Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

Sublime porro hoc in divinis rebus extollit potius, quam deprimit ftili, fermonisque fimplicitas, qua non folum res maximas in facris fcripturis expressas legimus, tam veteris, quam novi testamenti, verum etiam a Christo in apostolis piscatoribus adoptatam ftupemus tanta præstitisse in tam fubita conversione orbis. Hinc ergo, ut cum S. Jo. Chrysost. Hom. II. in Jo. T. VIII. p. 10. etc. loquar, et omni ex parte liquet, nihil humanum ab ipso, fed divina, et coelestia esse dogmata, quæ a divina illa anima ad nos pervenerunt. Neque enim verborum ftrepitum, non dictionis fucum, neque nominum, verborumque ornatum, et compositionem fuperfluam, vel inutilem videbimus, hæc quippe procul funt ab omni philosophia; fed vim invictam, et divinam, et rectorum dogmatum immensam virtutem, innumerabiliumque bonorum largitatem. "

Dionys. Longino, qui ipse in definiendo fublimi non fatis fibi convenit, ac fluctuat, Cæcilius deperditus autor ferpere humi visus est infra fubiecti totius dignitatem, ut mox in exordio fermonis loquitur Longinus, quod ταπεινότερον P. Lancelotus in nota non tam de fermone, feu ftilo putat intelligendum, quam de ipsa natura rerum perperam mentientium nomen 8 s. Nihil non agit Lancelotus in præfatione ipso Longini libello longiore, ut divinam prorsus eidem affingat, ad ipsum Deum efferendo intentionem mentis, qui

Os homini fublime dedit, cœlumque tueri Jussit, et erectos ad fydera tollere vultus: Ac si in illa magnitudine animi ftatuat fublime,

وو

qua immortali anima præditus homo, atque ad divina natus ultra res creatas, ac caducas animo fese effert. Quo quidem exemplo Longinus fect. V. feu cap. VII. utitur: Sciendum charissime, Terentianum fuum alloquitur, quod quemadmodum in communi vita nihil est magnum, cuius contemtus magnum quid reputetur, ut verbi gratia divitiæ, honores, decora regna, et quæcunque Hercle alia tragicum fastum extrinsecus adhibitum multum præseferunt, non utique prudenti viro bona eximia videantur quorum despectus bonum non mediocre censeatur. In maiore igitur admiratione et pretio iis, qui hæc ipsa possident, illi funt, qui quum hæc ipsa habere possunt, qua funt animi magnitudine, tamen despiciunt. Ita de elatis, et fublimibus in poëmatibus, et orationibus ftatuendum, videndumque, quamdam magnitudinis phantasiam præseferentia, (cui fæpe adhærescit temere quippiam affictum) si interim explicentur, inflata, et inania deprehendantur, quæ contemnere, quam mirari, et fuspicere generosius fit." Demum fect. XXXII. „, eos, quorum exemplis utitur laudans, a peccandi immunitate longe quidem remotos tantos viros agnoscit, nihilominus tamen omnes, quod caducum, et mortale est, fuperare, atque quod ad alia quidem attinet, eos, a quibus usurpantur, arguunt homines tantum, fublimitas vero proxime ad Dei evehit maiestatem. " Nisi temerarium fit, fpectata rerum fublimitate, non fermonis tantum huic adplicari posse videantur illa ad iuvenem verba Jesu Christi, non es longe a regno Dei, qui regnum fuum ut in hac etiamnum vita constitueret, in mundum venit, denuncians nobis, atque constituens ro os fublime illud

[ocr errors]

