Oldalképek
PDF
ePub

bantur autem aliae patronymicis, aliae aliis nominibus, ut gentes Atticae. Innotuerunt phratriae hae:

Evunλidaι ab Eumelo Pheretiada, Admeti filio, Homericis carminibus nobilitato dicti (n. 5786. 5805.). Hanc phratriam Pelasgicam vocat Ignarra, quippe ex Pelasgiotide, ubi regnavit Eumelus, oriundam atque omnino vetustissimam esse vel inde patet quod Statius 1. c. urbem totam Eumelin appellat utpote ab Eumelidis origines ducentem; neque enim ille phratriam Eumelidarum solam alloquitur, quae Martorelli sententia fuit. Idem Statius docet Eumelidas pro Abantum progenie habitos esse. Itaque Euboica colonia Neapolim vel potius Palaepolin traduxit Eumelidas, tanta vetustate celebres, ut pro primis urbis incolis haberi possent. Eumelum pro patre Parthenopes venditavit Reinesius Synt. p. 179. 180. satis ille refutatus a Martorello Thec. cal. p. 615. et ab Ignarra de phratr. p. 100. Altius hariolatur Macciucca de ant. colon. Neap. T. I. p. 269. Eumelum Phoenicium nomen fingens.

Evvoorídaι, quae phratria memoratur n. 5818. et in titulo Latino ap. Fabrett. c. vI. p. 462. qui haec habet:

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Phratriam Fabrettus ab Eunosto repetit heroe Tanagrae Boeoticae culto, de quo multus est Plutarchus Quaest. Gr. 40. T. II. p. 230. ed. Wytt. Quod probans Ignarra Eunostidas ait fuisse Tanagraeos Boeotiae; neque id incredibile; praeterea argumento utitur etiam eo, quod Neapoli in regione Portus parieti affixum marmor extat, in quo repraesentatur Orion (conf. Capac. Hist. Neap. T. I. c. 14. p. 227.), cuius herois monumentum etiam Tanagrae monstrabatur (Pausan. IX, 20, 3.). Tertiumque ei argumentum est Lenaeon mensis (n. 5838.), a Boeotis repetendus. Quibus argumentis erit qui minus nitendum putaverit. De vetustate mensis Lenaeonis cf. C. Hermannus Die griech. Monatskunde p. 16. Hic autem mensis Ionicus est; quamquam inde non coniecerim de colonia Atheniensi Neapolim deducta (Minervinus L'ant. lap. Nap. di Tettia Casta p. 8.). Certum illud, Eunostidas ab heroe Eunosto repetiisse originem suam. Itaque ut Eumelidis Eumelus, ita Eunostidis Eunostus Seos Targos fuerit. Mitto commenta Martorelli satis illa castigata ab Ignarra.

Θεωτάδαι, ab ignoto quodam heroe Theota dicti, ut Butadae Atheniensium a Buta (n. 5787.). Phratriam hanc recte agnoverunt Reinesius Synt. inscr. Cl.VI. 37. Mazochius de cathedr. eccles. Nea

pol. p. 140. Avellinus Bullett. arch. Nap. ann. I. 1843. p. 22 sqq.

Пaynλɛidaι, ab heroe quodam Pancle, ignoto illo quidem, sed ideo non magis expellendo, quam Theota (n. 5789.). Frustraque laborat Ignarra 1. c. p. 171 sq. ut demonstret ПANHAEIAMN scribendum esse: quippe non repútavit, si ab Elide repetendum vocabulum esset, Пavnλo dicendum fuisse, ut Πανέλληνες, Παναχαιοί, non Πανηλεῖδαι; quae forma patronymica ipsa deducit ad originem ab heroe dam repetendam.

quo

'Agioratoi (n. 5785.) unde dicti sint non liquet. Nec Mazochii (Cathedr. Neap. p. 140.) commentum, qui ab "Agus derivandum vocabulum putat, nec Martorelli (Thec. cal. p.629.), qui ab heroe quodam Aristo, ferri potest. Paulo credibiliore modo Ignarra (de phratr. p. 138.), qui de Artemide Arista Athenis culta (Pausan. I, 29.) cogitavit, ut Aristaei ex colonia Atheniensium nati viderentur, quibus Neapolitani etiam lampadephoriae certamen in honorem Cereris institutum (conf. Vol. I. ad n. 287.) deberent. At parum tamen hoc probabile est. Cei Apollinem et Jovem Aristaeum habuerunt (cf. Boeckh. Vol. II. ad n. 2364.). De eo cognomento cogitare licet etiam in Aristaeis Neapolitanis.

'AgTεμioioi (n. 5798.). Ignarrae de Artemisio Euboeae promontorio denominati videntur, quum constet Euboeenses in primis conditoribus Neapolis numerari. De veritate coniecturae est cur dubites. Illud constat ex nummis, Dianae cultum floruisse Neapoli.

