Oldalképek
PDF
ePub

1

pentibus vitiis, in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse cœpit legibus, quas et ipsas inter initia tulere Sapientes. Solon, qui Athenas æquo jure fundavit, inter septem ævi sapientia notus: Lycurgum si eadem ætas tulisset, sacro illi numero arcessisset octavum 3: Zaleuci 6 leges Charondæque laudantur. Hi non in foro, nec in consultorum atrio, sed in Pythagoræ tacito illo sanctoque secessu didicerunt jura, quæ florenti tunc Siciliæ et per Italiam Græciæ ponerent.

Hactenus Posidonio assentio5: artes quidem a philosophia inventas, quibus in quotidiano usu vita utitur, non concesserim; nec illi fabricæ asseram gloriam.

6

1. Conversa, R. A. c. Versa vulgo, p. 338 sq. ed. Lips. refellit, errasse ne ab Erasmo. Schw.

2. Notus. Tenui cum Ruhkopfio, non quidem (ut ille putabat) Pinciani codicibus firmatum, sed ex conjectura editum ab Erasmo: notos ex libris suis commendaverat Pincianus, quod receperunt Mur. Lips. et Gron. consentientibus nostris A. c. Pal. 2. et Col. Alii natos cum ed. R. Schw.

3. Arcessisset octavum. Hoc verum judicavi cum Grutero. Accensuisset octacum ed. Er. Vulgo accessisset octavus, a Mur. ex ora Erasmi, nullo libro prorsus assentiente. Accessisset dedit quidem ed. R. cum ms. c. et Pal. 3. sed arcessisset ed. A. et ms. Col. Accersisset Pal. 2. Posterior vox miris modis in vett. libris corrupta. Schw.

4. Zalenci leges... ponerent. Hos legumlatores, illum Locrorum Epizephyriorum in Italia (circa ann, ante Christ. 660), hunc haud ita longe post Catanæ, verum diu ante Pythagoram floruisse constat. Nam istum errorem cum multis aliis, quos Bentleius in Diss. supra Phalaridis Epist.

putes Posidonium ἱστορικώτατον hom
minem, cui Aristoteles de Rep. II,
12, ob oculos fuisse videtur, sed hanc
intelligas potius Posidonii fuisse
sententiam : hos legumlatores, more
aliorum legumlatorum, e. c. Minois,
Numæ in solitudine, quali Pythago-
ras utebatur, meditatos, præparasse
sese ad leges ferendas. Sic (Tacit.) et
Dialog.
c. 13 init. «< malo securum
secretum Virgilii secessum » i. e. eum,
quem Virgil. amabat. Conf. Meinertis
Geschichte und Ursprung der Wiss.
Vol. I. p. 472 ubi notam corrigas. Vi-
de Heynii Opusc. acad. Vol.II. R

5. Assentio. Assentior vulgo, invitis libris vett. Schw.

6. Nec illi fabricæ asseram gloriam. Sic edd. ante Mur. cum R. A. c. et Gruteri libris. Nec illam fabr. ed. Mur. et seqq. ex Pinciani libris. Denique assertam ed. Lips. et Gron. non ex sphalm, typogr. ut Ruhk. existimavit, sed ex Lipsii conjectura. S. -Ruhkopfius edidit: nec illam fabr. Illam, inquit, Pinc. ex vet. lect. scriberemus suasit. Obsecutus est Mu

« Illa, inquit, sparsos, et aut cavis tectos', aut aliqua rupe suffossa, aut exesæ arboris trunco, docuit tecta moliri. » Ego vero philosophiam judico non magis exco-7 gitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium, et urbium urbes prementium2, quam vivaria3 piscium in hoc clusa, ut tempestatum pericula non adiret gula, et, quamvis acerrime pelago sæviente, haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret. Quid ais? Philosophia docuit homines habere clavem et seram? Et quid aliud erat, avaritiæ signum

retus recte. Erasmus et alii: illi. Gruterus quid sibi velit illam non satis assequi se fatetur. Sensus est: non concedo illis artibus vilioribus gloriam, ipsas quoque esse inventas a philosophia. Assertam per plures edd. propagatum sustuli.

