Oldalképek
PDF
ePub

cubi imposita montibus, in vastum terrarum marisque prospectum, alicubi ex plano in altitudinem montium educta; quum multa ædificaveritis, quum ingentia, tamen et singula corpora estis, et parvula. Quid prosunt multa cubicula? in uno jacetis. Non est vestrum', ubicumque non estis. Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras. Alia hamis, alia laqueis, alia retium variis gene- 22 ribus cum magno labore persequitur; nullis animalibus, nisi ex fastidio, pax est. Quantulum enim ex istis epulis, quæ per tot comparatis manus, fesso voluptatibus ore libatis? quantulum ex ista fera, periculose capta, dominus crudus ac nauseans gustat? quantulum ex tot conchyliis, tam longe advectis, per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices etiam, quod non intelli- . gitis, majorem vos famem habere, quam ventrem. » — Hæc aliis dic, ut, dum dicis, audias ipse; scribe, ut, dum scribis, legas; omnia ad mores, et ad sedandam rabiem affectuum referens. Stude, ut non plus aliquid scias, sed ut melius. Vale.

ratius adnumerat : ac primo quidem loco tangit sæculi sui insaniam, villas in mari ædificandi : tum pisces ipsos inducit contracta æquora sentientes jactis in altum molibus; et sic piscinarum maritimarum amplitudinem præclare oculis subjicit : deni

que ædificia splendida, pretiosam supellectilem, etc. etc. » — Resplendeant R. A. c. Vulgo splendeant. S. 1. Non est vestrum. Usu videlicet: quorsum autem, sine usu? Lips.

2. Nisi ex fastidio. Quæ jam edisse non libet. Lips.

EPISTOLA XC.

LAUS PHILOSOPHIE: AD ILLAM SOLIUS ANIMI CURAM PERTINERE.

Laudes continet Philosophiæ, quæ hoc efficit, ut bene vivamus. A Diis quidem non data est, sed facultas philosophandi omnibus tributa est. Ea de gravissimis, i. e. de divinis humanisque rebus verum invenire docuit, vitam formavit, consortia et imperia instituit, natura duce. Primo enim sæculo, quod aureum vocant, sapientes regnabant, quibus primæ leges debentur. Artes quoque invenit philosophia. Hactenus Posidonio assentiendum est: sed reliquas artes, quibus vita communis quotidie utitur, Philosophiæ non tribuendas esse, quippe quæ neque avaritiæ neque luxuriæ aliisque vitiis inserviisse non dicenda est. Neque ferramenta fabrilia, neque ferri metalla et æris, neque malleus forcipesve, etc., sapientibus viris ortum suum debent, quum sapientiæ sit, necessaria emendare, delicias despicere, verbo, naturam sequi ; quippe quæ non omisit offerre omnia, quæ ad vestitum, ad frigoris calorisve vim arcendam idonea, et ubique facilia inventu, sine tot artibus, præsto essent. Enimvero a natura descivimus, nec contenti iis, quæ terra in summo ferret, magnas multasque artes commenti sumus, quæ supervacua, contraria quærunt et corpori atque libidinibus inserviunt. Parum itaque Posidonio assentiaris, qui textricum adeo artem a sapientibus dixit inventam et agriculturam, pistrinum panificiumque. Sed enim ratio quidem humana hæc invenit, sed non recta ratio. Nec a sapiente inventa sunt illa minora, quæ ut se minus digna, sordidioribus commisit ministris reperienda: qui idcirco etiamnunc ea tractant, ut multa exempla earum artium Senecæ tempore inventarum docent, a vilissimis servis profectarum. Enimvero Philosophia alia eademque præstantiora invenit et curat: utilia molitur, paci favet, genus humanum ad concordiam vocat, vitam format instruitque, regit vitam ideoque artes. Mala adhæc monstrat, iis homines liberat, etc. Proinde ad illas artes quippe non dignas perpetuo usu non venit, nec Anacharsis rotam figuli tanquam sapiens invenit, sed qua homo. Quod de aliis inventis item valet.