Kuμało (n. 5788.) sunt Cumani conditores novae urbis Neapolis, origine Chalcidenses (vide paulo ante p. 715. a.).

Οἰνωναῖοι, quam phratriam praestare titulus n. 5797. videtur, undecunque denominatam. Neque enim patet ab Ovon Attica repetendum vocabulum esse, cum qua etiam Strabo IX, 375. vetustum Aeginae nomen Oivvy composuit, loco non extra controversiam posito. Certe Athenienses quidem olim a Neapolitanis in civitatem receptos esse constat (Strab. V, 246.). Ut autem non improbabile putem Oenonaeos Neapolitanos origine fuisse Oenaeos Atticos facit titulus Deliacus Vol. II. n. 2299. quem Apollonius Neapolita sacerdotio fungente Sosione Oenaeo posuit. De Atheniensibus aut Aeginetis cogitavit etiam Ignarra de phratriis p. 174.

̓Αντινοΐται, phratria a Neapolitanis in gratiam Hadriani Imperatoris instituta, nota ex inscriptione Latina apud Fabrett. Inscr. p. 456.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Quam inscriptionem qui repetiit Ignarra 1. c. p.198. statuit Antinoi templum ibi stetisse, ubi postea aedes S. Ioannis maioris exstructa fuerit. Quod autem ex mense Neapolitano Pantheone collegit Neapoli ab Hadriano Pantheum exstructum esse, in quo coleretur Antinous,, idque Pantheum ipsum illud Antinoi templum fuisse, libidine quadam coniiciendi abreptus fecisse putandus est. De Antinoi apotheosi nota omnia. Memorabilis Sufenas duabus simul phratriis adscriptus; nisi forte coniicias Eunostidarum phratriam et Antinoitarum unam fuisse, ut qui antea Eunostidae postea novo titulo assumpto etiam Antinoitae vocarentur: certe Antinoitas non est credibile peculiarem gentem constituisse aliunde ad

vectam.

Haec hactenus de phratriis, quarum denominationes innotuerunt. Progressu temporis Ignarra suspicatur abolito phratriae vocabulo ad exemplum Romanorum Neapoli introductas regiones esse, ut, quae antea phratria, deinceps regio diceretur gentis illius, ex qua phratria denominabatur. Hoc demonstratum ivit titulo Latino (ap. Gruter. p. ccccxxxix. 6.) ad Neapolim coloniam Romanam pertinente, ex quo regio primaria splendidissima Herculanensium L. Munatio Concessiano v. p. patrono coloniae statuam ponendam decrevit quo tempore etiam Munatii Concessiani, filii demarchia cumulatiore sumptu liberalitatis abundantia[m] universis exhibuit civibus. Qui titulus in agro Neapolitano repertus ut vel ob demarchiae mentionem dubitari non potest quin Neapolitanus sit, ita facile largimur quinto fere saeculo assignandum titulum esse. Sed quod Ignarra inde collegit de regionibus urbis Neapolis, haud scio an parum iuste fecerit. Nam quum vel phratriis florentibus partes urbis regiones dici potuerunt a natura loci cognominatae, quo pertinere videtur regio Thermensis de aquis ibi calidis (Gruter. p. ccccxxx. 6.), tum gentes non Graecae originis, quae quidem Neapoli in civitatem receptae sunt, videri possunt non phratrias, sed regiones constituisse, ut coniicias et Campanos in civitatem receptos (Strab. V, 246.) regionis Campanorum, non phratriae auctores exstitisse, licet curiam eos habuisse ex curia Capuana superstite appareat, et Herculanenses quocunque tempore sede patria profugos regioni potius, quam phratriae originem dedisse utpote togatos, non palliatos. Itaque etsi non improbabile Ignarrae commentum est, tamen ex regione Herculanensium non arbitror coniici posse de phratriis in regiones mu

tatis.

3. Formam reipublicae Neapolitanae democratiam fuisse vel ex phratriarum ratione patet; nec probabile Cumanos, apud quos et ipsos fere populi potestas summa erat, multum immutasse in urbe nova condenda. Idem prodit summus magistratus Muages, quem eponymum fuisse, ut Athenis archontem, etiam ex Strabone V, 246. colligi potest (n. 5790. 5797. 5799.), vocabulo ipso potestatem populi commonstrante. Eligebatur is, ni fallor, ex opulentioribus civibus, quos, si coniectura fieri

