
PDF
ePub

PRÆFATIO, LIB. I. EPIGRAM.

SPERO me secutum in libellis meis tale temperamentum, ut de illis queri non possit, quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum reverentia ludant; quæ adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed etiam mag. nis. At mihi fama vilius constet, et probetur in me novissimum ingenium. Absit a jocorum nostrorum simplicitate malignus interpres, nec Epigrammata mea scribat. Improbe facit, qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum veritatem, id est, Epigrammaton linguam excusarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Getulicus, sic quicunque perlegitur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina Latine loqui fas sit, potest epistola, vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato theatrum nostrum; aut si intraverit, spectet. Videor mihi meo jure facturus, si epistolam versibus clausero.

PRÆFATIO, LIB. II. EPIGRAM.

QUID nobis, inquis, cum epistola? parumne tibi præstamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video quare tragodi epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata Curione non egent, et contenta sunt sua, id est, mala lingua. In quacunque pagina visum est, epistolam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam, et in toga saltanti inducere personam. Denique videris, an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo, qui protinus reclamant. Puto me

hercule, Deciane, verum dicis. Quid, si scias, cum qua, et quam longa epistola negotium fueras habiturus? İtaque, quod exigis, fiat. Debebunt tibi, si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.

FRONTINUS.

STRATEG. LIB. IV. 5.

CN. POMPEIUS, minantibus direpturos pecuniam militibus, quæ in triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne seditio fieret, affirmavit, non triumphaturum se, sed potius moriturum, quam licentiæ militum succumberet: castigatisque oratione gravi laureatos fasces objecit, ut ab illorum inciperent direptione; eaque invidia redegit eos ad modestiam.

C. Cæsar, seditione in tumultu civilium armorum facta, quum maxime tumentibus animis, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi percussis: mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantes restituit, et optimos milites habuit.

Posthumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur et arrepto signo hostes primus invasit ; quem secuti, victoriam adepti sunt.

L. Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendæ regionis, qua evaderet, causa, equum in orbem flexit: deinde cum omnia esse infesta vidisset, precatus Deos in medios hostes irrupit ; quibus inopinata audacia perculsis, ducem quoque eorum trucidavit, atque ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima retulit spolia.

L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equum Lentulo, quo fugeret, superesse cladi, quanquam non per ipsum contractæ, noluit; sed in eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur. Varro, collega ejus, vel majore constantia post eandem cladem vixit; gratiæque ei a senatu et populo actæ sunt, quod non desperasset de republica. Non autem vitæ cupiditate, sed reipublicæ amore, se superfuisse reliquo ætatis suæ tempore approbavit. Nam et barbam capillumque submisit, et postea nunquam re

M

cubans cibum cepit; honoribusque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens, felicioribus magistratibus reipublicæ opus esse.

Sempronius Tuditanus et C. Octavius tribuni militum, omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, ut stringerent gladios, et per hostium præsidia erumperent secum; id sibi esse animi, etiam si nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes. De cunctantibus duodecim omnino equitibus, quinquaginta peditibus, qui comitari sustinuerant, repertis, incolumes Canusium per

venerunt.

T. Fonteins Crassus, in Hispania, cum tribus millibus hominum prædatum profectus, locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime expectabatur, per stationes hostium erupit.

P. Decius tribunus militum, bello Samnitico, Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus, suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his, qui mittebantur, obtulit: avocatus in diversa hostis emisit consulem; Decium autem cinxit obseditque: illas quoque angustias, nocte eruptione facta, cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

Idem fecit sub Attilio Calatino consule, is, cujus varie traditur nomen. Alii Laberium, nonnulli Q. Cæditium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Hic cum demissum in eam vallem videret exercitum, cujus latera omnia superiora hostis insederat, depoposcit, et accepit a consule trecentos milites; quos hortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decurrit: ad opprimendos eos undique descendit hostis, longoque et aspero prælio retentus, occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.

C. Cæsar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis eorum animis, pro concione dixit, nullius se eo die opera, nisi decimæ regionis usurum : quo assecutus est, ut et decumani, tanquam præcipuæ fortitudinis testimonio, concitarentur, et cæteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.

Lacedæmonius quidam nobilis, Philippo denuntiante, multis se prohibiturum, nisi civitas sibi traderetur, Num, inquit, et pro patria mori nos prohibebit?

Leonidas Lacedæmonius, cum dicerentur Persæ sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse, Melius in umbra propugnabimus.

Cælius prætor urbanus, cum ei jus dicenti picus in capite insedisset, et haruspices respondissent, dimissa ave, hostium victoriam fore; necata, populum Romanum superiorem, ac Cœlium cum familia periturum, avem occidit; qua occisa, nostro exercitu vincente, ipse cum quatuordecim Coeliis ex eadem familia in prælio est occisus: hunc quidam non Cœlium, sed Lælium fuisse, et Lælios, non Coelios periisse credunt.

Publius Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro republica devoverunt, admissisque in hostem equis, adepti victoriam patriæ contulerunt.

P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens, inter Æliam et Myrinam in hostium copias incidisset, vivusque abduceretur, execratus in consule Romano captivitatem, virga, qua ad equum erat usus, Thraci, a quo tenebatur, oculum eruit, atque ab eo per dolorem concitato transverberatus, dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.

M. Cato Censorii filius in acie, decidente equo, prolapsus, cum se recollegisset, animadvertissetque gladium excidisse vagina, veritus ignominiam, rediit in hostem; exceptisque aliquot vulneribus recuperato demum gladio, reversus est ad suos.

Petilini, a Pœnis obsessi, parentes et liberos propter inopiam ejecerunt: ipsi coriis madefactis, et igne siccatis, foliisque arborum et omni animalium genere vitam trahentes, undecim menses obsidionem toleraverunt.

Casilini, obsidente Hannibale, tantam inopiam perpessi sunt, ut centum denariis murem venisse proditum memoriæ sit, ejusque venditorem fame periisse, emtorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis persevera

verunt.

Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos ejus urbis produxit, ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret ad deditionem op

pidanos at illi cohortati ad patiendum fortiter mortem captivos, servare Romanis fidem perseveraverunt.

Æginenses, cum a Viriatho liberi et conjuges cæderentur, præoptaverunt spectare supplicia pignorum suorum, quam a Romanis deficere.

Numantini, ne se dederent, fame mori præfixis foribus domuum suarum maluerunt.

« ElőzőTovább »