Oldalképek
PDF
ePub

SUETONIUS.

CALIGULA. 43.

MILITIAM resque bellicas semel attigit, neque ex destinato, sed cum ad visendum nemus flumenque Clitumni Mevaniam processisset; admonitus de supplendo numero Batavorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicæ impetum cepit: neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, delectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis generis commeatu, quanto nunquam alius, iter ingressus est: confecitque modo tam festinanter et rapide, ut prætorianæ cohortes contra morem signa jumentis imponere, et ita subsequi cogerentur: interdum adeo segniter et delicate, ut octophoro veheretur, atque a propinquarum urbium plebe verri sibi vias, et conspergi propter pulverem exigeret. Postquam castra attigit, ut se acrem et severum ducem ostenderet, legatos, qui auxilia serius ex diversis locis adduxerant, cum ignominia dimisit. At in exercitu recensendo, plerisque centurionum maturis jam, et nonnullis ante paucissimos, quam consummaturi essent, dies, primos pilos ademit, causatus senium cujusque et imbecillitatem: ceterorum increpita cupiditate, commoda emeritæ militiæ ad sex millium summam rescidit. Nihil autem amplius, quam Adminio Cinobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre, cum exigua manu transfugerat, in deditionem recepto; quasi universa tradita insula, magnificas Romam literas misit: monitis speculatoribus, ut vehiculo ad forum usque et curiam pertenderent, nec nisi in æde Martis, ac frequente senatu, consulibus traderent. Mox, deficiente belli materia, paucos de custodia Germanos trajici, occulique trans Rhenum jussit, ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari. Quo facto, proripuit se cum amicis et parte equitum prætorianorum in proximam silvam; truncatisque arboribus, et in modum

tropæorum adornatis, ad lumina reversus, eorum quidem, qui secuti non essent, timiditatem et ignaviam corripuit: comites autem et participes victoriæ, novo genere ac nomine coronarum donavit; quas distinctas solis ac lunæ siderumque specie, exploratorias appellavit. Rursus obsides quosdam abductos e literario ludo, clamque præmissos, deserto repente convivio, cum equitatu insecutus, veluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit: in hoc quoque mimo præter modum intemperans. Repetita coena, renuntiantes coactum agmen, sicut erant, loricatos ad discumbendum adhortatus est. Monuit etiam notissimo Virgilii versu, Durarent, secundisque se rebus servarent. Atque inter hæc absentem senatum populumque gravissimo objurgavit edicto, quod, Cæsare præliante, et tantis discriminibus objecto, intempestiva convivia, circum et theatra, et amœnos secessus celebrarent. Postremo, quasi perpetraturus bellum, directa acie in littore oceani, ac balistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam cœpturus esset, repente ut conchas legerent, galeasque et sinus replerent imperavit, spolia oceani vocans, Capitolio Palatioque debita. Et in indicium victoriæ altissimam turrem excitavit; ex qua, ut ex Pharo, noctibus ad regendos navium cursus, ignes emicarent: pronuntiatoque militi donativo, centenis viritim denariis, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus, abite, inquit, læti, abite locupletes.

GALBA. 18.

MAGNA et assidua monstra jam inde a principio exitum ei, qualis evenit, portenderant. Cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim victimæ cæderentur, taurus, securis ictu consternatus, rupto vinculo essedum ejus invasit elatisque pedibus totum cruore perfudit; ac descendentem spiculator impulsu turbæ lancea prope vulneravit. Urbem quoque, et deinde Palatium ingressum, excepit terræ tremor, assimilis quidam mugitui sonus. Secuta sunt aliquanto majora et tristiora. Monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam, ex omni gaza secreverat: id repente, quasi angustiore dignius loco Capitolina Veneri dedica

vit: ac proxima nocte somniavit speciem Fortunæ querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quæ dedisset. Cumque exterritus luce prima ad expiandum somnum præmissis qui rem divinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil invenit præter tepidam in ara favillam : atratumque juxta senem in catino vitreo thus tenentem, et in calice fictili merum. Observatum etiam est Kalendis Januariis sacrificanti coronam de capite excidisse: auspicanti pullos avolasse : adoptionis die neque milites allocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali, oblitis ministris, et in senatu curulem perverse collocatam. Prius vero quam occideretur, sacrificantem mane haruspex identidem movit, caveret periculum: non longe percussores abesse. Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone: ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus, posse enim auctoritate et præsentia valere, nihil amplius, quam continere se, statuit, et legionariorum firmare præsidiis, qui multifariam diverseque tendebant. Loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans, parum adversus tot mucrones profuturam. Sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos qui tumultuarentur, advenire frequentes ceteros gratulabundos, et in omne obsequium paratos; his ut occurreret, prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam, occisum a se Othonem glorianti, Quo auctore? responderit, atque in forum usque processit. Ibi equites, quibus mandata cædes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, viso procul eo, parumper restiterunt : deinde rursum incitati, desertum a suis contrucidarunt.