potest ex Chalcidensium institutis (Herodot. V, 77.), etiam Cumani ac proinde Neapolitani ἱπποβότας vocaverint. Atque haec dignitas, cuius honorem etiam Imperatores passi sunt sibi offerri, ut Hadrianus (Spartian. Vit. Hadr. 19. per latina oppida dictator et aedilis et IIvir fuit: apud Neapolim demarchus, cf. n. 5809. 5810.) vel post coloniam Romanam deductam perduravit (Gruter. p. ccccxxxix. 6.). Demarcho procurationem annonae inter alia commendatum fuisse ex titulo Latino Herculanensium paulo ante memorato colligit Ignarra de phratr. p. 223. qui praeterea dignitatem non dissimilem fuisse suspicatur eius, qui recentiore aevo Electus populi vocari solet. Ex magistratibus Neapolitanis innotuit praeterea mirgomía (n. 5790.), ygauμatɛía (n. 5797.), qua ἐπιτροπία γραμματεία qui fungitur, etiam avaygapeùs audit (n. 5843.), et auxeλagxia (n. 5790. 5796. 5797.), de qua vide ad n.5790., yuuvaoiagxía, åywvoJería (n. 5809.), åyogaασιαρχία, vouía (n. 5836.).

4. De fatis Neapolis, postquam in potestatem Romanorum venit, quum multi sententiam tulerunt, in his Capacius (Hist. Neap.), Lasena (de gymnas. Neap.), Camillus Peregrinus (de Camp. fel.), - Mazochius (diatrib. de col. Neap. ad calc. dissert. de cathedral. eccles. Neap. et ad Tab. Heracl.), Martorellus (Theca reg. calam.), tum accuratissime exposuit Ignarra (de palaestra Neap. p. 159 sqq.). Is tres aetates urbis ponens demonstravit, ubi primum in potestatem Romanorum venisset (a. u. c. 477. a. Chr. 277.), civitatem fuisse foederatam (Cic. pro Corn. Balbo 8.), foedere iniquo, quippe ex qua stipendium et naves exigerentur (Liv. XXXV, 16.), mox (a. u. c. 664. a. Chr. 90.) Neapolitanos foederis pertaesos lege Iulia oblatam civitatem Romanam adoptasse post nonnullas concertationes (Cic. pro Corn. Balbo 8, 24. de agrar. II, 31.), et quidem antequam lex Plautia lata esset: unde municipium vocatur a Cicerone Epist. ad fam. XIII, 30. (conf. Mazoch. ad Tab. Heracl. p. 492.). Et hanc aetatem descripsit Strabo V, 246. uzvíɛ dè tà tŵv dnμágxwv övóμata, rà μὲν πρῶτα Ἑλληνικὰ ὄντα, τὰ δὲ ὕστερα τοῖς Ἑλληνικοῖς αναμίξ τὰ Καμπανικά. πλεῖστα δ ̓ ἴχνη τῆς Ἑλληνικῆς ἀγωγῆς ἐνταῦθα σώζεται, γυμνάσιά τε καὶ ἐφηβεῖα καὶ φρατρίαι καὶ ὀνόματα Ελληνικά, καίπερ ὄντων Ῥωμαίων. Nimirum Graeca ex vetere rei publicae statu residua, ut recte alibi Strabo VI, 253. dicere potuerit Neapolim non exßsßapCapua, et Tacitus Annal. XV, 33. quasi Graecam urbem vocarit, institutis quibusdam patriis etiam tum superantibus: Romaná tamen multa illata ex legum Romanarum, in quas Neapolitani fundi facti fuerunt, adoptione recens facta. Ex verbis autem καίπερ ὄντων Ρωμαίων appa ret Neapolim municipium fuisse eiusque cives optimo iure Romanos et appellatos esse et habitos.

De tertia aetate, quae coloniam Romanam vidit Neapolim, multum concertatum est a viris doctis. Nam quum Neapolis colonia audiat in titulis Latinis ap. Gruter. p. cx. 8. CCCLXXIII. 2. ap. Reines. Synt. inscr. Cl. VI. 10. qui petiit ex Capacio, satis id mature factum esse etiam Fulvius Ursinus (Fam. Rom.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

