Oldalképek
PDF
ePub

quibus cito mortis ftimulus acquiescit, si CAPUT hæc, quæ fuperius dixi, integra et il- XLIII. læsa permiseris dominari. " Recusæ funt hæ S. Valeriani homiliæ post Sirmondi editionem ad calcem operum S. Petri Chrysologi, qui fermone XXVII. de fcandalo tollendo adhuc aptius describit fcandalum, ,, quod nobis, inquit a), nostris generatur ex fensibus, cum fallimur oculis, cum decipimur auditu, capimur odore, et fapore vitiamur. Unde Eva vetiti et lethalis cibi fic gustu est fauciata, fic visu. Et vidit, inquit, mulier, quod bonum est lignum ad manducandum, et quod gratum oculis ad videndum, et Speciosum est ad intuendum. Bene ergo Dominus adiecit, fcandalizare fensus ipsos, dicendo: Si fcandalizaverit te oculus tuus, aut manus tua, abscinde et proiice abs te : melius est tibi fine oculo et manu venire ad vitam, quam toto corpore ingredi in gehennam.. Et quamvis dominus lapsus, et vitia iusserit fic nos fecare, non membra: tamen si hoc Eva mater humani generis fic fecisset, melius fine oculo et manu in vitam venisset, quam totam posteritatem fuam lamentabilem misisset in mortem. CC Patet hinc ratio verborum Christi: expedit tibi, ut pereat unum membrorum tuorum', quam totum corpus tuum eat in gehennam, nec quidquam exag gerata, si dispendii fiat æquiparatio. Quis a) Pag. 47.

CAPUT enim neget? Si oculus tuus deprædetur XLIII. animam tuam: manus vel pes instrumenta delicti lethalisque culpæ causa interitus tui æternæque damnationis essent, melius utique fore, his aut quibusvis aliis corporis membris carere. Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, anima vero fuæ detrimentum patiatur.

Sed quando de membrorum usu res est, fublato abusu, fcandalum abest: quod vero cum aliunde infinitis ex occasionibus causisque externis et internis oriri possit naturæ donis, corporis et animi talentis, temperamentis, forma, educatione, aliisque circumstantiis vitæ, fortunæ, officiorum, conversatione focietateque humana, qua mutuo constringimur. Ad hoc vinculum potissimum animum reflectens S. Jo. Chrysostomus : Si enim, ait a), de membris loqueretur, non de uno diceret oculo, neque dextrum folum posuisset, fed ambos. Nam qui a dextro fcandalizatur, idipsum haud dubie patietur a finistro. Cur ergo dextrum oculum posuit, et manum adiecit? ut discas non de membris fermonem esse, fed de iis, qui nobis amicitia iunguntur. Si quempiam ita amas, inquit, ut eum dextri oculi loco ponas, aut ita utilem putas, ut pro manu illum habeas; si lædit

دو

2

a) Llom. XVII. in Matth. n. 3. T. VII. p. 285.

animam tuam, et hunc abscinde, et vim dicti Capur perpende. " Sic etiam S. Isidorus Pelu- XLIII. siota ,, oculum, inquit a), ac manum dextram optimus Christus necessariorum, ac fidissimorum amicorum propinquitatem nuncupavit." Et S. Augustinus præterea hic tantam vim ac violentiam in verbis Christi notanter observat, quam nobis in fupprimendis pravis affectibus, removendisque quibusvis peccandi occasionibus inferre debemus, quæ par fit effossioni oculi, abscissioni manus aut pedis. „Hic vero magna opus est fortitudine ad membra præcidenda. Quidquid enim est, quod fignificat oculus, fine dubio tale est, quod vehementer diligitur. Solet enim et ab eis, qui vehementer volunt exprimere dilectionem fuam ita dici: Diligo eum ut oculos meos, aut etiam plusquam oculos meos. Quod autem additum est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet b). “

a) Lib. 1. Ep. 83. p. 27. b) De Sermone Domini in monte lib. 1. n. 36. T. III. P. II. p. 180.

CAPUT
XLIV.

Divina

CAPUT XLIV.

DILECTIO INIMICORUM. Audistis, quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite bis, qui oderunt vos et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: ut fitis filii Patris vestri, qui in cœlis est: qui folem fuum oriri facit fuper bonos et malos, et pluit fuper iustos et iniustos. Matth. V. 43. 44.

دو

Vide quomodo ultimam bonorum coro

huius di- nidem posuit, perorat in h. 1. S. Jo. Chryexempla. sostomus a), propterea enim docet, non

lectionis

modo colaphis cædentes ferre, fed etiam dexteram maxillam præbere; neque tantum tunicæ pallium adiicere, fed cum angaṛiante ad unum milliarium per duo milliaria incedere; ut quod his longe maius erat, cum omni facilitate fusciperes. Et quid, inquies, his maius est? Illum, qui hæc faciat, non inimicum habere; immo; et aliquid aliud maius. Non enim ait, ne odio habeas, fed, dilige: non dixit, ne lædas, fed, benefacito." Ob oculos nobis hic ponit S.

a) Hom. XVIII. n. 3. T. VII. p. 238..

Pater modum admiratione dignum, quo no's CAPUTA paulatim Christus velut per gradus ad dilec- XLIV. tionem inimicorum disponit, ac inducit. w

Sed longe admirabilior est ratio, qua Christus deinceps fermonis argumentum prosecutus, utitur ad eos, quos tunc alloquebatur, Judæos fcilicet, persuadendos. Nihil apud eos exosius, detestabiliusque erat Publicanis, et Ethnicis. Quid ergo magis horruerint Judæi, quam his æquiparari, et fimiles esse, quos illi ceu maledictos a Deo et contaminatissimos hominum execrabantur? nec adeoque quidquam excogitari, atque in medium proferri poterat, quo magis commoveretur eorum animus, quam si obiici eis posset, se non magis perfectos ftudiososque virtutis esse, quam eos, quos fceleratissimos haberent. Atqui vero ista ratione ad perfectionem dilectionis amoremque inimicorum eos provocat: Si enim, inquit, diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si falutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et Ethnici hoc faciunt. Estote ergo vos perfecti, ficut et Pater vester cælestis perfectus est. Hoc vero quam fublime, quam divinum, amore inimicorum æquiparari ipsi Deo? Quæ, quæso ad persuadendum ratio huic par esse poterat? Quod perfectionis instar huic

« ElőzőTovább »