Oldalképek
PDF
ePub

BUCCINA disjecit Thebarum mœnia, ftruxit Quæ lyra, quam fibi non concinit harmonia !

MENTE fenes olim juvenis, Fauftine, premebas,
Nunc juvenum terres robore corda fenex.
Lævum at utrumque decus, juveni quod præbuit olim
Turba fenum, juvenes nunc tribuere feni.

EXCEPTÆ hofpitio mufæ, tribuere libcllos Herodoto hofpitii præmia, quæque fuum.

STELLA mea, obfervans ftellas, Dii me æthera faxint

Multis ut te oculis fim potis afpicere.

CLARA Cheroneæ foboles, Plutarche, dicavit
Hanc ftatuam ingenio, Roma benigna, tuo.
Das bene collatos, quos Roma et Græcia jactat,
Ad Divos paribus paflibus ire duces;

Sed fimilem, Plutarche, tuæ defe ibere vitam
Non poteras, regio non tulit ulla parem.

DAT tibi Pythagoram pictor; quod ni ipfe tacere Pythagoras mallet, vocem habuiffet opus.

PROLEM Hippi et fua quâ meliorem fecula nullum Videre, Archidicen hæc tumulavit humus;

Quam, regum fobolem, nuptam, matrem, atque fo

rorem,

Fecerunt nulli fors titulique gravem.

CECROPIDIS gravis hic ponor, Martique dicatus,
Quo tua fignantur gefta, Philippe, lapis,
Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus,
Omnia dum Macedûin gloria et arma premunt.
Sint Demofthenicâ ut jurata cadavera voce,
Stabo illis qui funt, quique fuere, gravis.

FLORIBUS in pratis, legi quos ipfe, coronam
Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi:
Hic anemone humet, confert narciffus odores
Cum violis; fpirant lilia mifta rofs.
His redimita comas, mores depone fuperbos,
Hæc peritura nitent; tu peritura nites!

MUREM Afclepiades fub tecto ut vidit avarus,
Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi.
Mus blandum ridens, refpondit, pelle timorem;
Hic, bone vir, fedem, non alimenta, peto.

SÆPE tuum in tumulum lacrymarum decidit imber
Quem fundit blando junctus amore dolor ;
Charus enim cunctis, tanquam, dum vita mànebat,
Cuique effes natus, cuique fodalis, eras.

Heu quam dura preces fprevit, quam furda querelas
Parca, juventutem non miferata tuam!

ARTI ignis lucem tribui, tamen artis et ignis
Nunc ope, fupplicii vivit imago mei.

Gratia nulla hominum mentes tenet, ifta Promethei
Munera muneribus, fi retulere fabri.

ILLA triumphatrix Graiûm confueta procorum
Ante fuas agmen Lais habere fores,

Hoc Veneri fpeculum; nolo me cernere qualis
Sum nunc, nec poffum cernere qualis eram.

CRETHIDA fabellas dulces garrire peritam
Profequitur lacrymis filia mofta Sami;
Blandam lanifici fociam fine fine loquacem,

Quam tenet hic, cunctas quæ manet, alta quies.

DICITE, Caufidici, gelido nunc marmore magni Mugitum tumulus comprimit Amphiloci.

SI forfan tumulum quo conditur Eumarus aufers Nil lucri facies; offa habet et cinerem.

EPICTETI.

ME, rex deorum, tuque, duc, neceffitas,

Quo, lege veftrâ, vita me feret mea.

Sequar libenter, fin reluctari velim,
Fiam fceleftus, nec tamen minus fequar.

E

THEOCRITO.

POETA, lector, hic quiefcit Hipporax,

Si fis fceleftus, præteri, procul, marmor:

At te bonum fi nôris, et bonis natum,
Tutum hic fedile, et fi placet, fopor tutus.

EUR. MED. 193-203.

NON immerito culpanda venit

Proavum væcors infipientia,

Qui convivia lautafque dapes
Hilarare fuis juffere modis
Cantum, vitæ dulce levamen.
At nemo fèras iras hominum,
Domibus claris exitiales,

Voce aut fidibus pellere docuit
Queis tamen aptam ferre medelam
Utile cunctis hoc opus effet;

Namque, ubi menfas onerant epulæ,
Quorfum dulcis luxuria foni ?

Sat lætitiâ, fine fubfidiis,

Pectora molli mulcet dubiæ
Copia cœnæ.

Τοῖος "Αρης βροτολοιγὸς ἐνὶ πολέμοισι μέμηνε
Και τοῖος, Παφίην πλῆξεν ἔξωτι Θεάν.

*The above is a Verfion of a Latin Epigram on the famous John Duke of Marlborough by the Abbé Salvini, which is as follows:

Haud alio vultu, fremuit Mars acer in armis

Haud alio, Cypriam perculit ore Deam.

The Duke was, it feems, remarkably handsome in his perfon, to which the fecond line has reference.

« ElőzőTovább »