p.190.) suspicatus est. Sed de tempore tam parum constat, ut viri docti inopia testimoniorum historicorum inducti colligerent honorifico urbem titulo coloniae usum esse, non re fuisse coloniam; parum considerate. Et Mazochius quidem titulo Latino suppositicio usus demonstratum ibat coloniam institutam esse Domitiano imperante, quod qui notavit Ignarra huic quaestioni operam parum fructuosam impendit (de pal. Neap. p. 182 sqq.) contendens ne Hadriani quidem temporibus Neapolim coloniam factam esse, quippe cuius in honorem phratria esset Antinoitarum instituta; neque adeo Commodo imperitante videri coloniam fuisse, quum ludi etiam tum Neapolitani floruissent (vide ad n. 5805.); palaestram autem Neapolitanam dato iure coloniae interiisse maxime veri esse simile. Itaque existimabat, si constaret de aetate compositi Satirici, cui nomen inscriptum Petronii Arbitri, in quo quae Graeca urbs colonia vocaretur esset Neapolis, compertum fore quo tempore facta esset colonia. Hinc postquam demonstravit Graecam urbem, in qua colonia recens facta coena Trimalchionis pararetur, esse Neapolim, auctoremque exeunte Graecismo Neapolitano et ineunte colonia Romana vixisse, monuit ibidem c. 58. mentionem fieri vicesimae servorum manumissorum, quam constaret a Caracalla in decimam esse mutatam (Dio Cass. LXXVII, 9.); indeque sequi putabat Neapolim ante Caracallae de civitate communicanda constitutionem coloniam factam esse; ut recte statuisse fratres Valesii viderentur, qui Petronium aetate Antoninorum vixisse censuerunt; probandamque esse Burmanni coniecturam, qui posuit Petronii Arbitri titulum esse ficticium ad imitationem Petronii Cos. a Nerone elegantiae arbitri assumpti (Tacit. Anna). XVI, 18.). Quodsi ita esset, Neapolim ad ius coloniae evocatam esse inter a. p. Chr. 192-211. In his, ut mittam commenta similia auctoris Isagoges ad volumina Herculanensia 53. 98 sq., adversarium Ignarra nactus est Cataldum Ianellium Cod. Perott. Vol. II. p. ccxxx sqq. qui etsi multa bene, tamen si urbem Graecam Petronii Puteolos potius quam Neapolim esse contendit, redargui posse videtur glossario Petronii, ex quo c. 81. Graeca urbs illa diserte Neapolis est. At si in urbe Petronii constituenda vincit Ignarra, inde non sequitur reliquam eius de aetate Satirici Petroniani argumentationem posse probari. Vidit id etiam Studer, qui de hac re accuratissime exposuit in Mus. Rhen. II. 1843. p. 50-92. et p. 202-223. singulisque Ignarrae aliorumque argumentis acute refutatis demonstravit frustra esse, si quis ex colonia Neapoli Petronii aetatem constituere auctoris Satirici allaboraret, pristinoque de opere iudicio usus satis probabile reddidit Satiricum Petronii fetum aetatis esse Neronianae. In quo ut largiamur auctorem Satirici esse eundem illum C. Petronium Neroni elegántiae arbitrum, tamen insunt in rationibus Studeri, quae offendere legentem possint, recteque F. Ritterus in Mus. Rhen. 1. c. p. 561-572. monuit Satirici quod superest fragmentum aliud prorsus scri

[ocr errors]

ptum esse atque illud quod Petronius ante mortem codicillis composuisse et Neroni misisse traditur Tacito (Annal. XVI, 19.). De temporibus Satirici multis exposuit Niebuhrius Act. Acad. Boruss. 1823. II. p. 251 sqq. qui collata inscriptione Latina scriptum coniecit aetate Alexandri Severi. Argumenta Niebuhrii refutavit Orellius Coll. inscr. Latt. I. p. 257. Nec multum novi protulit Teuffelius (Mus. Rhen. IV. 1845. p. 511 sqq.) qui Eckermannum Niebuhrii rationes defendentem (Allg. Encyclop. III. art. 19.) impugnans Petronium Tacito memoratum a Petronio auctore Satirici distinguendum esse contendit, eo argumento usus quod Tacitus, si ei innotuisset opus illud, aeque memorasset ac codicillos a Petronio Neroni transmissos. Ceterum de aetate Satirici Teuffelio convenit cum Studero et Rittero. Sed parum firmum eius argumentum, praesertim quum nihil obstet, quo minus opus Petronii Tacito sero innotuisse statuamus. At haec non huius loci est pluribus persequi. Videtur certe Satiricum fetus esse Neronianae aetatis. Quod si probabile est Satiricum Petronianum primo Christianae epochae saeculo esse compositum, efficitur Neapolim, quae ibi colonia vocatur, etiam illo saeculo esse ius adeptam coloniae. Hinc explicanda forma senatusconsultorum, in quibus quum designatio temporis fit ex consulibus, tum archontes et senatores fere omnes Romanis comparent nominibus instructi (n. 5836. 5838. 5843. conf. Eckhel. D. N. IV. p. 483 sqq. Marinus fratr. Arv. p. 481. 528. 725 sq.). Perdurarunt igitur ex institutis Graecis magistratus paulo ante (S. 3.) memorati aliaque ad imaginem quandam veteris reipublicae tuendam, ut honores a populo decreti aliquoties (n. 5796. 5800.), ut phratriarum institutio; unde etiam Hadriani aetate creata Antinoitarum phratria. Accesserunt magistratus Romani, in his agxores (n. 5836. 5838. 5843.) s. agxovrinci (n. 5799.), et vicarii archontum avragxovTES (n. 5838. cf. Vol. I. n. 353. Vol. II. n. 2222.), quos decemviros recte intellexit Reinesius (Synt. inscr. p.429.), licet obloquentibus Falconio. (Vita di S. Genn. p. CCCLXXI sq.) et Minervino (L' ant. lap. Nap. di Tettia Casta, Nap. 1845. p. 56.); Téσrapes avopes, quattuorviri (n. 5796.), agχοντες οἱ διὰ πέντε ἐτῶν τιμητικοί, ἄρχοντες πενταετηρι xoí, quinquennales (n. 5796. 5797.), dyogavounoi, aedilicii (n. 5799.) cet. Senatus nunc Coun (n. 5836. 5838. vs. 14.), nunc Guyantos (n. 5799.), nunc of ev #gesnańτw (n. 5838. 15843.) vocatur, formaque senatusconsultorum eiusmodi est, ut fluctuantem rerum conditionem prodat: quo pertinet mensis Graeci et Romani promiscua designatio (n. 5838.). Loquebantur tum Neapolitani Graece et Latine, ut tamen sermo Graecus in litteris publicis retineretur ad tuendam linguae patriae dignitatem: unde etiam in titulis bilinguibus fere Latina Graecis subiiciuntur (n. 5809. 5820. 5836. 5843.). Memorabile exemplum promiscui usus linguae utriusque videre est in titulo a. u. c. 812. p. Chr. 59. posito, quem commentatus est Borghesius Bullett. dell' Inst. arch. Rom. 1831. p.51:00 up audivi jaudinobash