1. Et aut cavis tectos. Hanc Lipsii et Gronov. conjecturam, et sequentibus auctoris verbis optime consentaneam, et scriptorum lectionibus caucasis, caucalis, causis, casis, quam maxime propinquam nos omnibus aliis prætulimus, quas tamen legere vacat.-Ruhkopf. dat et e Caucasiis lectos. Recepi, inquit, secutus omnes fere codd. mss. qui e Caucasis lectos, s. Caucasis 1. s. e causalis l. habent: quod quum editores ad unum omnes non exputassent, mutatum est in: sparsos e casis. Erasmus, quem Muretus secutus est, emendavit sparsos et casulis tectos: utrumque perperam, quandoquidem tecta moliri nondum callerent primi homines. Sed enim Posidonius de Prometheo cogitasse dicendus est, quem ex Eschyl. Prom. 446 sq. et multis aliis veterum locis, quæ sciens omittam, liquido constat, circa Caucasum tradi kumanitatem excoluisse et præsertim Caucasios edocuisse. Τοὺς σποράδας

versa.

καὶ ἐκ τῶν Καυκασίων ἐκλεκτούς fortasse scripserat Posidonius, docte opinione illa de Prom. sapientia, qua de hominibus meruit, in usum suum conSchweigh. dat et causiis tectos. Ut Erasmi et Gruteri codices, inquit, sic et nostri libri vitiose: e causis lectos ed. R.; e casis lectos ed. Ven.; e caucasis lectos ed. A. et ms. c.; et casulis tectos ex conject. ed. Erasm. Mur. et Lips.; et aut cavis tectos ed. Gron. ex Lipsii conject. ; et e Caucasiis lectos, ut unice verum, tuetur Ruhk. Ego mea de conject. et causiis tectos scripsi. Causia autem non solum vocabatur, ut Lexicographi veteres docent, pilei barbarici genus; sed eodem nomine etiam intelligebatur (ut ex Veget. IV, 15, discimus) vinea sive crates.Itaque in loco huic parallelo (paulo infra, §15) ubi ad idem argumentum redit auctor, ait: Quid ergo? non quamlibet virgeam cratem texuerunt manu? Eodemque pertinent (§9) spissata ramalia, ac frons congesta et in proclive disposita. Schw.

2. Et urbium urbes prementium. Sic Gronovii et quinque Grut codd. cum Erasm. et edit. vet. Antea et urbes prementium. Ruhk.

3. Vicaria, Jam Tibull. II, 3, 45

dare? Philosophia hæc cum tanto habitantium periculo 8 imminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi, et sine arte et difficultate naturale sibi invenire aliquod receptaculum! Mihi crede, felix illud sæculum ante apxitéxtovas fuit. Ista nata sunt jam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere, et, serra' per designata currente, certa manu trabem scindere.

Nam primi cuneis scindebant fissile lignum 2.

Non enim tecta cœnationi, epulum 3 recepturæ, parabantur; nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine, vicis intrementibus, ut ex 9 illa lacunaria auro gravia penderent. Furcæ utrimque suspensæ fulciebant casam: spissatis ramalibus, ac fronde congesta et in proclive disposita, decursus imbribus, quamvis magnis, erat. Sub his tectis habitavere securi. Culmus liberos texit; sub marmore atque auro servitus habitat. In illo quoque dissentio a Posidonio, quod << ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris judicat. » Isto enim modo dicat licet Sapientes, per quos

10

Tunc laqueis captare feras, et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus 6.

Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit. In hoc quoque dissentio, « Sapientes fuisse, qui

et Varro R. R. III, 17 memorant hunc luxum. Ruhk.

1. Serra cum Grut. Lips. et Gron. e codd.Pine. al. recepi.Antea ferro.R. 2. Lignum. Versus est Virgilii, Ge. I, 144. Ruhk.

3. Epulum. Magnum et amplum convivium. Nec displiceat scribi, populum; ita Seneca epist. CXV. Capacem populi cœnationèm. L. — Epulum, inquit Ruhk., quod populo dabatur convivium. De Benef. I. 12.

...

4. Vicis intrementibus. Juvenalis Sat. III: «< Modo longa coruscat Sarraco veniente abies, atque altera pinum Plaustra vehunt : nutant alte, populoque minantur. >>

5. Lacunaria. Quæ nos plafonds vocamus. Cf. Hor. Carm. II, 18, a intp. Ernesti ad Suet. Neron. 34. R.

6. Saltus. Mox versus est Virgil. Ge. I, 139. De progressu humanitatis similia habet Vitruv. II, 1 ed. Rodii. Ruhk.

ferri metalla et æris invenerint', quum incendio silvarum adusta tellus in summo venas jacentes liquefactas fudisset.» Ista tales inveniunt, quales colunt. Ne illa quidem tam subtilis quæstio mihi videtur, quam Posidonio : « Utrum malleus in usu esse prius, an forcipes cœperint. » Utraque invenit aliquis exercitati ingenii, acuti, non magni, nec elati; et quidquid aliud corpore incurvato, et animo humum spectante, quærendum est. Sapiens facilis victu fuit. Quidni? quum hoc quoque 11 sæculo esse quam expeditissimus cupiat.

