Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

CAPUT comparandum? Insigniter exemplum hoc XLIV. Patris cœlestis S. Cyprianus illustrat in libro de bono patientia: „Sic, ait, perfectos dixit fieri Dei filios, fic consummari ostendit et docuit cœlesti nativitate reparatos, si patientia Dei Patris maneat in nobis, si fimilitudo divina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur, et luceat in actibus nostris. Quæ gloria est, fimilem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in virtutibus, quod divinis laudibus possit æquari. “ Et paulo ante: " Videmus, inter alia fcribit, inseparabili æqualitate patientiæ nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari fpirare ventos, fontes fluere, grandescere copias messium, fructus maturescere vinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere etc." Sunt hæc omnia beneficia, in genus humanum degener et ingratum, cœlestis Patris, qui folem fuum oriri facit fuper bonos et malos, et pluit Super iustos et iniustos, ad quem locum respicit S. martyr.

Non poterat tunc iam omnium maximum Patris cœlestis, qui unigenitum Filium fuum misit in mundum, ut se pro inimicis traderet in mortem, exemplum proponere. Ipsis amicis fuis confidentioribus discipulis

apostolis ante fuam mortem maiorem cha- CAPUT ritatem • neminem habere dixit, quam ut XLIV. animam fuam ponat quis pro amicis fuis, Obscurius tamen quid de eo, quod jam fecerat veniendo in hunc mundum ad nos inimicos reconciliandos Patri, eratque consummaturus, feipsum victimam offerendo in cruce, indicavit, quando eos ad dilectionem inimicorum hortatur dicendo: ut fitis filii Patris vestri, qui in cælis est, qui folem fuum oriri facit fuper bonos et malos: dum iam in Christo Jesu unigenitum Filium fuum folem iustitiæ in terris oriri fecerat. Omnis hinc pendet fpes nostræ falutis, quod Deus pro nobis inimicis unigenitum Filium dederit reconciliandis, cui ipso facto renunciamus, si ipsi inimicos diligere recusamus. Ita S. Joann. Chrysostomus in h. 1. commentatur: „Etenim, inquit a), illos non modo non odit, fed etiam beneficio afficit eos, qui se iniuria afficiunt. Quamquam nulla fit hac in re æqualitas, non folum propter beneficii magnitudinem; fed etiam propter dignitatis eminentiam. Tu enim a conservo despiceris, ille autem a fervo, quem fexcentis beneficiis affecit. Et tu quidem verba donas, dum pro illo precaris; ille vero res admodum magnas et mirabiles, folem accendens, et annuos imbres fuppeditans. Attamen fic concedo te a) Hem. XVIII. n. 4. T. VII. p. 239.

CAPUT æqualem esse, quantum potest homo. Ne XLIV. itaque odio habeas hominem, qui te malo

afficit, cum tibi tot bona conciliet, et ad tantum te honorem ducat, ne maledicas ei, qui te damno afficit: alioquin et laborem fustinebis, et eius fructu privaberis ; damnum feres, et mercedem perdes, quod est extremæ dementiæ, quod fcilicet cum graviora fustinuerimus, minora non feramus. Et quomodo, inquies, potest hoc fieri? Cum Deum videas hominem factum, tantum descendisse, et tanta pro te passum esse, interrogas adhuc, et ambigis, quomodo possumus iniurias conservis remittere? Non audis illum in cruce dicentem: Dimitte illis, non enim fciunt, quid faciunt? Non audis Paulum dicentem: Qui ascendit fursum, et fedet in dextera, interpellat pro nobis? Non vides, quomodo post crucem et ascensionem Judæis, qui se interfecerant, miserit apostolos, qui fexcenta illis afferrent bona? idque cum mille ab ipsis essent passuri mala?“

1

CAPUT XLV.

VANA GLORIA FUGIENDA IN

ELEEMOSYNA.

Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, ficut hypocritæ faciunt in fynagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem fuam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat finistra tua, quid faciat dextera tua: ut fit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Matth. VI. 2. 3. 4.

CAPUT

XLV.

Cum tubarum usus fuerit ad convocan- Apud nos

inde ac

venda.

dum populum tum alibi gentium, cum fo- ipsos perlemnis maxime apud Judæos, nihil excogi- alios vana tari contra eos, qui auram captant popu- gloria ca-larem, existimationemque hominum, potuit accomodatius, esseque aut dici, perinde ac regula illa, quæ fequitur ad vanam non -tantum in dandis eleemosynis gloriam, verum etiam inanem complacendi fibi ipsi, et de bono opere intumescendi occasionem declinandam, dum: vult nescire: finistram, quod facit dextera. Qui autem, inquit S. Theophilus Antiochenus a), benefaciunt,

a) Inter opera S. Justini lib. III, ad Autol, n. 14.

CAPUT eos non gloriari docet,ne ftudiosi fint XLV. hominibus placendi: Nesciat enim, inquit, tua finistra, quid faciat manus dextera tua.

[ocr errors]

دو

[ocr errors]
[ocr errors]

Rursus hic, funt verba S. Jo. Chrysostomi a); non manus fubindicat; fed hyperbolice id posuit. Nam si fieri posset, inquit, ut tu ipse ignorares, illud etiam curandum esset, et si posset fieri, ipsas manus ministrantes latere deberet." Dextera in honore est, ac laude posita etiam passim in ipsa fcriptura facra, designatque bonum rectumque opus quod fit; ad finistram damnandi reponentur in extremo iudicio, quo cuique actioni iustum ftatuetur pretium, atque fingillatim operibus misericordiæ fua merces tribuetur, si recto fine ac ordine fiant, non perverso fibi aut aliis placendi, laudesque hominum quærendi ftudio..

[ocr errors]

Pulcherrime igitur ac fublimiter hic cavemur, ne dexteram quamcunque actionem ac opus bonum faciendo, illud finistra intentione aut quovis alio modo corrumpamus,pervertamusque,,, quapropterygout animadvertit S. Augustinus in h. 1. de Sermone Domini in monte by nihil consequentius finistra videtur fignificare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem fignificat intentionem implendi præcepta divina.

a) Hom. XIX. n. 2. T. VII. p. 245.

b) Lib.11. n. 8. T. 111NP.211. p. 2035 (

« ElőzőTovább »