[graphic]

M.COMINIO.M.F. MAE.VERECVNDO

QVINTIA.DIA.FILIO.PIISSIMO

ΕΠΙΥΠΑΤΩΝΓΟΥΕΙΨΤΑΝΟΥ ΠΡΙΝΙΑΝΟΥ ΚΑΙ ΦΟΝΤΕΙΟΥ ΚΑΠΙΤ

5785.

Neapoli, in aedibus Hadriani Gulielmi in tabula marmorea quadrata alta palmos III, crassa pollicem I, mutilata undequaque non alium ad finem, quam ut conveniret inscriptioni, quae postea in altero latere insculpta est. Litterae indistinctae sunt. Quattuor in marmore foramina sunt, quae tamen non antiqua, sed recentiora esse iudicat Ignarra. Prima linea maioribus, altera mediis, reliquae minutioribus litteris scriptae sunt. Initio tamen plura perierunt, in fine nihil. Inscriptionem viderunt et transcripserunt Morillus et Pighius; unde est apud Smetium fol. xxxv. 2. et apud Gruterum p. cxxv. 1. Versus priores septem litteris minusculis edidit Capacius Hist. Neapol. I. p. 238. Interpretati sunt Martorellus Theca calam. T. II. p. 624. Ignarra de phratriis p. 135 sqq. Dicit de ea Vandalius Dissert. antiq. p. 738 sqq.

10

[blocks in formation]
[ocr errors]

· ΜΟΥΣΗΣ ΤΗΣ ΕΑΥΤΟΥ ΓΥΝΑΙΚΟΣΜΗΕΞΟΥΣΙΑΝΔΕΕΧΕΤΩ
ΣΑΝΟΦΡΗΤΑΡΧΟΣΗ ΟΙ ΧΑΛΚΟΛΟΓΟΙ Η ΦΡΟΝΤΙΣΤΗΣΗΟΙΔΙΟ.
ΚΗΤΑΙ Η ΑΛΛΟΣ ΤΙΣ ΤΗΣ ΦΡΗΤΡΙΑΣ ΤΗΣ ΑΡΙΣΤΑΙΩΝ ΤΗΝ ΘΥΣΙΑΝ
5 Η ΤΟ ΔΕΙΠΝΟΝ ΥΠΕΡ ΤΙΘΕΣΘΑΙ ΠΑΡΑΤΑΣ ΤΕΤΑΓΜΕΝΑΣ ΗΜΕΡΑΣ
Κ . . ΑΧΕΙΛΙΑ ΚΑΙ ΔΙΑΚΟΣΙΑΔΕΙΝΑΡΙΑ ΔΑΝΕΙΣΕΣΘΩΜΗ.. HO.
ΕΙ... ΟΝΟΜΑΤΙ ΔΕΙΝΑΡΙΑ ΔΙΑΚΟΣΙΑ ΠΕΝΤΗΚΟΝΤΑ ΚΑΙ ΤΗΠ...ΕΙ.
ΜΗΕΞΟΥΣΙΑΝ ΕΧΕΤΩΟΦΡΗΤΑΡΧΟΣΗΟΙΧΑΛΚΟΛΟΓΟΙΗΟ ΦΡΟΝ
ΤΙΣΤΗΣΗΟΙ ΔΙΟΙΚΗΤΑΙ Η ΑΛΛΟΣ ΤΙΣ ΤΗΣ ΦΡΗΤΡΙΑΣ ΤΗΣ ΑΡΙΣΤΑΙΣ.
ΦΡΗΤΟΡΑΥΠΕΡ ΤΟΥΤΩΝΤΩΝΟΝΟΜΑΤΩΝΛΑΜΒΑΝΕΙΝΟΥ.