Quomodo 3, oro te, convenit, ut et Diogenem mireris, et Dædalum 35? Uter ex his sapiens tibi videtur? qui serram commentus est? an ille, qui, quum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem, hac objurgatione sui : « Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinulas habui?» qui se complicuit in dolio, et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in im

1. Invenerint. A. c. Vulgo invenerunt. Schw.

2. Sapiens facilis victu fuit. Paratum victum habet, nullo labore impenso. De hac loquendi formula cf. Heynium ad Virgil. Æn. I, 443 Exc. Casaubon. ad Sueton. Cæs. 53, init. Ruhk.

3. Quomodo... convenit. Quomodo hæc simul stare possunt, ut tam diversos homines aliquis miretur? De dolio Diogenis Sinopensis multum disputatum est: et quidni in eo cubitasse dicatur? Cf. Bruckeri Hist. crit. I. p. 872 sq. Ruhk.

4. Et Diogener. R. A. c. Abest vulgo prior vocula, quamvis ad sententiam necessaria. Schw.

5. Dadalum. Sic omnes codd.

6

Grut. et edd. Muretus tamen invenisse dicit in suo codice: Talum: et verius est hoc. Sed Seneca æque Dædalum scripsit ac postea Plin. N. H. VII, 56 fabricam materiariam invenit Dædalus et in ea serram. De re ipsa consulas Jo. Beckmann. Beyträge zur Gesch. der Erfind. II. p. 256 sq. Ruhk. - At Ovidius serræ inventorem fecit Perdicem, Dædali sororis filium. Ita enim de eo scribit octavo Metamorphoseon : « Ille etiam medio spinas in pisce notatas Traxit in exemplum ; ferroque incidit acuto Perpetuos dentes, et serræ repperit usum Primus. »

[ocr errors]
[blocks in formation]

12

2

4

mensam altitudinem crocum latentibus fistulis 'exprimat; qui Euripos subito aquarum impetu implet aut siccat, et versatilia3 coenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat, et toties tecta, quoties fercula, mutentur? an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit? posse nos habitare sine marmorario ac fa13 bro; posse nos vestitos esse sine commercio Serum ; posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus his, quæ terra posuit in summo 5. Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi coquum esse, quam militem". Illi sapientes fuerunt, aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela cor14 poris. Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratur. Non desiderabis artifices, si sequeris naturam: illa noluit esse districtos1; ad quæcumque nos cogebat,

Palatini tertii recepisse se dicebat.

«

1. Crocum latentibus fistulis exprimat. Jam Ovidius A. A. I, 103: << Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, Nec fuerant liquido pulpita rubra croco. » Prop. IV, 1, 15 et 16 ubi conf. Burmann. Nat. Quæst. II, 9. Erat hæc inventio romana, sed diu ante Senecam facta. R.

2. Qui Euripos. Fossas s. canales, quibus Cæsarem Dictatorem primum arenam s. Circum circumdedisse refert Plin. N. H. VIII, 7. Locum Frontini de Aquæduct. rom. c. 97, de inundatione Circi per occultos canales ex aquæductibus facta, ut Naumachiæ fierent, intellexerim : unde liquet, jam ante Senecæ ævum hæc etiam esse inventa. Ruhk.

3. Versatilia.... mutentur. I. c. quocumque novo ferculo subministrato tecta conclavis (cœnationis )

mutabantur. Attigit Sueton. Neron. 31, 34 ubi vide not. Ruhk.

4. Serum. Seres in Sinæ finibus occidentalibus, nunc Tangut, habitabant. D'Anville monstravit hunc situm, probante Jo. Matth. Sprengelio in Geschichte der wichtigsten geogr. Entdeck. p. 126 ed. II. Vestes inde Romam advectæ, sericæ vocatæ. Cf. Intpp. ad Virgil. Ge. II, 121. Ruhk.

5. Terra posuit in summo. Non in imo, ut metalla. In summo sunt herbæ, fruges, stirpes. Lips.

6. Quam militem. Nam bella e talibus, ex auro, inquam, et luxu. L. Nec ista locus eget interpretatione supervacuus esset miles, quia sapiens omnes doceret virtutem, ideoque humanitatem; coquus inutilis, quia doceret sapiens temperantiam. 7. Districtos. Scil. Multis negotiis

« ElőzőTovább »