DOMITIANUS. 14.

PER hæc terribilis cunctis et invisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque intimorum conspiratione, simul et uxoris. Annum diemque ultimum vitæ jam pridem suspectum habebat; horam etiam, necnon et genus mortis. Adolescentulo Chaldæi cuncta prædixerant. Pater quoque super cœnam quondam fungis abstinentem palam irriserat, ut ignarum sortis suæ, quod

non ferrum potius timeret. Quare pavidus semper atque anxius, minimis etiam suspicionibus præter modum commovebatur: ut edicti de excidendis vineis propositi, gratiam facere non alia magis re compulsus credatur, quam quod sparsi libelli cum his versibus erant :

Κὴν μὲ φάγῃς ἐπὶ ῥίζαν, ὅμως ἔτι καρποφορήσω,
Οσσον ἐπισπεῖσαι Καίσαρι θυομένῳ.

Eadem formidine oblatum a Senatu novum et excogitatum honorem, quanquam omnium talium appetentissimus, recusavit: quo decretum erat, ut quoties gereret consulatum, equites Romani, quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus præcederent eum, inter lictores apparitoresque. Tempore vero suspecti periculi appropinquante, solicitior in dies, porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cujus splendore per imagines quidquid a tergo fieret, provideret. Nec nisi secreto atque solus plerasque custodias, receptis quoque in manum catenis, audiebat. Utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo audendam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis, capitali pœna condemnavit; quod post destitutionem, Nero in adipiscenda morte manu ejus adjutus existimabatur. Denique Flavium Clementem patruelem suum, contemtissimæ inertiæ, cujus filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat, et abolito priore nomine, alterum Vespasianum appellari jusserat, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso ejus consulatu interemit. Quo maxime facto maturavit sibi exitium. Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamaverit, Feriat jam, quem volet. Tactum de coelo Capitolium, templumque Flaviæ gentis item domus Palatina, ut cubiculum ipsius atque etiam e basi statuæ triumphalis titulus excussus vi procellæ in monumentum proximum decidit. Arbor, quæ privato adhuc Vespasiano eversa surrexerat, tunc rursus repente corruit. Prænestina Fortuna, toto imperii spatio annum novum commendanti, lætam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit, nec sine sanguinis mentione.

QUINCTILIANUS.

LIB. X. I.

SED nunc genera ipsa lectionum, quæ præcipue convenire intendentibus, ut oratores fiant, existimem, persequar. Igitur, ut Aratus ab Jove incipiendum putat, ita nos rite cœpturi ab Homero videmur. Hic enim (quem ad modum ex oceano dicit ipse amnium vim fontiumque cursus initium capere) omnibus eloquentiæ partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem lætus ac pressus, jucundus et gravis, tum copia, tum brevitate mirabilis nec poetica modo, sed oratoria virtute eminentissimus. Nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam; nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio, vel dictæ in secundo sententiæ, omnes litium ac consiliorum explicant artes? Affectus quidem, vel illos mites, vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age vero, nonne in utriusque sui operis ingressu paucissimis versibus legem prooemiorum, non dico, servavit, sed constituit? Nam et benevolum auditorem invocatione Dearum, quas præsidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine, et docilem, summa celeriter comprehensa, facit. Narrare vero quis brevius, quam qui mortem nuntiat Patrocli? quis significantius potest, quam qui Curetum Ætolorumque prælium exponit? Jam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum, et argumenta cetera quæque probandi ac refutandi, sunt ita multa, ut etiam, qui de artibus scripserunt, plurima earum rerum testimonia ab hoc poeta petant. Nam epilogus quidem quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus æquari? Quid? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis, nonne humani ingenii modum excedit? Ut magni sit viri, virtutes ejus non æmulatione,

« ElőzőTovább »