ΠΙΣΤΕΙΔΟΘΗΣΕΤΑΙΟΝΔΕΑΝΟΔΑΝΕΙΖΟΜΕΝΟΣΔΙΔΩ ΑΛΛΟ ΦΡ.
ΤΟΡΑΕΝ ΑΓΑΡΡΕΙΕΙΣΔΙΔΟΣΘΩ ΚΑΙ ΕΑΝΔΟΞΗΤΗΑΓΑΡΡΕΙ......
ΚΑΘΩΣ ΚΑΙ ΥΠΕΡΦΡΗΤΑΡΧΟΥ ΚΑΙ ΧΑΛΚΟΛΟΓΩΝ ΔΟΓΜΑΤΙΣ..
ΤΑΙ ΤΟΤΕΗΟΙΚΟΝΟΜΙΑΥΠΟΤΩΝ ΠΡΟΓΕΓΡΑΜΜΕΝΩΝ ΓΕΝΕΣΘ.
15 ΤΟΥΣΔΕΧΑΛΚΟΥΣΟΙΔΕΔΑΝΕΙΣΜΕΝΟ ΚΑΤΑΦΕΡΕΤΩΣΑΝΤ.

ΕΒΔΟΜΗ ΤΟΥ ΠΑΝΘΕΩΝΟΣΜΗΝΟΣΙΣΤΑΜΕΝΟΥ ΕΙΣΑΓΑΡΡΕΙ.
ΠΛΗΘΗ ΟΥΣΑΝ ΚΑΙ ΕΠΙΨΗΦΙΣΕΤΩΗΦΗΤΡΙΑΘΙΣ ΘΕΛΕΙ ΔΑΝΙΖΕ.
ΚΑΙ ΟΥΤΩΣ ΤΟΤΕΑΛΛΗ ΟΙΚΟΝΟΜΙΑΓΙΝΕΣΘΩ ΚΑΘΕΚΑΣΘΟΝ

ΤΟΣΕΝΤΕΤΑΙΣΗΜΕΡΑΙΣ ΤΑΥΤΑΙΣΤΑΙΣΔΥΣΙΝΑΙΣΘΙΟΝΤΕΣΔ..

ΠΝΟΥΣΙΝΟΥΑΛΕΡΙΑΜΟΥΣΗΔΙΔΟΣΘΩΤΑ ΚΑΤΑΧΕΡΑΤΟΔΕΓΡ

Π... ΟΤΕΘΕΝΗΤΟ ΠΡΟΣΗΛΩΟΕΝΟΦΕΛΕΤΟΣΑΝΟΦΡΗ..ΡΧΟ.
HO . . . ΛΚΟΛΟΓΟΙΗΟΦΡΟΝΤΙΣΤΗΣΗΟΙ ΔΙΟΙΚΗΤΑΙ ΜΕΤΑ...ΡΑΔ.
ΔΟΝΑΙΤΟΙΣΑΕΙΥΠΟ ΤΗΣ ΦΗΤΡΙΑΣΚΑΘΙΣΤΑΜΕΝΟΙΣΕΑΝΔΕΤΙΠ.
ΡΑΤΑΥΤΑΤΑΥΠΕΡΑΝΩΓΕΓΡΑΜΜΕΝΑΟΦΡΗΤΑΡΧΟΣΗ ΟΙ ΧΑΛΚΟΛ.

25 ΓΟΙΗΟΦΡΟΝΤΙΣΤΗΣΗΟΙΔΙΟΙΚΗΤΑΙΗΟΙΔΕΔΑΝΕΙΣΜΕΝΟΙΗΑΛΛΟΣ

ΤΙΣ ΠΟΙΗΣΗΑΠΟΤΕΙΣΑΤΩΤΕΡΑΤΩΝΩΕΩΝΤΩ ΦΗΤΡΙΩΝ ΑΡΓΥ

[blocks in formation]

In contextu quot puncta posui, tot litterae tra- margine appictum est ap. Smet. et Grut. ΧΑΛΚΟ duntur excidisse. Ad vocem ΧΑΛΚΟΥΣ vs. 15. in ΛΟΥΣ lap. Gud.