Præstantiora sunt, quæ sapiens stoicus invenit, § 34 sq. Attamen sapientes illo rudi sæculo, quod aureum vocant, nondum fuisse verisimile est. Omni quidem fortunæ genere fruebantur illi homines primi, sed quum ars sit, bonum et sapientem fieri, illa autem nondum iis esset, sequitur sapien

tia cos caruisse. Virtutis et sapientiæ materia iis erat,

non erat.

virtus et sapientia

Memorabilis est hæc epistola duplici nomine. Ac primum quidem ideo, quod decretum de sapiente Stoæ tractat contra Posidonium, quem hoc in loco de stoicis veteribus descivisse videmus. Deinde propterea pretii non contemnendi est, quod artium historiam egregie juvat, atque adeo a Gogueto, in primis vere a Jo. Beckmanno aliisque harum rerum curiosis sæpe in partes

vocata est.

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM,

Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin Deorum immortalium munus sit, quod vivimus; Philosophiæ, quod bene vivimus? itaque tanto plus huic nos debere, quam Diis, quanto majus beneficium est bona vita, quam vita? Pro certo deberetur, nisi ipsam Dii philosophiam tribuissent; cujus scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus. Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent, et prudentes nasceremur; sapientia, quod in se optimum habet, perdidisset, inter fortuita esset 3. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur. Quid haberes quod in Philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset? Hujus opus unum est, de di

1. Philosophiæ, quod bene. Aristotelis illud assidet: « Qui docuissent nos, magis venerabiles debere esse iis qui nos genuissent; hos enim vivendi tantum, illos bene vivendi esse auctores.» Lips.-Egregie hanc et sequentem Philosophiæ laudem jam exornaverat Cic.Tusc. Disp. V, 2 in loco celeberrimo: «< O vitæ Philosophia dux! o virtutis indagatrix, etc., » quæ Muretus opinatur Ciceronem e Posidonio hausisse. Ab eodem, de Fin. III, 2, 21, philosophia ars vitæ vocatur, Attigit hæc Upton. ad Arriani Diss. Epict. I, 15 init. p. 184 ed. Schweigh. Ruhk.

2. Pro certo deberetur. Int. certum est nos debituros magis Philosophiæ quam Deo, nisi, etc.

3. Inter fortuita esset. Senecæ sermoni et sententiæ ordini hæc lectio aptissima est, quam cum Gron.ex Gruteri conj. recepi. Codd. enim dabant vel, quia inter fortuita nunc esset, vel, quod, sive, quia inter fortuita esset, vel, quia inter f. non e. Editio vetus : quia inter fortuita jam esset. Vides vacillationem codd. Quod inter fortuita non est occupavit plerasque edd. auctore Mureto. R. 4. Si beneficiaria res. Beneficii alieni, quæque tribui posset. Lips.

2

2

vinis humanisque verum invenire; ab hac 'nunquam recedit justitia, pietas, religio, et omnis alius comitatus virtutum consertarum, et inter se cohærentium. Hæc docuit colere divina, humana diligere, et penes Deos imperium esse, inter homines consortium; quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit, et paupertatis causa etiam his, quos fecit locupletissimos, fuit. Desierunt enim3 omnia possidere, dum 3 volunt propria. Sed primi mortalium, quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eamdem habebant et ducem, et legem, commissi melioris arbitrio". Naturæ est 5 enim, potioribus deteriora submittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora præsunt, aut vehementissima. Non præcedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris cæteros mares vicit; elephantorum gregem excellentissimus ducit; inter homines 4 pro maximo est optimum 7. Animo itaque rector eligebatur; ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus

1. Ab hac nunquam... cohærentium. Stoicum hoc dogma esse, et virtutes esse pares et inter se consertas, sæpe jam attigimus. Cf. Tiedemanni Syst. III, p. 137. Ruhk.

2. Paupertatis causa... fuit. Nam antea omnia possidebant cum cæteris hominibus communiter: nunc, etiamsi multa habeant, pauperes fiunt, si respicias ad illa quæ amiserunt.

3. Desierunt enim omnia... propria. Avaritia fecit, ut ca, quæ communia fuerant, singulis dividerentur tanquam propria. Ruhk.

