Oldalképek
PDF
ePub

alacres animo sumus; ut et cæteri, viventibus nobis, ex literis tuis nos cognoscant, et nosmetipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim. Si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium. Sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. Tu interea non cessabis, et ea quæ habes instituta perpolies, nosque diliges. Vale.-Epist. ad Luc

ceium.

SALLUSTIUS.

LEPTITANI, jam inde a principio belli Jugurthini, ad Bestiam consulem, et postea Romam miserant, amicitiam societatemque rogatum. Dein, ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere : et cuncta a Bestia, Albino, Metelloque imperata gnave fecerant. Itaque ab imperatore facile, quæ petebant, adepti. Emissæ eo cohortes Ligurum quatuor, et C. Annius præfectus. Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos, ob discordias civilis, navibus in eos locos venisse: cæterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura: quorum proxuma terræ præalta sunt; cætera, uti fors tulit, alta; alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum esse, et sævire ventis cœpit, limum, arenamque, et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatæ. Ejus civitatis lingua modo conversa connubio Numidarum. Legum, cultusque, pleraque Sidonica: quæ eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis ætatem agebant. Inter illos, et frequentem Numidiam inculti vastique loci

erant.

Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur, egregium atque memorabile facinus duorum Carthaginiensium memorare. Eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleræque Africæ imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie: neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret: quæ res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones item classes sæpe fusæ fugatæque, et alteri alteros aliquantum attriverant; veriti ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter

se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur duo fratres Carthagine missi, quibus nomen Philænis erat, maturavere iter pergere: Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu accideret parum cognovi. Cæterum solet in locis illis tempestas, haud secus atque in mari, retinere. Nam, ubi per loca æqualia, et nuda gignentium, ventus coortus arenam humo excitavit, ea magna vi agitata, ora oculosque implere solet ; ita prospectu impedito, morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt; criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos; conturbare rem denique omnia malle, quam victi abire. Sed cum Pœni aliam conditionem tantummodo æquam peterent, Græci optionem Carthaginiensium faciunt; uti vel illi, quo finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione sese, quem in locum vellent, processuros. Philæni, conditione probata, seque vitamque suam reip. condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philænis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo. Jugurtha, 70.

Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum, atque valens, nomine Capsa; cujus conditor Hercules Libys memorabatur. Ejus cives apud Jugurtham immunes, levi imperio, et ob ea fidelissumi habebantur; muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. Nam præter oppido propinqua, alia omnia vasta, inculta, egentia aquæ, infesta serpentibus: quarum vis, sicut omnium ferarum, inopia cibi acrior: ad hoc, natura serpentium ipsa perniciosa, siti magis, quam alia re, accenditur. Ejus potiundi Marium maxima cupido invaserat, cum propter usum belli, tum quia res aspera videbatur: et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque: nisi quod apud Thalam non longe a monibus aliquot fontes erant. Capenses una modo, atque ea intra oppidum jugi aqua, cætera pluvia utebantur. Id ibique, et in omni Africa, quæ procul a mari incultius agebant, eo facilius tolerabatur; quia Numidæ plerumque lacte, et ferina carne

vescebantur, et neque salem, neque alia gulæ irritamenta quærebant. Cibus illis advorsum famem et sitim, non lubidini neque luxuriæ, erat. Jugurtha, 89.

Postquam, remoto metu Punico, simultates exercere vacuum fuit; plurimæ turbæ, seditiones, et ad postremum bella civilia orta sunt: dum pauci potentes, quorum in gratia plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes affectabant: bonique et mali cives appellati, non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissumus, et injuria validior, quia præsentia defendebat, pro bono ducebatur. Ex quo tempore majorum mores, non paulatim, ut antea, sed torrentis modo præcipitati: adeo juventus luxu atque avaritia corrupta est, uti merito dicatur, genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares, neque alios pati. Fragm.

Quædam Corsa nomine Ligus mulier, cum taurum ex grege, quem prope littora regebat, transnatare solitum, atque per intervalla corpore aucto remeare videret; cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a cæteris degredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cujus regressu insulæ fertilitatem cognoscentes Ligures, ratibus eo profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt, Fragm.

LIVIUS.

JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, Æneæ Antenorique, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Adriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est; gens universa Veneti appellati. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quærentem sedes delatum: ab Sicilia, classe Laurentem agrum tenuisse: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex exinde fama est. Alii proelio victum Latinum, pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium: percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent; postquam audierit multitudinem Trojanos esse; ducem Enean, filium Anchise et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Enean apud Latinum

« ElőzőTovább »