in Evangelio fuo, cuius in præsenti opere fpecimina quædam felecta damus. Cum his vero quid in comparationem venire queat ex iis omnibus, in quibus ingenium, atque fagacitas humana tantopere fibi placet, feseque iactant fibi fuffeni (forts esprits) de acie mentis, fublimitateque partuum ingenii fui, quod Galli Esprit, et aptius Germani Witz appellant, nequaquam - confundendum cum intellectu humano Entendement, Verstand. Quo divino immortalis ad imaginem Dei creatæ animæ munere, ipso divini oris flatu homini inspirato abutuntur illi, de quibus initio, et nunc iterum fumus locuti, utinam vel vanis tantum, levibus, et futilibus, ac non etiam lubricis, falacibus, imo impiis et blasphemis versati, luxuriatique in argumentis lusu quodam rerum, perinde ac verborum, fictis et coloratis orationis luminibus, atque ementito eloquentiæ humanæ fuco, aut quocunque demum apparatu rhetorico, elocutionis ornatu, ac orationis flore, quæ omnia res fuapte natura fublimes, ac divinæ in Evangelio Christi imprimis nequaquam requirunt. Id quod universum de grandi dicendi genere S. Augustinus L. IV. de doct. christ. n. 42. T. II. opp. P. I. p. 81. observat:,, Nam, inquit, capit etiam illa ornamenta pene omnia; fed ea, si non habuerit, · non requirit. Fertur quippe impetu fuo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum accipit, non cura decoris assumit. Satis est enim ei propter quod agitur, ut verba congruentia non oris eligantur industria, fed pectoris fequantur ardorem. "

Sunt hæc fecundum fpiritum Evangelii dicta, quo se usum D. Paulus Corinthiis declarat Ep.

I. c. II. Non; inquit, in fublimitate fermonis aut fapientia. Et mox v. 4. Sermo meus, et prædicatio mea non est in persuasibilibus huma na Sapientia verbis, fed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides vestra non fit in fapientia hominum, fed in virtute Dei. Incrustent, venustentque res fuas, quocunque velint modo, qui fibi, aliisque videri volunt fapere præ cæteris mortalibus, certe contra apostoli monitum, plusquam oportet, fapiunt fuperbi, atque vel ideo a vera illa fapientia alieni, de qua mox citatus apostolus v. 6. Sapientiam autem loquimur, ait, inter perfectos: fapientiam vero non buius fæculi, neque principum buius fæculi, qui destruuntur. Quoscunque hic principes huius fæculi intelligas, five ex Gentilibus, five Judæis,, five etiam ex iis, qui christianum nomen mentiuntur, ferax est hisce quam maxime præsens hæc ætas, quos principes huius fæculi appelles, qui dici amant grandes fpiritus, fpernentes Dei fapientiam in mysterio, quæ abscondita est. Oinnia ratione fua, ac intellectu metiri in more positum promiscue est, lugendis illis his nostris, si unquam alias, temporibus; de quibus apost. II. Tim. IV. 3. 4. Erit enim, ait, tempus, cum fanam doctrinam non fustinebunt, fed ad fua desideria coacervabunt fibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Magistros vocat κνηθομένες τὴν ἀκοὴν qui fuada fua orationis pigmentis, rerumque figmentis a veritate evangelica auditum avertunt ad fabulas conversi, quas doctas vocat D. Petrus. Non enim, ait Epist. II. cap. I. 16., doctas fabulas fecuti notam fecimus vobis D. N. J. C. virtutem et præsentiam, fed Speculatores facti illius magni

tudinis. In monte nempe, quando transfiguratus fuit Christus, putavitque tunc bonum esse fibi, cupiens tabernacula figere Petrus nesciens quid diceret. Etenim Christum in gloria fua videre non est huius vitæ, ubi in fide ambulamus, non in fpecie, videmusque nunc per Speculum in anigmate. I. Cor. XIII. 12. Ut autem fcintillæ quædam divinæ lucis oculos mentis nostræ perstringant, vero fpiritu in lege Domini meditemur cum Psalmista die ac nocte, ut cum eo dicere possimus: Mirabilia testimonia tua, ideo fcrutata est ea anima mea. Declaratio fermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Id quod maxime dici potest de fublimi in Evangelio Christi, cuius fpecimina quædam dabimus, præmissa adumbratione quadam divinæ Evangelii Christi Verbi incarnati oeconomiæ. Nemo vero mihi dicam fcribat de notione T

85 in Evangelio Christi, ubi omnia eta funt ac fublimia, quæ si minus assecutus fum, mea culpa est. Mea autem qualiscunque est opera, fcientia est fanctorum, SS. paginarum et SS. Patrum, quorum in hoc opere vestigia lego.

« ElőzőTovább »