Oldalképek
PDF
ePub

sicut ante', fortunato tempore, quum in medio jacerent beneficia naturæ promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales, et ad rapinam ex consortio discurrere, non erant illi sapientes viri, etiamsi faciebant facienda sapientibus. Statum quidem generis 37 humani non alium quisquam suspexerit magis; nec, si cui permittat Deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit, quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos

[blocks in formation]

:

Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum 38 natura fruebantur; sufficiebat illa, ut parens, in tutelam omnium hæc erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses? Irrupit in res optime positas avaritia, et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum ex immenso redacta; paupertatem intulit, et, multa concupiscendo, omnia amisit. Licet itaque velit nunc concurrere', et reparare quod perdidit; licet agros agris adjiciat,

1. Sicut ante, fortunato tempore, quum, etc. Vulgo sicut ante fortunata tempora, et sic edd. vett. et ms. c. hiante oratione. Vitiosius ms. a. sicut aut fortunata tempora. Gruterus in suis partim aut, partim autem scribi ait: unde Ruhk. autem arripiens, confectam rem esse existimavit, si, tanquam hinc nova orationis periodus inciperet, ita scripsisset: Sicut autem fortunata tempora etc. non videns, æque hiulcam et sensu

cassam, atque ante, prodire orationem. Unice probanda atque adeo adoptanda mihi visa est Lipsii conjectura, sicut ante, fortunato tempore, etc. Sic quidem omnia recte procedunt. Schw.

2. Signare. Separare dabant R. A. c. a. ex scholio. Schw.

3. Ferebat. Versus sunt Virgilii Georg. I, 125 sqq. Sunt Ovidii versus similes, Metam. I, v. 102 seq. R.

4. Concurrere. Bene edd. cum libr.

vicinum vel pretio pellat æris', vel injuria; licet in provinciarum spatium rura dilatet, et possessionem vocet per sua longam peregrinationem : nulla nos finium propagatio eo reducet, unde discessimus. Quum omnia fecerimus, multum habebimus universum habebamus. Terra ipsa fertilior erat illaborata, et in usus populo40 rum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse, quam inventum monstrare alteri, voluptas erat; nec ulli aut superare poterat, aut deesse inter concordes dividebatur. Nondum valentior imposuerat infirmiori manum; nondum avarus, abscondendo quod sibi jaceret, alium necessariis quoque ex41 cluserat par erat alterius, ac sui, cura. Arma cessabant, incruentæque humano sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi, quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus sævitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra pur

[merged small][ocr errors][merged small]

erat Palat. tertio. Lipsius: ex eis vel terris. Vulgata tamen ferri potest. R.

- Pellat aris, ut inde ab ed. Ven. vulgatur, recte ms. c. In A. deest posterius vocab. Vitiose duo verba in unum contracta sunt in ms. a. et ed. R. Schw.

2. Per sua. Perperam vulgo per suam, quod et primum in ms. ɑ. fuerat, sed litera m obelo transfixa ab eadem manu. Schw.

3. Terra ipsa... illaborata: auget magis quam poetæ, qui fertilitatem prædicantes, non deprimunt diligentiam cultorum. Conf. Moschion Stobæi Ecl.p. 242 ed. Heer. « Médα væ καρποῦ βῶλος ἐμπνίου τροφός » rel. Ruhk.

4. Quod sibi jaceret. Sine usu et

pura versat et acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis dura tellus dabat'! Non impendebant cæ- 42 lata laquearia, sed in aperto jacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium; mundus in præceps agebatur3, silentio tantum opus ducens. Tam interdiu illis, quam noctu, patebant prospectus hujus pulcherrimæ domus ; libebat intueri signa, ex media cæli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia. Quidni 43 juvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum 5, et, inter picturas vestras si quid increpuit, fugitis attoniti. Non habebant domos instar urbium. Spiritus, ac liber inter aperta perflatus, et levis umbra rupis aut arboris, et perlucidi fontes, rivique non opere, nec fistula, nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes, et prata sine arte formosa; inter hæc agreste domicilium, rustica positum 9 manu. Hæc erat secundum naturam domus ; in qua libebat habitare, nec ipsam, nec pro ipsa, timentem : nunc magna pars nostri metus tecta sunt.

fructu: abditum aut sepositum. Lipsius.

1. At quam mollem.... dura tellus dabat! Sic Gruter. et Gronovii mss. Haud dubie verum. Edd. multæ carent voculis : at quam. Ruhk.

2. Calata laquearia. Cf. supra ad § 8, ubi lacunaria i. q. laquearia. R.

3. Mundus in præceps agebatur. Natura, mundus et Deus idem valent ap. Stoicos. Hinc Manilius II, 114: «Materiæque datum est cogi,sed cogere mundo. >> Cf. Lipsii Physiol. stoic. 1, 5. Ruhk.

