Oldalképek
PDF
ePub

dus regitur, et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas imperitorum fabellis suis delectata, vel capta, ad errorem mutui rapere consensus: cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas. Majoribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimæram multiformem, et Hydram felicibus vulneribus renascentem, et Centauros equis suis hominibus plexos,

et quidquid famæ licet fingeret, illis erat libenter audire. Quid illas aniles fabulas, de hominibus aves, et feras homines, et de hominibus arbores atque flores? quæ si essent facta, fierent; quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter, ac vero erga Deos quoque, majores nostri improvidi, creduli, rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quæ fuerant assumpta solatia. Denique antequam commerciis orbis pateret, et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquæque natio conditorem suum, aut ducem inclytum, aut reginam pudicam, sexu suo fortiorem, aut alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur, ut civem bonæ memoriæ: sic et defunctis præmium ex futuris dabatur præceptum.

ARNOBIUS.

EXCERPTA EX LIBRO I. ADV. GENTES.

QUONIAM comperi nonnullos, qui se plurimum sapere tuis persuasionibus credunt, insanire, bacchari, et velut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens cœpit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum : ipsos etiam cœlites derelictis curis solemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos: statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire invidiæ, et calumniosas dissolvere criminationes; ne, aut illi sibi videantur, popularia dum verba depromunt, magnum aliquid dicere, aut si nos talibus continuerimus a litibus, obtinuisse se causam putent, victam sui vitio, non assertorum silentio destitutam. Neque enim negaverim validissimam esse accusationem istam, hostilibusque condignos odiis non esse, si apud nos esse constiterit causas, per quas suis mundus aberravit ab legibus, exterminati sunt Dii longe, examina tanta mororum mortalium importata sunt sæculis. Inspiciamus igitur opinionis istius mentem, et hoc quod dicitur, quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus. Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos, magis sed illi ipsi reperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores, atque inveteratis religionibus deditos. Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianæ religionis occœpit, quidnam inuisitatum quid incognitum, quod contra leges principaliter institu

tas aut sensit, aut passa est rerum ipsa, quæ dicitur atque appellatur natura? Num quid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? Num quid machinæ hujus et molis, qua universi et tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? Numquid vertigo hæc mundi, primigenii motus moderamen excedens, aut tardius repere, aut præcipiti cœpit volubilitate raptari? Numquid ab occiduis partibus attollere se astra, atque in ortus fieri signorum cœpta est inclinatio? Numquid ipse siderum sol princeps, cujus omnia luce vestiuntur, atque animantur calore, exarsit, intepuit, atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? Numquid luna desivit redintegrare se ipsam, atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? Numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii, inæqualium temporum confusionibus occiderunt? Numquid longos habere dies bruma, et revocare tardissimas luces nox cœpit æstatis? Numquid suas animas expiraverunt venti emortuisque flaminibus neque cœlum coactata in nubila, nec madori ex imbribus arva succedunt? Commendata semina tellus recusat accipere, aut frondescere arbores nolunt? Sapor frugibus esculentis, et viteis liquoribus mutatus est? Olearum ex bacculis cruor tæter exprimitur, nec lumini subministratur extincto? Ipsi homines denique quos per inhabitabiles oras terræ sparsit, prima incipiensque nativitas, non matrimonia copulant nuptiarum solemnibus justis? Non negotia publica, non privata, et familiares res agunt? Non, ut cuique libitum est, per diversas artium disciplinarumque rationes ingenia dirigunt, et studiosa non referunt gnavitatis usuras? Non regnant? Non imperant quibus sors rerum attributa est talium? Non auctiores quotidie dignitatibus, et potestatibus fiunt? Judiciorum disceptationibus præsunt? Leges et interpretantur jura? Nonne omnia cætera, quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum? Cum igitur hæc ita sint, neque ulla irruperit novitas, quæ tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit: quid est istud, quod dici

tur, invectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo, et veritatis absconditæ sacramenta patefecit? Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures, et grandines, resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, Dii nobis important injuriis vestris atque offensionibus exasperati. Si in rebus perspicuis, et nullam desiderantibus defensionem, non stoliditatis esset diutius immorari, ostenderem profecto, replicatis prioribus sæculis, mala ista, quæ dicitis, non esse incognita, non repentina: nec postquam gens nostra felicitate donari hujus vocaminis meruit, irrupisse has labes, et infestari cœpisse discriminum varietate mortalia. Si enim nos sumus in causa, et in nostri criminis meritum excogitatæ sunt hæ pestes, unde novit antiquitas miseriarum hæc nomina? Unde bellis significatum dedit? Pestilentiam, grandines, qua ratione signare? aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, assumere? Nam si novella sunt hæc mala, et ab recentibus ducunt offensionibus causas quî potait fieri, ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse, neque ullis comperisset majorum in temporibus factitatas? Penuria, inquit, frugum, et angustiæ frumentariæ arctius nos habent. Antiqua enim et vetustissima sæcula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? Nonne ipsa nomina, quibus censentur hæc mala, testificantur et clamant nullam ab his unquam immunem abisse mortalium? Quod si ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorem, quantæ, quoties, et quæ gentes famem senserin ́ horridam, et aggerata interierint vastitate. Casus frequentissimi grandinis accidunt, atque adterunt cuncta. In literis enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas sæpe communisse regiones? Difficiles pluviæ sata faciunt emori, et sterilitatem indicunt terris. Immunis enim antiquitas malis ab his fuit; cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inaruisse siccatis. Pestilentiæ contagia urunt genus humanum. Annalium scripta percurrite linguarum diversitatibus scripta, universas discetis gentes sæpenumero desolatas, et viduatas suis esse cultoribus. Ab locustis, ab muribus, genus omne acciditur atque

adroditur frugum. Historias ite per vestras, et ab istis pestibus instruemini quoties prior ætas affecta sit, et paupertatis ad miserias venerit. Terrarum validissimis motibus tremefacta nutant usque ad periculum civitates. Quid hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt, aut ab hujusmodi casibus fortunas habuere securas? Quando est humanum genus aquarum diluviis interemptum? Non ante nos ? Quando mundus incensus in favillas et cineres dissolutus est? Non ante nos? Quando urbes amplissimæ marinis coopertæ sunt fluctibus? Non ante nos? Quando cum feris bella, et proelia cum leonibus gesta sunt? Non ante nos? Quando pernicies populis venenatis ab anguibus data est? Non ante nos? Nam quod nobis objectare consuetis bellorum frequentium causas, vastationes urbium, Germanorum et Scythicas irruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim, quale sit istud quod dicitur, calumniarum libidine non videtis. Ut ante millia annorum decem, ab insula quæ perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet vis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? Ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur et viribus, verum etiam magicis et Chaldæorum ex reconditis disciplinis, invidia nostra hæc fuit? Ut Helena Diis ducibus atque impulsoribus rapta, et suis esset dirum ac venturis temporibus fatum, religionibus nostræ attributum est crimini? Ut ille immanis Xerxes mare terris immitteret, et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est cura? Ut ex Macedoniæ finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitate et servitio subjugaret, nos fecimus, atque excitavimus causas? Ut modo Romani, velut aliquod flumen torrens, cunctas submergerent atque obruerent nationes, nos videlicet numina præcipitavimus in furorem? Quod si hominum nullus est, qui, quæ jamdudum gesta sunt, nostris audeat temporibus imputare; quemadmodum possimus miseriarum esse præsentium causæ, cum novi fiat nihil, sed sint omnia vetera, et nullis antiquitatibus inaudita? Quanquam ista quæ dicitis bella Religionis nostræ, ob invi

« ElőzőTovább »