[blocks in formation]

η

σαν ὁ φρήταρχος ἢ οἱ χαλκολόγοι ἢ ὁ φροντιστὴς ἢ οἱ διο[ι-
κηταὶ ἢ ἄλλος τις τῆς φρητρίας τῆς ̓Αρισταίων τὴν θυσίαν
5 ἢ τὸ δεῖπνον ὑπερτίθεσθαι παρὰ τὰς τεταγμένας ἡμέρας,
κ[αὶ τ]ὰ χείλια καὶ διακόσια δεινάρια δανειζέσθω μη[δέπ]ο[τε
εἰ [μὴ ἐπ ̓] ὀνόματι δεινάρια διακόσια πεντήκοντα καὶ τῇ π[όλζει.
μὴ ἐξουσίαν ἐχέτω ὁ φρήταρχος ἢ οἱ χαλκολόγοι ἢ ὁ φρον-
τιστὴς ἢ οἱ διοικηταὶ ἢ ἄλλος τις τῆς φρητρίας τῆς ̓Αρισταί[ων
10 φρήτορα ὑπὲρ τούτων τῶν ὀνομάτων λαμβάνειν, οὐ[δὲ
πίστει δοθήσεται. ὃν δὲ ἂν ὁ δανειζόμενος διδῷ ἀλλοφρ[ή-
τορα, ἐν ἀγάῤῥει εἰςδιδόσθω, καὶ ἐὰν δόξῃ τῇ ἀγάῤῥει [οὕτως,
καθὼς καὶ ὑπὲρ φρητάρχου καὶ χαλκολόγων δογματί[ζε-
ται, τότε ἡ οἰκονομία ὑπ[ὲς] τῶν προγεγραμμένων γεινέσθω.
15 τοὺς δὲ χαλκοὺς οἱ δεδανεισμένοι καταφερέτωσαν τ[ῇ
ἑβδόμῃ τοῦ Πανθεῶνος μηνὸς ἱσταμένου εἰς ἄγαῤῥιν

αν

[ocr errors]

20

25

n

[ocr errors]

πληθ[ύ]ουσαν, καὶ ἐπιψηφι[ζ]έτω ἡ φ[β]ητρία, [ο]ῖς θέλει δανείζει[ν·
καὶ οὕτως τότε ἄλλη οἰκονομία γινέσθω καθ ̓ ἕκασ[τ]ον [ἔ-
τος· ἔν τε ταῖς ἡμέραις ταύταις ταῖς δυσίν, αἷς [ύ]οντες διει
πνοῦσιν, Οὐαλερία Μούσῃ διδόσθω τὰ κατάχ[ρε]α, τὸ δὲ γρ[α-
π[τὸν ἢ πρ]οτεθὲν ἢ τὸ προςηλω[9]ὲν ὀφε[ι]λέτ[ω]σαν ὁ φρή[τα]ρχο[s
ἢ ο[ἱ χα]λκολόγοι ἢ ὁ φροντιστὴς ἢ οἱ διοικηταὶ μετα[πα]ραδ[ι-
δόναι τοῖς ἀεὶ ὑπὸ τῆς φ[ρ]ητρίας καθισταμένοις· ἐὰν δέ τι π[α-
ρὰ ταῦτα τὰ ὑπεράνω γεγραμμένα ὁ φρήταρχος ἢ οἱ χαλκολ[ό-
γοι ἢ ὁ φροντιστὴς ἢ οἱ διοικηταὶ ἢ οἱ δεδανεισμένοι ἢ ἄλλος
τις ποιήσῃ, ἀποτεισάτω ἱερὰ τῶν [θ]εῶν τῶ[ν] φ[ρ]ητρίων ἀργυ
ρίου δεινάρια δι]ακόσια [πεντήκοντα, ὧν κα]ὶ ἡ ἔκπραξίς ἐστι.

او

[ocr errors]