4. Palebant, a. c. R. A. Non patebat. Schw.

5. Pavetis sonum. Ruinæ metu. L. 6. Non habebant domos instar ur

bium. Conf. supra ad § 7. Lipsius docuit in Admirandis, Romæ sic fuisse. Ruhk.

7. Perflatus dedit ms. a. Vulgo flatus. Schw.

8. Rivique... obsolefacti. I. e. ad utilitatem redacti ac servitutem. Rivi, aqua ad libram exacta, opere arcuato, et substructionibus supra terram, ducebantur in castella s. dividicula (bassins), unde per fistulas, aqua quaquaversus in fundum etc., et tandem Romam dirigebatur ibique dividebatur. De his aquæductibus rom. cf. post Frontinum, Adlers Beschreib. der Stadt Rom. p. 66 sqq. Ruhk.

9.

Positum. Sic omnes edd. Schw. dat politum, nulla allata ratione,

44

Sed, quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc jam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros, et, ut ita dicam, a Diis recentes' : neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effœtus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit, et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura virtutem : ars est, 45 bonum fieri3. Illi quidem non aurum, nec argentum, nec perlucidos lapides' [in] ima terrarum fæce quærebant, parcebantque adhuc etiam mutis 5 animalibus : tantum aberat, ut homo hominem, non iratus, non timens, tantum spectaturus, occideret. Nondum vestis

ita ut timendum sit, ne sit typographi sphalma. Non despiciendus tamen

sensus.

1. A Diis recentes. Ab illis conditos factosque, nulla adhuc progenie humana ab illis separatos.

2. Neque enim dubium est... ediderit. Poetarum hanc opinionem de mundo, effæto i. tam imbecilli et affecto, ut mulieri ætate jam defessæ similis, animalia deteriora pareret, ideoque cognatam cum illa opinione de sæculo aureo, Democrito acceptam retulit, opinor, Epicurus Lucretii II, 1150, rel. et Stoici recentiores, quorum peculiare hoc erat dogma, primos mortales multo sapientiores fuisse posteris. Hoc ipsum monuit Sextus Empir. p. 555 Fabric. Conf. Lipsii Physiol. stoic. III. c. 4 et 5. Egregie explicatam ac refutatam eam dederunt Viri præstantissimi Reimarus (die vornehmsten Wahrheiten der natürl. Relig. p. 110 sq. ed. IV) et Wielandus (samtl. Werke B. XIV p. 353 sq. 391 sq.)

Ruhk.

[blocks in formation]

4. Perlucidos lapides [in] ima terrarum face. Voculam in, quæ ante ima excidere facile potuerat, ex conjectura adjeci. Vocab. lapides, ex ed. R. vulgatum, desideratur in mss. a. c. et ed. A. Nescio utrum ex vulgari sermonis usu potuerit abesse, an post quærebant poni debuerit (ubi in Pal. sec. ponitur), et dein temere fuerit omissum.-Leviora nonnulla, passim e veteribus libris a nobis correcta, aut jam a Ruhkopfio, sive ante eum ab aliis recle curata, prætermitto. Schw.

5. Mutis animalibus. I. e. brutis, cæteris animalibus, hominum respectu. Bene hæc observavit contra Lipsium, qui pisces intellectos maluerat, Gronov. Cf. Nostrum, Epist. XCII, 7. Ruhk.

illis erat picta, nondum texebatur aurum '; adhuc nec eruebatur. Quid ergo? ignorantia rerum innocentes erant : multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit, an nesciat. Deerat illis justitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quædam rudis vita: Virtus non contingit animo, nisi instituto ac edocto, et ad summum assidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc, nascimur : et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. Vale.

1. Nondum texebatur aurum. Ut fila lanea tramam, aurea subtemen constituerent. Plin. Natur. Hist. lib.

VIII, cap. 48 tribuit hanc artem
Attalo Pergi regi, unde nomen venit
Attalicis. Ruhk.

EXCURSUS

AD L. A. SENECE LOCUM

DE TEXENDI ARTE APUD VETERES.

«Ecce Posidonius........dum vult describere..... quemadmodum alia torqueantur fila, etc. » Epist. xc, § 19, 20.

Sic totum locum vertit Lagrange :

Posidonius, qui, à mon jugement, est un de ceux qui ont rendu le plus de services à la philosophie, tandis qu'il s'occupait à décrire d'abord comment certains fils étaient filés tors, comment d'autres fils étaient tirés d'une matière ouverte, et qui

« ElőzőTovább »