4. Commissi melioris arbitrio. Vertit Lagrange: Ils remettaient leurs intérêts entre les mains du meilleur d'entre eux.

5. Naturæ est... submittere. Jam

6

antiqua est opinio virorum pruden-
tium, a natura ita omnia esse cons-
tituta, ut deteriora potioribus submit-
tantur : quæ, modo ne cupide inter-
preteris et premas, veritate sua non
destituitur. Paucis attigit hæc Upton.

P.
325 ad Arrian. Diss. I, 29, 13: tò
κρεῖσσον ἀεὶ περιγενέσθω τοῦ χείρονος.
Cf. Gatacker ad M. Antonin. VII, 55.
Ruhk.

6.Excellentissimus. Sic A. c. Excelsissimus ed. R. et aliæ ante Gron. quod teneri fortasse debuerat, quum præsertim mox dicat, inter homines pro maximo. Schw.

7. Pro maximo est optimum. Pro summo vulgo, ex ed. Ven. Vitiose proximos ed. R. Proximo A. c. Veram script. pro maximo unus ser

non poterat potentior esse, nisi melior. Tantum enim, quantum vult, potest, qui se, nisi quod debet, non putat posse.

3

Illo ergo sæculo, quod aureum perhibent, penes Sapientes fuisse regnum, Posidonius' judicat'. Hi continebant manus, et infirmiores a validioribus tuebantur; suadebant, dissuadebantque, et utilia atque inutilia monstrabant. Horum prudentia, ne quid deesset suis, providebat; fortitudo arcebat pericula; beneficentia augebat ornabatque subjectos. Officium erat imperare, non re- 5 gnum. Nemo, quantum posset adversus eos, experiebatur, per quos cœperat posse; nec erat cuiquam aut animus in injuriam, aut causa; quum bene imperanti bene pareretur, nihilque rex majus minari male parentibus posset, quam ut abiret e regno. Sed postquam, subre

vavit Pal. 3. Dein placuit quidem optimus, quod cum ed. Ven. agnoscit ed. A. et ms. c. sed in optimum consentiunt ed. R. et Gruteri codd. omnes. Schw.

1. Posidonius. Posidonii Rhodii, s. Apameensis, (non Olbiopolitæ, quod male affirmat Fabric. Bibl. Gr. III p. 573) magna ut philosophi et historici fama erat in Antiquitate : sed nihil nisi fragmenta operum ejus satis copiosorum nobis relicta sunt: quæ utinam collecta haberemus! Celeberrimum ejus opus τὰ μετὰ τὸν Πολύβιον expressit Trogus Pompeius ideoque Justinus etiam lib. 36-42, quod acutissime observavit amiciss. Heeren: cf. Gotting. gel. Anz. anni 1800, 393 sq. 1802 P. 641 sq. Unde autem hæc, quæ Seneca affert, petita sint, non liquet. Locus tamen huic tractationi de sapiente esse potuit in libro έjας περὶ τελῶν (de summo bono,

P.

quem Diog. Laert. VII, 87; cf. ibi Menag. laudat): ubi quum posuisset, summum bonum esse, ita vivere, ut et veritatem et ordinem omnium rerum contempleris (τὸ ζῆν θεωροῦντα τὴν τῶν ὅλων ἀλήθειαν καὶ τάξιν) imaginem quoque sapientis atque ejus virtutem depinxisse videri potest. R. 2. Judicat. Sequens Eschylum Prometh. vinct. 446 sq. Egregie sententiam hanc extulit Horat. Art. poet. 396 sq. Cf. I Sermon. 3, 99 sqq. qui Lucret. V, 923, sq. expressit. Ruhk.

3. Beneficentia augebat ornabat-/ que s. Recte quanquam alii Codd. et plurimi habent agebat. Accedit quod augere et ornare jungi solent. Cf. Grævii Lectt. Hesiod. p. 2 sqq. Ruhk.

4. Quam ut abiret e regno. Mss. abirent. Sed placeret magis: quam abire se regno. Gronov. Si de conatu intellexeris, locum tueberis. R.

« ElőzőTovább »