Plurima bene restituit Ignarra. Minus recte vs. 10. extr. dedit oυre; vs. 16. extr. åyağśća, vs. 26. Dewv pnrgíwv omisso articulo Tv. Missa facimus commenta Martorelli, a quo tamen vs. 1. recepimus inég. Vss. 16. 17. EIΣAPAPPINПAHOYOYΣAN et vs. 26. ΤΩΝ ΘΕΩΝ ΤΩΝ ΡΗΤΡΙΩΝ restituta sunt in notis Scaligeri ap. Grut. p. cccvi. Vs. 14. úπ[g] Boeckhius reposuit. Testamentum inesse putabat Scaliger de re nummaria (Thes. Graev. T.IX.) eumque secutus Salmasius de mod. usur. c. 1. extr. Ignarra pro decreto phratriae Aristaeorum (vide p. 716. b.) habuit. Verum argumentum deprehendit Boeckhius comparatis decreto Corcyraeo de ludis Dionysiacis Vol. II. n.1845. et testamento Epictetae ibid. n. 2448. Nempe Aristo quidam phratriae testamento legaverat MCC denarios ad epulas celebrandas; haec fenebris danda pecunia erat, ut ex usuris epularum sumptus praestarentur; iam hoc legatum quomodo administrandum sit, phratria Aristaeorum decernit titulo nostro, cuius quod superest fragmentum in locanda fenori pecunia atque in cautionibus praestandis versatur. Sollemnia quotannis statis diebus celebranda bidua (vs. 19.) ab Aristone instituta erant. Hinc cautum est a phratria vss. 2-5. ne illi dies differrentur. Errat Ignarra quum ineptídeo dai vertit adücere. Vss. 6-7. denarii мcc qui legati sunt, non aliter iubentur fenori dari (davɛíe59a), nisi ita, ut aut civitati crederentur, aut privatis, sed his non ultra CCL denarios. "Ovoua est creditor privatus satisdationem exhibens. Ei opponitur civitas, cui etiam plus credi possit. Sensum huius loci non perspexit Ignarra, qui inductus a Scaligero 1. c. p. 1545. illos denarios CCL putabat fenus esse fere inεμтоv et Tóλ dictum esse pro v T TλEL. Vss. 8-14. exponitur non posse phratorem fideiussorem fieri pro debitore, ne quando deficiente debitore phratria contra fideiussorem agere coacta phratorem in ius vocare deberet; nec satis dari fide phratoris, i. e. non credi pecuniam fideiussore phratore adhibito. Si auiem alius phratriae consortem vel civem non Aristaeorum phratorem det debitor, repraesentator ille in conventu (åyúĝğu, vide p. 715. 6.), ut approbetur. In quo quod anλopgroga dedit Ignarra, id exemplis fir

[ocr errors]
[ocr errors]

mavit (åλλópuλos). Sequitur: et si ita placuerit ut de debitore approbando decernatur, quemadmodum de eligendis phretarcho vel chalcologis, i. e. si tantus numerus calculorum pro debitore sit, quantus requiritur pro phretarcho, vel alia huius generis, quae observari in creandis magistratibus solent, tum administratio instituenda ita ut praescripta serventur. Quinque vs. 12. deesse litterae dicuntur, unde Ignarra in fine versus agón addendum rebatur. Vocabulum oinovouía de reditibus inter phratores distribuendis intellexit Ignarra. Intelligendum potius, ni fallor, de administrandis sollemnibus. Vss. 15-18. xaλnoi, unde xaλnoλóynı dicti, sunt aera mutuo data. Vocabulum xaλzoi nunc dictum est pro pecunia in universum, ad morem Romanorum, qui aera eodem sensu dicunt. Post collectas usuras rursus de fenore locando constituit phratria; et prout annui reditus sunt, administratio componenda est. Mensem Pantheonem inde denominatum statuit Ignarra (p. 145. et p. 201 sqq.), quod eo anni tempore ab Hadriano Pantheum Antinoi venerandi causa institutum sit. Quae coniectura vana est; neque enim constat Neapoli Pantheum ullum fuisse. Denominatus mensis videtur de festo omnibus diis dicato. Formam pnrgía vs. 17. tuetur Ignarra, quum redeat vs. 23. et vs. 26. et in inscriptione Neapolitana Latina ap. Gruter. p. ccccxvm. 6. Vss. 19. 20. in sollemnibus biduis ab Aristone institutis eius uxori Valeriae Musae praestantor (didéow), quae ei debentur ex testamento mariti. Haec sunt xarάygea, ut bene restituit Ignarra, qui tamen sensum huius loci non perspexit vertens ea quibus Valeria Musa se obligavit; sed MOYΣH dativum esse et didór Gw passivum sponte patet. Vss. 20-27. scriptum, propositum, affixum formula sollemni dictum est ut in stilo quem vocant curiali. Ceterum bene monet Ignarra foramina quattuor, quae sunt in marmore, non esse causam cur ad istud rò pesnλwèv referamus. Mox vs. extr. Saliger in notis ap. Grut. refingebat APPY ΡΙΑΧΕΙΛΙΑ ΚΑΙ ΠΕΝΤΑΚΟΣΙΩΝΗΤΙΣΙΣΚΑΙΗ ΕΚΠΡΑΞΙΣΕΣΤΙ; melius Ignarra ἀργυ[ρίου δεινάρια dilanóσia Tevтýzovta na]ì ʼn šnпgažis èσrı, ubi solum

5786.

v inseruimus.

Neapoli, in aedibus Tiberii Coppulae in lapide, quo ad conscendendos equos utuntur. Edidit Capacius Hist. Neapol. I. p. 35., atque inde repetierunt Reinesius Epist. ad Hoffmannum et Rupertum, 1660. p. 252. Syntagm. Inscr. class. I. CLVI. p. 179. cum not. Sponius Arae ignot. deor. in Gronovii Thes. Ant. Gr. T. VII. p. 254 et Miscell. erud. antiq. III. 85. p. 108. cum not. Hol

« ElőzőTovább »